Immagini della pagina
PDF
ePub

tu literas expectaris. Sed ille scripsit ad Balbum, fasciculum illum epistolarum, in quo fuerat et mea, et Balbi, totum sibi aqua madidum redditum esse :55 ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistolam :56 sed ex Balbi epistola pauca verba intellexerat, ad quæ rescripsit his verbis: De Cicerone video te quiddam scripsisse, quod ego non intellexi: quantum autem conjectura consequebar, ' id erat hujusmodi, ut magis optandum, quam sperandum 'putarem.' Itaque postea misi ad Cæsarem eodem illo exemplo literas. Jocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus, etc. Ex Cic. ad Quintum fr. 2, 12.

Libri sunt epistolarum C. Cæsaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui res ejus absentis curabant. In his epistolis quibusdam in locis inveniuntur literæ singulariæ, sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam verba ex his literis confici nulla possunt. Erat autem conventum inter eos clandestinum, de commutando situ literarum, ut inscriptio quidem alia aliæ locum et nomen tenéret: sed in legendo locus cuique suus et potestas restitucretur,-est adeo Probi Grammatici commentarius satis curiose factus, de occulta literarum significatione epistolarum C. Cæsaris scriptarum. Er Gellio 17, 9.

Steganographiæ hoc specimen est, a qua differt prorsus tachygraphia, quæ in notis Tironis et Seneca spectatur. Opus Probi Grammatici, de quo hic sermo, non confundendum est cum ejus libello de notis Romanorum, qui ævum tulit.

EX EPISTOLA AD Q. PEDIUM.

CESAR Q. PEDIO S.

Pompeius se oppido tenet:58 nos ad portas castra habemus: conamur opus magnum et multorum dierum, propter

NOTE

55 Totum sibi aqua madidum redditum esse] Vel imbris vel fluminis in quod tabellarius fortuito deciderit.

56 Ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistolam] Obliterata enim madore fuerat.

57 Libri sunt epistolarum C. Cæsaris, &c.] Et epistolæ Cæsaris et Probi Grammatici commentarii uno fato perierunt.

58 Pompeius se oppido tenet] Brundisio.

[ocr errors]

altitudinem maris: 59 sed tamen nihil est, quod potius faciamus: ab utroque portus cornu moles jacimus, ut aut illum quam primum transjicere, quod habet Brundusii copiarum, cogamus, aut exitu prohibeamus. Ex Cic. ad Attic. 9, 14.

Cf. Julium Celsum p. 188.

EX EPISTOLA AD PISONEM.

Locellum tibi signatum remisi.60 Ex Char. lib. 1. col. 60.

EX LIBRO EPISTOLARUM AD ANTONIUM.

61

Nam ad me misit Antonius exemplum Cæsaris ad se literarum, in quibus erat, se audivisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse, Romæ ut essent palam: id sibi non placere; ne qui motus ex eo fierent: prohiberique omnes Italia, nisi quorum ipse causam cognovisset: deque eo vehementius erat scriptum. Er Cic. ad Attic. 11, 7.

EX LIBRO EPISTOLARUM AD SERVILIUM.

P. Servilius pater62 ex literis, quas sibi a Cæsare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse, quod de sua voluntate erga Cæsarem humanissime diligentissimeque locutus esses. Er Cic. ad Quintum fr. 3, 1, 6.

NOTE

59 Conamur opus magnum et multorum dierum, propter altitudinem maris] Hoc est quod ait Lucanus: 'Cedit in immensum cassus labor, omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis.'

60 Locellum tibi signatum remisi] Diminutivum nomen a loculo quo conditur pecunia. Hujus materia erat vel lignum vel ebur, vel aliud quidpiam. Obsignabantur autem omnia vasa quibus pretiosæ res continebantur, ut dolia, arcæ, &c. ne paterent hominum præsertim servorum insidiis.

61 Se audivisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse] Nostra exemplaria habent Catonem non Casa

rem; et melius quidem, qui quantum displiceret Cæsari omnibus est notum. L. Metellus is est tribunus pleb. qui lib. 1. de bello civili legitur restitisse Cæsari ærarium aperire volenti, quem et occidi voluit, ut patet ex epist. 4. lib. x. ad Attic. tametsi non mandaverit. De quo supra in annot. ad lib. 1. de bello civili.

62 P. Servilius pater] Is est de quo supra diximus ad initium lib. 111. de bello civili, qui Cæsaris in secundo consulatu fuit collega, quique adeo, ut hic cognoscimus, ejus gratiam multo ante tempore ambiebat; nam hæc epistola scripta fuit, cum in Bri. tannia Cæsar esset.

EPISTOLA AD AMANTIUM.

CESAR AMANTIO S. D.

'Veni, vidi, vici. Vale. Ex Ponto.

DE C. JULII CÆSARIS EPISTOLIS TESTIMONIA.

Epistolæ quoque ejus ad Senatum extant: quas primus videtur ad paginas, et formam memorialis libelli convertisse:63 cum antea consules et duces non nisi transversa charta mitterent scriptas :64 extant et ad Ciceronem; item ad familiares, domesticis de rebus: in quibus si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo literarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quæ si quis investigare et persequi vellet, quartam elementorum literam, id est, D pro 4, et perinde reliquas commutet. Ex Suet. in Cas. c. 56.

Scribere, et legere simul, dictare et audire solitum accepimus epistolas vero tantarum rerum quaternas pariter librariis dictare, aut, si nihil aliud ageret, septenas.65 Plin. 7, 25.

Non dubito, quin tuis (Cæsarem alloquitur) literis, quarum exemplum legi, quas ad eum (Dejotarum) Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit, ab omnique soli

NOTE

63 Quas primus videtur ad paginas, et formam memorialis libelli convertisse] Memorialis libellus est Erasmo scriptum memoriæ causa paratum. Ejusmodi autem scriptum non unica pagina, sed pluribus constare solet, quia plura sunt quæ memoriæ commendamus, quæ adeo non unica pagina possent contineri. Cæsar vero cum longiores epistolas scribere instituisset, ejusmodi scripsit epistolas quæ plures paginas implerent.

64 Cum antea consules et duces non nisi transversa charta mitterent scriptas]

Hoc est more nostro scriberent, non prorsus, id est ante, sed rursus vel retro, ut dicitur. Sic Plantus in Pseudolo: Non prorsus, verum ex transverso cedit, quasi cancer solet." Et transversus agi dicitur Latine qui vi et impetu quodam ab instituto deflectitur. Ductum apparet, inqnit Erasmus, a navigantibus, qui secundo vento, recto cursu feruntur, flatu adverso transversi aguntur.

65 Aut, si nihil aliud ageret,septenas] Id est, si neque legeret, neque dictaret, neque audiret.

titudine abstraxerit: jubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. Apud Ciceronem in Orat. pro Dejotaro c. 14.

Πομπήϊος—ἐκέλευε τοῖς πεζοῖς μήτ ̓ ἐπεκθεῖν ἔτι, μήτ' ἐκτρέχειν ἐκ τῆς φάλαγγος, μήδ' ἀκοντίζειν, ἀλλ' ἐν προβολῇ διαστάντας ἀμύνεσθαι διὰ χειρὸς τοῖς δόρασι τοὺς ἐπιόντας· καὶ τοδε τινὲς αὐτοῦ στρατήγημα ἐπαινοῦσιν, ὡς ἄριστον ἐν περικυκλώσει, ὁ δὲ ΚΑΙΣΑΡ ΕΝ ΤΑΙΣ ΕΠΙΣΤΟΛΑΙΣ καταμέμφεται τάς τε γὰρ πληγὰς ὑπὸ τῆς βολῆς εὐτονω τέρας γίγνεσθαι, ἑστῶτας δ' ἀποψύχεσθαί τε, καὶ τοῖς ἐπιθέουσιν εὐω βλήτους δι' ἀτρεμίαν, οἷα σκοπούς, εἶναι. Er Appiani lib. 2. Β. C. p. 477. ed. Steph.

Quam (Britanniam) Caesar, ille auctor vestri nominis, cum Romanorum primus intrasset, alium se orbem terrarum scripsit reperisse, tantæ magnitudinis arbitratus, ut non circumfusa Oceano, sed complexa ipsum Oceanum videretur. Er Eumenii in Panegyr. Constantii Cas. c. 11.

̓Εν ἐκείνῃ δὴ τῇ στρατεία προσεξήσκησεν ἱππαζόμενος τὰς ἐπιστολὰς ὑπαγορεύειν, καὶ δυσὶν ὁμοῦ γράφουσιν ἐξαρκεῖν· ὡς δὲ Οππιός φησι, καὶ πλείοσι· λέγεται δὲ καὶ τὸ διὰ γραμμάτων τοῖς φίλοις ὁμιλεῖν, Καίσαρα πρῶτον μηχανήσασθαι. Plutarcho in Cas. c. 17.

EX ORATIONIBUS IN FUNERE JULIE ET CORNELIÆ.

[ocr errors]

Quæstor Juliam amitam,66 uxoremque Corneliam, defunctas laudavit e more67 pro rostris: sed in amitæ quidem laudatione de ejus ac patris sui origine sic refert: Amitæ 'meæ Juliæ maternum genus ab regibus ortum, paternum cum 'Diis immortalibus conjunctum est; nam ab Anco Marcio sunt Marcii reges:68 quo nomine fuit mater,69 a Venere

NOTE

66 Quæstor Juliam amitam] Hæc erat C. Marii uxor, ex qua natus C. Marius Junior. Unde illi studium Marianarum partium.

67 E more] Is mos, teste Livio, inde ortus, quod cum aurum in publico deesset, unde Gallis Romanam arcem oppugnantibus summa pactæ mercedis confieret, idque esset a ma

tronis collatum, institutum est ut earum, sicut virorum solennis esset laudatio.

68 Nam ab Anco Marcio sunt Marcii

reges] Quo nomine et qua gente erat Q. Marcius rex, qui v. ante Ciceronem anno consul factus est cum L. Metello, et contra Manlium Catilinarium ducem missus est a senatu in

Julii,7° cujus gentis familia est nostra. Est Est ergo in genere ' et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et ' cærimonia Deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges," Sueton. c. 6.

Ὅτε τῆς Μαρίου γυναικὸς ἀποθανούσης, ἀδελφιδοῦς ὢν αὐτῆς, ἐγὼ κώμιόν τε λαμπρὸν ἐν ἀγορᾷ διῆλθε καὶ περὶ τὴν ἐκφορὰν ἐτόλμησεν eixóvas Magiou πpoléolai. Plutarch. in Casare, c. 5. qui addit : τὸ μὲν ἐπὶ γυναιξὶ πρεσβυτέραις λόγους ἐπιταφίους διεξιέναι, πάτριον ἦν ̔Ρωμαίοις· νέαις δ ̓ οὐκ ἂν ἐν ἔθει, πρῶτος εἶπε Καῖσαρ ἐπὶ τῆς ἑαυτοῦ γυναικὸς ἀποθανούσης.

EX ORAT. PRO BITHYNIS.

[ocr errors]

C. Cæsar Pont. Max. in oratione, quam pro Bithynis dixit," hoc principio usus est. Vel pro hospitio regis Nicomedis, vel pro horum necessitate,73 quorum res agitur, ' refugere hoc munus, M. Vinici, non potui: nam neque ho'minum morte memoria deleri debet, quin a proximis reti'neatur; neque clientes sine summa infamia deseri possunt, ' quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.'74 Ex Gellio 5, 13.

[ocr errors]

Quid ergo? syngraphæ non sunt, sed res aliena est.75

a Possunt.

NOTE

Hetruriam, ut auctor est Sallustius, a quo et dicta aqua Marcia, cujus meminit Plinius 1. XXXVI.

69 Quo nomine fuit mater] Juliæ, Cæsaris amitæ quæ laudatur.

70 A Venere Julii] Venus enim ex Anchisa Æneam peperit, Iuli Ascanii patrem, a quo gens Julia deducebatur.

71 Quorum ipsi in potestate sunt reges] Sic Horatius: Regum timendorum in proprios greges Reges in ipsos imperium est Jovis.'

72 C. Cæsar Pont. Max. in oratione,

quam pro Bithynis dixit] Erat Pontifex Maximus, cum illam orationem dixit.

73 Vel pro hospitio regis Nicomedis, vel pro horum necessitate] Cum a Sylla ad necem inquireretur, mari ad regem Bithyniæ Nicomedem confugit. Unde illi cum Bithynis necessitudo intercedebat, quam hoc loco necessitatem appellat.

74 Quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus] Secundo loco a propinquis.

75 Quid ergo? syngraphæ non sunt,

« IndietroContinua »