Immagini della pagina
PDF
ePub

Er Julio Rufiniano de figuris Edit. Rhetorum Capperon. p. 30.

EX ORAT. PRO LEGE PLAUTIA.

Reperi tamen in oratione C. Cæsaris, qua Plautiam rogationem suasit,76 necessitatem77 dictam pro necessitudine, id est, jure affinitatis. Verba hæc sunt: Equidem mihi vi' deor pro nostra necessitate, non labore, non opera, non ' industria defuisse.' Ex Gell. 13, 3. et Nonio in voce Necessitas, 4, 323.

EX ORAT. IN CN. DOLABELLAM.

Cæsar in Dolabellam78 actionis III. ibi isti, quorum in ' ædibus fanisque posita, et honori erant, et ornatu.' In li

NOTE

sed res aliena est] Julius Rufinianus executus apophasim venustum schema, seu alio nomine ætiologiam, ejus addit cum exempla nonnulla, tum hoc ex oratione Cæsaris pro Bithynis, quod propter brevitatem insignem non explicare licet. Rei enim tota cognitio in facto posita est.

76 Reperi tamen in oratione C. Cæsaris, qua Plautiam rogationem suasit] Lex hæc lata est anno urb. cond. fɔCLXXV P. Lutatio Catulo, M. Æmilio Lepido coss. a M. Plautio Syllano trib. pleb. cujus hæc videntur fuisse capita. Is cujus hæc quæstio erit, de ejus capite quærito, qui adversus rempublicam conjuraverit, insidias senatui fecerit, magistratibus vim attulerit, qui cum telo in publico fuerit, aut seditionis causa loca superiora occuparit, qui possessorem e fundo hominibus armatis dejecerit dolo malo, aut armatis objectis, ut inde profugeret causam attulerit, prohibetoque ne prædium, unde dejectus possessor sit, usu capiatur.

Eis damnatis aqua et igni interdicito. Qua lege Sallustius dicit Catilinam interrogatum a L. Paulo, multos item a Cicerone.

77 Necessitatem] De qua voce dixi

mus.

78 Cæsar in Dolabellam] Suetonius et Plutarchus hunc docent consularem et triumphalem virum a Cæsare accusatum repetundarum, sed absolutum. Videtur tamen Asconius Pedianus damnatum existimare. Sic eniin in divinationem, in illum locum Ciceronis: Videt etiam si a pueris nobilibus. Significat et Cæsarem, item adolescentem, in Dolabella reo ex Sicilia, qui quidem damnatus est, quantum oportuit per Hortensii gratiam. Nam si non damnatus est Dolabella, quomodo postea dicit Tullius: Jamjam Dolabella neque me tui, neque tuorum liberum miseret quos tu miseros in egestate ac solitudine reliquisti?' Gesserat ille Dolabella consulatum cum M. Tullio anno urbis cond. 1ɔCLXXIII.

bris quoque Analogicis omnia istiusmodi sine i litera dicenda censet. Ex Gell. 4, 16.

[ocr errors]

Nono decimo ætatis anno L. Crassus79 C. Carbonem,80 uno et vigesimo Cæsar Dolabellam, altero et vigesimo Asinius Pollio Catonem, non multo ætatem antecedens Calvus82 Vatinium, iis orationibus insecuti sunt, quas hodieque cum admiratione legimus. Ex Dialogo de oratoribus 83 c. 34.

NOTE

79 L. Crassus] De hoc sic Cicero in Bruto: Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat,' &c. Et paulo infra, quod ad hunc locum facit, scribit: 'Mature in locum principum oratorum venit. Accusavit C. Carbonem eloquentissimum hominem admodum adolescens, summam ingenii non laudem modo, sed admirationem est consecutus.' Consul tandem factus cum Q. Mutio Scavola anno U. C. IƆCLIX.

80 C. Carbonem] Is est qui ter consul fuit, ut testatur Plutarchus, qui cum Sylla bellavit, qui a Cn. Pompeio fuit interfectus, qui et in præclarorum oratorum numerum a Cicerone refertur in Bruto, ubi sic ipsum laudat: 'Utinam in Tib. Graccho et C. Carbone talis mens ad rempubl. bene gerendam, quale ingenium ad bene dicendum fuit. Profecto nemo his viris gloria præstitisset.' Et paulo post: Carbo, quoad vita suppeditavit, est in multis judiciis causisque versatus.'

81 Asinius Pollio Catonem] Ex Senecæ controversia XIX. 1. III. intelligitur Catonem esse ab Asinio Pollione accusatum. Ex Ciceronis 1. IV. epist. 15. ad Attic. absolutum fuisse patet Lege Licinia. Quis fuerit Ca to, supra dictum. Asinius Pollio in signis fuit orator qui v. a morte C. Cæsaris anno cum Cn. Domitio consul fuit, cujus in gratiam Virgilius

illam Eclogam scripsit cujus est initium: Sicelides Musæ.' Idem semper Ciceroni infensus.

82 Calvus] Præclarus orator, de quo Ciceronis vide judicium in Bruto et epist. ultima 1. xv. ad Famil. de quo sic Quintilianus x. 1. ‘Inveni qui Calvum præferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse. Sed est et sancta et gravis oratio, et castigata et frequenter vehemens quoque. Imitator est autem Atticorum, fecitque illi properata mors injuriam, si quid adjecturus, non si quid detracturus fuit.' Porro quod hic habetur scribit id ipsum Quintilianus XII. 6. ‘Agendi initium sine dubio secundum vires cujusque sumendum est: neque ego annos definiam, cum Demosthenem puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit. Calvus, Cæsar, Pollio multum ante quæstoriam omnes ætatem gravissima judicia susceperint.'

83 Ex Dialogo de oratoribus] Hic dialogus ascribitur Tacito, quanquam Fabii Quintiliani esse videatur. Argumentum ejus est: An sui sæculi oratores antiquis et quare concedant, et cum multas causas affert, tum hanc inprimis, quod juvenes non in scholas olim deducerentur, sed ad eum oratorem qui principem locum in civitate teneret; sic apud eum in

Ceterum composita seditione civili,84 Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem virum, repetundarum postulavit, absolutoque Rhodum secedere statuit. Sueton. c. 4.

Ex

Divus quoque Julius,85 quam cœlestis numinis, tam etiam humani ingenii perfectissimum columen,86 vim facundiæ propriæ expressit, dicendo in accusatione Cn. Dolabellæ, quem reum agit, extorqueri sibi causam optimam L. Cotta patrocinio.87 Valer. Max. 8, 9.

Ne forte erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis esse, in quem C. Cæsaris orationes legitis, scire vos oportet, duos eodem tempore fuisse-Dolabellas: horum alEx Pediano in terum Cæsar accusavit, nec damnavit. orat. pro M. Scauro.

Significat et Cæsarem, item adolescentem, in Dolabella reo ex Sicilia, qui quidem damnatus est, quantum oportuit per Hortensii gratiam, etc. Ex Pediano in Divin.

̓Επανελθὼν δ ̓ εἰς Ρώμην Δολαβέλλαν ἔκρινε κακώσεως ἐπαρχίας, καὶ πολλαὶ ἀπὸ τῆς ̔Ελλάδος τῶν πόλεων μαρτυρίας αὐτῷ παρέσχον· ὁ μὲν οὖν Δολαβέλλας ἀπέφυγε τὴν δίκην. Ex Plut.in Cas. c. 4.

NOTE

prælio pugnare didicisse, non in umbra; inde factum ut adolescentuli accusationes aut defensiones susceperint. Itaque nono decimo ætatis

anno.

84 Ceterum composita seditione civili] Quæ per M. Lepidum movebatur, cujus spe ex Asia Romam propere Cæsar redierat. Cum enim is Lepidus consul acta Syllæ rescindere vellet, a Q. Catulo collega ex Italia pulsus est, de quo Lucanus : 'sternere profecto, Ut Catulo jacuit Lepidus.' Et morbo in Sardinia periit, quem mæror ex adulterio uxoris cognito conceptus attulerat. Teste Plutarcho in Pompeio.

85 Divus quoque Julius] Quia in

Deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium, sed et persuasione vulgi, ut testatur Suetonius in ejus vita.

86 Quam cœlestis numinis, tam etiam humani ingenii perfectissimum columen] Quantus Deus, tantus homo, ut summus Deus, ita summus homo, cui nihil defuit ad divinitatis perfectionem, princeps Deorum atque hominum. Columen enim seu columna, ea re cujus est columen validius ac firmius sit necesse est.

87 L. Cotta patrocinio] De hoc Cicero in Bruto dicit: Ex his Cotta et Sulpitius cum meo judicio tum omnium facile primas tulerunt.'

EX ORAT. AD MILITES.

[ocr errors]

Fama vero hostilium88 copiarum perterritos, non negando minuendove, sed insuper amplificando ementiendoque confirmabat. Itaque cum expectatio adventus Jubæ terribilis esset, convocatis ad concionem militibus, Scitote,' inquit, 'paucissimis his diebus regem adfuturum cum x legionibus, ' equitum xxx, levis armaturæ c millibus, elephantisque 6 CCC. Proinde desinant quidam quærere ultra, aut opina'ri: mihique, qui compertum habeo, credant: aut quidem 'vetustissima nave impositos quocumque vento in quascumque terras jubebo avehi.' Suet. c. 66.

6

C. Cæsar apud milites de incommodis* eorum: Non frustrabo vos, milites. Diomed. l. 1. col. 395.

*Alias commodis.

EX ORAT. PRO DECIO SAMNITE.

Nec forte quisquam aut Cæsaris pro Decio Samnite,$9 aut Bruti pro Dejotaro rege,9° ceterosque cujusdam lentitudinis ac teporis libros legit,91 etc. Auctor Dial. de ora

tor. c. 21.

EX ORAT. PRO SEXTILIO.

Quo enim nimbo, qua procella verborum, impium Sextilii caput obrui meretur? quod C. Cæsarem, a quo cum studiose, tum etiam feliciter, gravissimi criminis reus defensus fuerat, etc. Val. Max. 5, 3, 3.

NOTE

88 Fama vero hostilium, &c.] Vide lib. de bello Africano.

89 Nec forte quisquam aut Cæsaris pro Decio Samnite] Nullam usquam legi ejus Decii Samnitis commemorationem.

90 Aut Bruti pro Dejotaro rege, &c.] Orationes. Verisimile est Brutum, qui

Cæsaris amicitia florebat, Dejotari, a Castore nepote apud Cæsarem accusati, patrocinium ut Ciceronem ipsum suscepisse.

91 Cujusdam lentitudinis ac teporis libros legit] Negat enim eos esse acres oratores.

92

EX ORAT. DE CONJURATIS.

Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse, quam omnes ante dixerant præter Cæsarem: et cum ipsius Cæsaris tam severa fuerit, qui tum prætorio loco dixerit,93 etc. Cic. ad Attic. 12, 21.

Sed Cæsar, ubi ad eum perventum est,94 rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba locutus est: 'Omnes homines,' etc. Sallust. Cat. c. 51.

Ὁ δὲ Καῖσας ἀναστὰς, λόγον διῆλθεν πεφροντισμένον, ὡς ἀποκτεῖναι μὲν ἀκρίτους ανδρας ἀξιώματι καὶ γένει λαμπροὺς, οὐ δοκεῖ πάτριον οὐδὲ δίκαιον εἶναι, μὴ μετὰ τῆς ἐσχάτης ἀνάγκης. εἰ δὲ φρουροῦντο δεθέντες ἐν πόλεσι τῆς Ιταλίας, ἃς ἂν αὐτὸς ἕληται Κικέρων, μέχρι οὗ καταπολεμηθῇ Κατιλίνας, ὕστερον ἐν εἰρήνῃ καὶ καθ ̓ ἡσυχίαν περὶ ἑκάστου τῇ βουλῇ γνῶναι παρέξει. οὕτω δὲ τῆς γνώμης φιλανθρώπου φανείσης, καὶ τοῦ λόγου δυνατῶς ἐπ ̓ αὐτῇ ῥηθέντος, οὐ μόνον οἱ μετὰ τοῦτον ἀνιστάμενοι προσετίθεντο, πόλλοι δὲ καὶ τῶν τὰς εἰρημένας γνώμας ἀπειπάμενοι πρὸς τὴν ἐκείνου κατέστησαν, ἕως ἐπὶ Κάτωνα τὸ πρᾶγμα καὶ Κάτουλον περιῆλθεν. Plut. in Cas. p. 710.

Sic fac existimes: post has miserias, id est postquam armis disceptari cœptum est de jure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. Nam et ipse Cæsar accusata acerbitate Marcelli (sic enim appellabat) 95 laudataque

NOTE

92 Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse, &c.] Brutus ad Atticum epistolam miserat, in qua quid de manifestis sociis Catilinæ, Lentulo, Cethego et aliis statutum in Senatu fuisset. Illam epistolam ad Ciceronem Atticus miserat. Verum Cicero qui in re præsenti fuerat, a Bruto censet ignoratum fuisse quod gestum esset, et quæ falsa sciebat esse reprehendit. At prima pars non omnino falsa fuit, siquidem, ut ait Suetonius, Decjum Syllanum consulem designatum non piguit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut gravius, atque ipse sensisset, exceptam.

93 Qui tum prætorio loco dixerit] Id Suetonius docet, Cæsarem eo tempore fuisse prætorem creatum. Qui autem creati erant magistratus priores sententiam rogabantur a consule, quod prærogari appellabant.

94 Sed Cæsar, ubi ad eum perventum est, &c.] Vide rem totam fuse narratam apud Sallustium in bello Catilinario.

95 Nam et ipse Cæsar accusata acerbitate Marcelli (sic enim appellabat), &c.] Quia ipsum Marcellus consul erat persecutus. Retulerat enim ad Senatum ei ut ante tempus succederetur, et ne absentis ratio in comitiis haberetur; et ut colonis quos Cæsar

« IndietroContinua »