Immagini della pagina
PDF
ePub

JAM Suetonii ætate lectum esse librum de bello Hispaniensi, certum est (Sueton. Jul. c. 56.). Credibile etiam fit e loco Suetoniano, hujus libri eundem fuisse auctorem, qui de bello Alexandrino, Africano, et de Gallici belli extremis scripserat. Sed illud non credibile est, librum de bello Hispaniensi eum, qui hodie circumfertur, sic, ut circumfertur, ab auctore ceterorum librorum confectum esse: tanta est dissimilitudo et orationis, et modi, quo singula narrantur. Etiamsi enim passim probabilior oratio est, ut c. 15. et 17., tamen pleraque adeo inculta sunt, ut auctorem, quem Oud. ad c. 22. ineptulum dicit, aut non potuisse, aut noluisse bene scribere appareat. Ac minuitur quidem auctoris culpa eo, quod liber adeo depravatus est, ut permulti loci plane non, complures vix intelligi possint, haud paucorum lectio omnino incerta sit, atque Julius Celsus, qui de vita Cæsaris scripsit, passim expedire se non potuerit: multa enim vitio scriptorum confusa vix intelligi posse queritur (p. 241.), eaque de causa multa ab se præterita esse fatetur (p. 246.). Verum ibi quoque, ubi corruptio nulla est, non magna scriptoris facultas elucet. Rursus modus narrandi est is, ut, gravioribus fere neglectis, ea, quæ scire paucorum intererat, consignata reperiantur: ut auctor existimasse videatur, quæ ipsi nota fuerint, eadem lectoribus, vel procul monstrata, eodem modo perspicua fore: ut digna denique sit oratio teste et spectatore rerum occupato, qui in tabulas suas retulerit quotidie res, sibi memorabiles visas ; ceterum eas in ordinem redigere, justaque orationis forma induere, non operæ pretium duxerit. Fieri ergo potuit, ut antiquus ille et genuinus de Hispaniensi bello liber, quem Suetonius legit, ab aliquo in brevem summam contractus mutilatusque ad posteros veniret; aut ut plane intercideret, et alius ćujusdam hominis ephemerides de hoc bello servarentur. Cum autem in hoc libro, qui non tironibus ad elementa linguæ discenda, sed provectioribus ad exercitationem diligentiæ, judicii, et laboris proponendus est, neque lectores historiæ studiosos magnopere aut alliciet, aut tenebit, sed cum in libro tali fere unum illud quæratur, quid a scriptoris manu sit; cur id nesciamus, ubi codicibus destituamur; utrum spes inveniendi reliqua, an præcisa sit: omnes propemodum animadversiones lectionis varietati destinavi, non neglecta tamen illustratione rei ex aliis historiæ scriptoribus; etsi omnes, præter Dionem Cassium, in his rebus breviores fuerunt. Intelligent ergo harum rerum studiosi, codices duos antiquos et bonos, Petavianum et Norvicensem, non modo ubivis fere consentire; sed et veram ut plurimum lectionem continere, e qua quomodo ceteræ depravatæ sint, interdum facile cognoscitur: quanquam alibi tanta est diversitas horum codicum ac ceterorum, ut haud dubie duplex fons fuisse videatur, e quo diversi recensionum velut rivi fluxerint. M. Suetonius 1. c. Oppium vel Hirtium auctorem nominat: Vossius de hist. Lat. c. 13. Balbo vel Oppio librum ascribit. Godvinus Afrum quem vel Syrum militem auctorem esse putat; sed Latinitas pura obstat, judice Scaligero in proleg. in Manilium. Balbi ephemeridis meminit Sidonius ep. 9. 14.

LIBER SINGULARIS

DE

BELLO HISPANIENSI

QUOD ADVERSUS POMPEII FILIOS GESTUM EST.

ARGUMENTUM.

Cap. 1. Cn. Pompeius junior ulteriore Hispania potitur; Cæsar muneribus dandis detinetur in Italia. 2. Hic in Hispaniam venit, invitatur a Cordubensibus. 3, 4. Sextus Pompeius Cordubam tenet, Uliam oppugnat; mox, hac missa, ad Cordubam, cui Cæsar imminet, iter facit. 5-19. Cæsar Batim ponte jungit, ad quem prælio facto Aleguam oppugnat. Prælia ad flumen Salsum et ad Cordubam. Tandem Ategua potitur Cæsar et imperator appellatur. Cap. 20, 21. Pompeius castra movet Ucabim. Cæsar castra castris confert. 22. Pompeii crudelitas refertur Bursavolensibus. 23. Fit pugna. 24. Ab Soricaria utrorumque conveniunt copia. Vincit Casar. 25. Antistii Turpionis et Q. Pompeii Nigri solitaria pugna. 26. Equites Romani ad Cæsarem transfugiunt.

Cap. 27-31. Cæsar castra ad Mundam constituit. Committitur acre prælium: pereunt Labienus et Attius Varus. 32. Hostes Mundam se recipiunt, Casar eos circumvallat: Cn. Pompeius tendit Carteiam. 33. Cæsar ad Cordubam venit, ubi Scapula, seditionis caput, structa pyra, se cremat. 34. Casar oppido potitur; itemque 35, 36. Hispali. 37. Carteiæ seditione orta, Cæsaris naves incendit Didius. 38, 39. Sau

cius Pompeius profugit et cæditur. Caput ejus Casari affertur Gadibus. 40. Didius interficitur. Cæsar Gadibus ad Hispalin recurrit. 41. Capitur Munda et Ursao. 41. Verba Casar facit ad Hispalenses.

PHARNACE Superato,' Africa recepta, qui ex iis præliis cum adolescente Cn. Pompeio3 profugissent,+ cum et ulterioris Hispaniæ potitus esset, dum Cæsar muneribus dandis? in Italia detinetur, quo facilius præsidia contra compararet3 Pompeius, in fidem uniuscujusque civitatis confugere

a Deest Edd. R. M. V. pararet L. pr. Dorv. nec male.-b Itaque L. sec. Edd. NOTE

1 Pharnace superato] Reponendum videtur Juba vel Scipione, jampridem enim Pharnaces erat superatus. Sed Scipionis et Jubæ recens erat clades. 2 Africa recepta] Quæ amissa fuerat interfecto Curione.

3 Cum adolescente Cn. Pompeio] Vix enim natus erat annos XXIV.

4 Profugissent] Profugerant. Hic enim scriptor sæpe utitur Subjunctivo modo pro Indicativo.

5 Cum et ulterioris Hispaniæ] Hispania olim a Græcis Iberia ab Ibero flumine, et Hesperia ab Hespero, id est, stella vespertina dicta, in partes duas olim a Romanis divisa fuit in Citeriorem et Ulteriorem. Citerior quidem a Pyrenæis montibus ad Castulonem; Ulterior vero quæ a Bætica, quia Bæti flumine intersecatur, a Castulonensi saltu ad Gades pertinebat. Hanc Ulteriorem postea Augustus in duas partes divisit, in Bæticam et Lusitaniam. Romani Hispania perdiu sunt potiti, eisque illam tandem eripuerunt Gothi,quibus postea ademerunt Mauri vel Arabes, qui anno CCCCCCXLII in suas antiquas sedes pulsi, in Africam scilicet, nunc

que tota est sub duorum regum imperio, sub rege Castiliæ, qui a potiori parte dicitur rex Hispaniæ, et sub rege Lusitaniæ.

6 Potitus esset] Cn. Pompeius adolescens.

7 Muneribus dandis] Munera dicebantur illa spectacula certaminum quæ dabantur populo a principibus, ejus gratiam captantibus. Multa autem et maxima populo Rom. dedit Cæsar, quæ enumerat Suetonius c. XXXIX. de quibus item Plutarchus in Cæsare. Appianus scripsit eum Scipione superato triumphos quatuor egisse, de Gallia, de Ægypto, de Pharnace, et Juba.

8 Quo facilius præsidia contra compararet] In hoc loco punctum ante Pompeius ponitur in Ms. Thuano codice, ut sensus sit: Contra adversarios suos Cæsar compararet.

9 Pompeius, in fidem, &c.] Et hoc est quod in fine hujus libri Cæsar jam victor Hispanis exprobrat magna vehementia, quod eo fugientem ad se Pompeium receperint, eoque facto bellum renovaverint.

cœpit. Ita partim precibus, partim vi, bene magna comparata manu, provinciam vastare. Quibus in rebus1 nonnullæ civitates sua sponte auxilia mittebant, item nonnullæ portas contra cludebant. Ex quibus si qua oppida vi ceperat, cum aliquise ex ea civitate optime de Cn. Pompeio meritus civis esset, propter pecuniæ magnitudinem aliqua ei inferebatur causa, ut, eo de medio sublato, ex ejus pecunia latronum largitio fieret." Ita paucis commodis hoste hortato," majores augebantur copiæ. Ob hoc crebris nuntiis in Italiam missis, civitates contrariæ Pompeio auxilia sibi depostulabant.

2. C. Cæsar dictator 111, designatus IV,14 multis itineribus ante confectis, cum celeri festinatione's ad bellum

[ocr errors]

Vasc. Steph. Gr. &c.- pene L. sec. Dorv. V. Brant. ad c. IV. et 12.-d vulgo v. cœpit, et omittitur mox contra.-e alias Pet.- Hispania L. sec. Dorv.

NOTE

10 Quibus in rebus, &c.] Dio 1. XLIII. scribit eum urbes cepisse, partim volentes, partim invitas, præter Ullam, quam Uliam appellat.

11 Latronum largitio fieret] Quorum opera vastabat Hispaniam. Latrones, teste Festo, eos antiqui dicebant qui conducti militabant, àñò Ts Xarpelas. At nunc viarum obsessores dicuntur, quod a latere dicuntur adoriri, vel quod latenter adoriantur. In priore significatu, quo et hic legitur, dixit Plautus in Milite glorioso: 'Nam rex Seleucus me opere oravit maximo Ut sibi latrones cogerem et conscriberem.' Postea vero apud Romanos dicti sunt, et aliquo modo hic dicuntur qui suis auspiciis, non publicis, cum sint ipsi privati homines, bellum gerunt, quod non nisi publico consilio gerendum, vel denique qui bella illegitima faciunt, ut incursiones, bello non denuntiato, ut passim utitur Cicero eo vocabulo et juris auctores, ut Pomponius 1. cxxviii. de verborum significatione, Marcianus

1. xxx. ad legem Falcid.

12 Paucis commodis hoste hortato] Non ausim dicere non Latine dici, cum ejusmodi participia passim in passiva voce inveniantur. Sed certe

rarum est.

13 Ob hoc crebris nuntiis] Immo Q. Fabius et Q. Pedius, qui pro Cæsare Hispaniam citeriorem regebant, ipsum magno cum studio accersebant.

14 C. Cæsar dictator III, designatus Iv] Assentiuntur tabulæ Capitolinæ, non Dio qui dictatorem iv ut consulem IV scribit. Forte error est in numeris. Plutarchus vero consulatum tantum IV commemorat, cum in Hispaniam contra Pompeii liberos profectus est.

15 Cum celeri festinatione] Appianus, Strabo et Eutropius tradiderunt Cæsarem a Roma Obulconem XXVII. die pervenisse in castra, quæ Dio vero eo tempore ibidem erant. eum prius esse visum hostibus et amicis quam fuerit auditum eum esse in Hispania.

[ocr errors]

conficiendum in Hispaniam venisset,16 legati Cordubenses, quih a Cn. Pompeio discesserant,i Cæsari obviam veniunt :) a quibus nuntiabatur, nocturno tempore oppidum Cordu'bam capi posse, quod nec opinantibus adversariis ejus 'provinciæ potitus esset,17 simulque tabellarii capti* essent, qui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essent, quo' 'certiorem Cn. Pompeium de Cæsaris adventu facerent.' Multa præterea verisimilia proponebant. Quibus rebus adductus, quos legatos ante exercitui præfecerat,TM Q. Pedium et Q. Fabium Maximum," de suo adventu facit certiores, ut, quem sibi equitatum ex provincia18 fecissent, præsidio mitterent. Ad quos celerius, quam ipsi opinati sunt, appropinquavit, neque, ut ipse voluit, equitatum sibi præsidio habuit.

3. Erat idem temporis Sextus Pompeius frater," qui cum præsidio Cordubam tenebat, quod ejus provinciæ caput esse existimabatur: ipse autem Cn. Pompeius adolescens Uliam oppidum20 oppugnabat, et fere jam aliquot mensibus ibi detinebatur. Quo ex oppido, cognito Cæsaris adventu, legati, clam præsidia" Cn. Pompeii, Cæsarem

legatique Pet. Sc. L. pr.-h et qui Dorv. discessissent Pet. Sc. L. pr.Í venissent, munciaverunt Pet. venissent a q. &c. Cuj. Scal. L. pr. venerunt L. sec. Sic vulgo non captos tabellarios. vulgo qui.- legatos qui a. e. præfuerant Edd. R. M. V.-" deest Edd. R. M. V.- abest L. pr.-P vulgo atque.- Pompejo Dorv.-" distineb. Edd. qdd. male. Ita Pet. L. pr. non

NOTE.

16 Venisset] Vulgo, convenisset. Cum multi loci in hoc libro, quo nullus mendosior, mendosi sunt, tum hic mendosissimus. Ms. codex Victorinus et Thuani duo habent, cum venisset. Convenisset autem quod hic habetur, de pluribus hominibus, non de uno dici Latine solet.

17 Quod nec opinantibus adversariis ejus provincia potitus esset] Manuscriptus Thuanus unus codex habet, ejus provinciæ potitus esset. Nempe Ulterioris Hispaniæ, quæ et Bætica a Bæti amne, ut supra dictum.

18 Ex provincia] Citerioris Hispaniæ, quæ in fide Cæsaris manserat.

19 Erat idem temporis Sex. Pompeius frater] Ms. Regii codices tres, Victorinus unus habent, Erat per idem tempus, quæ minus figurata locutio, atque adeo magis historica.

20 Uliam oppidum] De qua supra. Hanc Pompeius capere non potuit, sed nec Cæsar Cordubam.

21 Clam præsidia] Beroaldus legit, clam præter præsidia, et reponi potest ex fide Ms. Regiorum codicum duorum, Victorini unius et impressi

« IndietroContinua »