Immagini della pagina
PDF
ePub

C. JULII CÆSARIS

FRAGMENTA.

EX LIBRIS EPISTOLARUM AD M. T. CICERONEM.

CÆSAR IMP. S. D. CICERONI IMP.'

CUM Furnium nostrum tantum vidissem, neque loqui neque audire me commode potuisset, cum properarem, atque essem in itinere, præmissis jam legionibus: præterire tamen non potui, quin et scriberem ad te, et illum mitterem, gratiasque agerem :+ etsi hoc officium et feci sæpe, et sæpius mihi facturus videor: ita de me mereris." In primis a te peto,

NOTÆ

1 Imperatori] Quod Cæsar tot et tantis rebus in Gallia gestis se imperatorem ascribat, nihil mirum ; quare ab eodem imperator salutetur Cicero, cujus facta militaria obscuriora sunt, non ita sciunt omnes. Hoc autem cognoscimus ex lib. v. epist. ad Atticum ep. 20. ubi scribit se caso magno hostium qui latrones Cilices erant apud Amanum montem numero, imperatorem fuisse appellatum. Idem testatur Plutarchus in ejus vita. Nec Cæsar tantum Ciceronem imperatorem appellat, sed et Pompeius in epist. ad Ciceronem quæ 12. habetur libri VIII. ad Atticum.

ter dicitur, quia communis utriusque amicus erat. Ex Ciceronis ad Atticum epistolis Cæsarianas partes orto civili bello secutus videtur. Post Cæsaris necem, Planci fuit legatus, quem Plancum per eum reipublicæ studiosum efficere conatus est Ci

cero.

3 Præmissis jam legionibus] Brundisium versus, quo tendebat Pompeius, vel ubi jam erat, quem fugientem Cæsar persequebatur.

4 Gratiasque agerem] Quod in Italia

remaneas.

5 Ita de me mereris] Remanens in Italia scilicet; quod mihi pergratum. 6 In primis a te peto] Magnum enim 2 Cum Furnium nostrum, &c.] Nos- pondus ad ejus partes allaturus vide

quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam; ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. Ad propositum revertar: festinationi meæ

NOTE

batur Cicero consularis, magnæ prudentiæ et ingenii vir, qui rempublicam consul a nefaria Catilinæ conjuratione defenderat, et qui e Cilicia imperator reversus triumphum petebat, præsertim magnis Pompeii obstrictus beneficiis, de quibus sic ipse Cicero in epist. ad Appium, quæ 10. est 1. vIII. ad famil. Etenim si merita valent: patriam, liberos, salutem, dignitatem, memetipsum mihi per illum restitutum puto.' Sed nec contendebat minus Pompeius Ciceronem ad suas partes adjungere, ut cognoscitur ex epist. 1. 1. vII. ad Attic. his verbis: Me uterque numerat suum, nisi forte simulat alter (Cæsar); nam Pompeius non dubitat (vere enim judicat) ea quæ de republica nunc sentiat mihi valde probari. Utriusque autem accepi ejusmodi literas eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.' Has autem ille Cicero literas innuit.

7 Ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim] Nemo Cicerone melius hunc locum interpretetur, qui sic habet in 1. Ix. epist. 11. ad Attic. Iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a prætore ait haberi posse, est idem, qui semper in republica fuit. Itaque mirum hoc illud, quod Cæsar scribit in ea epistola, cujus exemplum ad te misi, se velle uti consilio meo : age esto hoc commune.' Gratia: ' ineptum id quidem; sed puto hoc simulat ad quasdam senatorum sententias.' Dignitate: fortasse sententia consularis. Illud extremum est ope omnium rerum: id ego suspicari cœpi tum ex tuis literis, aut

[ocr errors]

hoc ipsum esse, aut no n multo secus: nam permagni ejus interest rem ad interregnum non venire. Id asseqnitur si per prætores consules creantur. Nos autem in libris habemus: Non modo consules a prætoribus, sed ne prætores quidem creari jus esse, idque factum esse nunquam: consules eo non esse jus, quod majus imperium a minore rogari non sit jus. Prætores autem, cum ita rogentur, ut collegæ consulum sint, quorum est majus imperium. Aberit non longe quin hoc a me decerni velit, neque sit contentus Galba, Scævola, Cassio, Antonio. Tóre μoι xávoi eùpeîu xowv.' Sed et Ciceronis interpretatio, quia missa ad Atticum omnium illius temporis negotiorum pergnatum nobis obscurior est,' Ad quos vix tenuis famæ perlabitur aura,' nostra breviter interpretatione illustrabitur. Iste omnium turpissimus et sordidissimus,' Lepidus intelligitur, non consularis ille, sed prætor, qui, ut Cæsari assentaretur, licere prætori dicebat habere comitia consularia. Cum enim non mediocriter contenderet Cæsar ut crearentur consules secum facientes, et magnam Senatus partem cum consulibus mare transisse intelligeret, creari consules Romæ cujus potiebatur quoquo modo volebat, et insolitum extraordinariumque factum quam dignissimorum hominum in Italia remanentium auctoritate comprobari, quos inter erat Lepidus prætor, quos inter et Cicero, cujus quidem consilio uti dicit ipse Cicero commune esse cum aliis. Potuit enim uti Cæsar Ciceronis consilio et aliorum in Italia remanentium. Mea gratia, inquit Cicero, uti ineptum est, quæ nunc

brevitatique literarum ignosces: reliqua ex Furnio cognosces. Vale. Vale. Er Cic. ad Attic. 9, 6.

CESAR IMP. CICERONI IMP. S.

Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate: atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem, tum, meum factum probari abs te, triumpho gaudio: neque illud me movet, quod ii, qui a me dimissi sunt, discessisse dicuntur, ut mihi rursus bellum inferrent, nihil enim malo, quam et me mei similem1o esse,

NOTE

sum admiratus: de gratia et de ope quid significares, mecum ipse quærebam: spe tamen deducebar ad eam cogitationem, ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.’

Cum

perexigua est, cum Cæsar unus nunc uti consilio et dignitate mea, minus gratia polleat. Dignitate uti potest mea, cum sim vir consularis. Sed ope omnium rerum uti cum vult, suspicor aut esse hanc aut non multo diversam sententiam, ut idem sentiam quod Lepidus, et concedam fieri posse consules in iis comitiis, ubi sit tantum prætor. Vehementer enim pertimescit, ne res ad interregnum veniat, quod fieri ordinariis magistratibus absentibus solet. Tunc enim ab interrege consul fiebat, qui forte consul fuisset factus ipsi iniquior. Nos autem in libris auguralibus scriptum legimus non id licere fieri. Quod si vult tamen fieri Cæsar, forte a me qui sum augur, voluerit creari consulem, ut non sit contentus Galba, qui eo tempore erat ejus legatus, ut legitur in 1. III. de bello Gallico, neque Scævola, neque Q. Cassio et M. Antonio tribunis, qui se totos illius libidini addixerant. Tunc præoptem ima dehiscat terra mihi. Et revera Cæsar dictator a M. Lepido dictus est prætore, ut in 1. 11. de bello civili legimus; quo facto, interregno obviam itum fuit. Cicero tamen contra animi sui sententiam sic rescribit ad Cæsarem in epist. ad Attic. IX. 19. Ut legi tuas literas quas ab Furnio nostro acceperam, quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle

8 Recte auguraris, &c.] Hanc Cæsaris epistolam Ciceroni ipsi acceptam referimus, qui eam ad se a Cæsare missam, ipse rursus Attico missam his verbis prosequitur: quid scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi literas. Ad vii Kalend. Cæsarem Sinuessæ mansurum nuntiabant. Ab eo mihi literæ redditæ sunt, quibus jam opes meas, non ut in superioribus literis, opem expectat, cum ejus clementiam Corfiniensem collaudavissem, rescripsit hoc exemplo.' Clementiam Corfiniensem appellat, qua apud Corfinium Italiæ oppidum erga Domitium, Vibullium et alios usus fuerat, ut in libro 1. de bello civili legitur.

9 Ut mihi rursus bellum inferrent] Quod fecerunt Domitius Massiliæ et in Thessalia, Vibullius in Hispania. 10 Mei similem] Clementem.

844

et illos sui." Tu velim mihi ad urbem præsto sis, ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil mihi scito esse jucundius, hanc adeo habeo gratiam illi: neque enim aliter facere potuit:13 tanta ejus humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia. Vale. Ex Cic. ad Attic. 9, 16.

12

Reperitur et apud Jul. Celsum p. 186. Porro cf. C. 1, 23. 84. et Cic. ad Attic. 10, 4.

CESAR IMP. CICERONI IMP. S.

Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum judicaram, tamen permotus hominum fama,14 scribendum ad te existimavi, et pro nostra benevolentia petendum," ne quo progredereris proclinata jam re,16 qua integra1 etiam progrediendum tibi non existimasses:18 namque et amicitiæ graviorem injuriam feceris,19 et tibi minus commode consulueris,20 si non fortunæ obsecutus videbere11 (omnia enim secundissima nobis," adversissima illis13 accidisse videntur) nec causam

NOTE

11 Illos sui] Similes, nempe perti- citata fortuna (Cæsaris) ad inclinanaces et ingratos.

12 Hanc adeo habeo gratiam] Dolabellæ tuo genero, quod tu mihi ad urbem præsto fueris, ejus consilio

usus.

13 Neque enim aliter facere potuit] Quin tibi id suadeat. Et hoc est quod alibi commemorat Cicero Cæsarem simulare.

14 Permotus hominum fama] Quæ percrebrescit, te ad Pompeium transire velle.

15 Et pro nostra benevolentia petendum] Erant enim inter se amici, ipseque Quintus hujus frater legatus fuerat Cæsaris in Gallia.

16 Proclinata jam re] Expulso nempe ex Italia Pompeio, sic epist. ad Famil. 11. 26. scribit Cœlio: 'Illud miror adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut me existimares tam improvidum qui ab ex

(Pompeii).' Nec frustra Cæsar et tam, et prope jacentem desciscerem Cœlius de Cicerone crediderunt, et hominem penitus noverant; descivit enim.

17 Qua integra] Ante incommodum Corfinii et Brundisii acceptum. 18 Non existimasses] Cum nullam partem belli susceperis.

19 Namque et amicitiæ graviorem injuriam feceris] Si ad meos inimicos concesseris.

Si me discessu tuo irritaveris.
20 Et tibi minus commode consulueris]

21 Si non fortunæ obsecutus videbere]
transeunte.
Remanens in Italia, Pompeio mare

Pompeium ex Italia expulimus, quam 22 Secundissima nobis] Nam et

totam tenemus.

23 Adversissima illis] Pompeianis, qui a me pulsi sunt.

« IndietroContinua »