Immagini della pagina
PDF
ePub

omnibus, exterīs nātiōnibus, — sī, his rēbus omissīs, causās ipsās quae inter sẽ cōnfligunt contendere velimus, ex eō ipsō quam valdē illi iaceant intellegere possumus. Ex hac enim parte pudor pūgnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc 5 stuprum; hinc fides, illinc fraudātiō; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestās, illinc turpitūdō; hinc continentia, illinc libidō; denique aequitās, temperantia, fortitūdō, prūdentia, [virtūtēs omnēs,] certant cum iniquitate, luxuria, īgnāvia, temeritate [cum vitiis omni10 bus]; postremo copia cum egestāte, bona ratio cum perditā, mēns sāna cum āmentiā, bona denique spēs cum omnium rerum despērātiōne confligit. In eius modi certāmine ac proelio, nönne, etiam si hominum studia deficiant, di ipsil immortālēs cōgant ab his praeclarissimis virtutibus tot et 15 tanta vitia superārī?

Citizens Need not Fear: the Consul will Protect the City.

XII. 26. Quae cum ita sint, Quiritēs, vōs, quem ad modum iam anteā, vestra tēcta custōdiis vigiliisque defendite: mihi, ut urbi sine vestrō mōtū ac sine ullō tumultū satis esset praesidi, cōnsultum atque prōvisum est. Colōni 20 omnes municipesque vestri, certiōrēs ā mē facti de hāc nocturna excursiōne Catilinae, facile urbis suas finisque defendent. Gladiātōrēs, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, ·quamquam animō meliōre sunt quam pars patriciōrum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. 25 Metellus, quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem, aut omnis ēius mōtūs cōnātusque prohibebit. Reliquis autem dē rebus constituendis, mātūrandis, agendis, iam ad senatum referemus, quem vocārī vidētis.

The Conspirators Warned.

30 27. Nunc illōs qui in urbe remānsērunt, atque adeo qui contrā urbis salutem omniumque vestrum in urbe ā Catilīnā

relicti sunt, quamquam sunt hostēs, tamen, quia sunt civēs, monitōs etiam atque etiam volō. Mea lēnitās si cui adhuc solūtior visa est, hoc exspectavit, ut id quod latebat ērumperet. Quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, mē hōrum esse consulem, mihi aut cum 5 his vivendum aut prō his esse moriendum. Nullus est portis custōs, nūllus īnsidiātor viae: si qui exire volunt, cōnivēre possum. Qui vērō sẽ in urbe commōverit, cuius ego non modo factum, sed inceptum ūllum cōnātumve contrā patriam deprehenderō, sentiet in hac urbe esse consulēs vigilantis, 10 esse egregiōs magistrātūs, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefāriōrum ac manifestōrum scelerum māiōrēs nostri esse voluerunt.

There shall be No Disturbance.

XIII. 28. Atque haec omnia sic agentur, Quirītēs, ut maximae res minimō mōtū, pericula summa nüllō tumultü, 15 bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crūdēlissimum et maximum, mē unō togātō duce et imperatōre sedetur. Quod ego sic administrābō, Quirītēs, ut, sī üllō modō fieri poterit, në improbus quidem quisquam in hāc urbe poenam sui sceleris sufferat. Sed si vis manifestae 20 audaciae, si impendens patriae periculum me necessariō dē hāc animī lēnitāte dēduxerit, illud profecto perficiam, quod in tantō et tam insidiōsō bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat, paucorumque poena võs omnēs salvi esse possitis.

The People may Trust in the Immortal Gods.

25

29. Quae quidem ego neque mea prudentia neque hūmānis consiliis frētus polliceor vobis, Quiritēs, sed multis et non dubiis deōrum immortalium significätionibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solēbant, ab externō hoste 30

atque longinquō, sed hic praesentēs suō nūmine atque auxiliō sua templa atque urbis tecta defendunt. Quōs vōs, Quiritēs, precari, venerārī, implōrāre dēbētis, ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse voluerunt, hanc, omnibus 5 hostium copiis terra marique superātis, à perditissimōrum civium nefāriō scelere defendant.

III. HOW THE CONSPIRACY WAS SUPPRESSED.

(In L. Catilinam Ōrātiō III.)

BEFORE THE PEOPLE, DEC. 3.

Now that Catiline had been driven into open war, the conspiracy within the city was in the hands of utterly incompetent men. Lentulus, who claimed the lead by virtue of his consular rank, was vain, pompous, and inefficient. The next in rank, Cethegus, was energetic enough, but rash and bloodthirsty. The consul easily kept the run of events, and at last succeeded in getting the conspirators to commit themselves in writing, when he had no difficulty in arresting them and securing the documents. How this was accomplished is told in the third oration.

RE

The Citizens Congratulated on their Deliverance.

EM PUBLICAM, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortūnās, coniugēs liberōsque vestrōs, atque hōc domicilium clarissimi imperi, fortūnātissimam pulcherrimam10 que urbem, hodiernō die deōrum immortālium summō ergā vōs amōre, laboribus, consiliis, periculis meis, ē flammā atque ferrō ac paene ex faucibus fāti ereptam et vōbis cōnservātam ac restitūtam vidētis. 2. Et si non minus nōbis iucundi atque inlūstrēs sunt ei dies quibus cōnservāmur, 15 quam illi quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nāscendi incerta condicio; et quod sine sensu nāscimur, cum voluptate servāmur, profecto, quoniam illum qui

hanc urbem condidit ad deōs immortalis benevolentia fāmāque sustulimus, esse apud vos posterōsque vestrōs in honōre dēbēbit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit.

Nam tōti urbi, templis, dēlubris, tectis ac moenibus subiectōs prope iam ignis circumda- 5 tōsque restinximus; idemque gladiōs in rem publicam dēstrictōs rettudimus, mucrōnēsque eōrum à iugulis vestris dēiēcimus. 3. Quae quoniam in senātū inlūstrāta, patefacta, comperta sunt per mẽ, vōbis iam expōnam breviter, Quirites, ut et quanta et qua ratione investigāta et compre- 10 hēnsa sint, vōs qui ignōrātis et exspectatis scire possitis.

An all

[ocr errors]

The Story of the Arrest.

Principio, ut Catilīna paucis ante diebus ērūpit ex urbe, cum sceleris sui sociōs, huiusce nefarii belli acerrimōs ducēs, Rōmae reliquisset, semper vigilāvī et prōvīdī, Quirītēs, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis 15 salvi esse possēmus. II. Nam tum, cum ex urbe Catilinam ĕiciebam, -nōn enim iam vereor hūius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit, sed tum, cum illum exterminārī volēbam, aut reliquam coniūrātōrum manum simul exitūram, aut eōs qui restitissent infirmōs sine 20 illō ac debilis fore putabam. 4. Atque ego, ut vidi quōs maximō furōre et scelere esse inflammātōs sciēbam eōs nōbiscum esse, et Rōmae remānsisse, in eō omnis diēs noctisque consumpsi, ut quid agerent, quid mōlirentur, sentirem ac vidērem; ut, quoniam auribus vestris propter incredi- 25 bilem māgnitudinem sceleris minōrem fidem faceret ōrātiō mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis salūtī vestrae prōvidērētis, cum oculis maleficium ipsum vidērētis. Itaque, ut comperi lēgātōs Allobrogum, belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causā, ā P. Lentulō esse sollici- 30. tātōs, eosque in Galliam ad suōs civis, eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missōs, comi

temque eis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic ad Catilinam esse datas litteras, facultatem mihi oblātam putāvi, ut quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis immortalibus - tōta rēs nōn sōlum ā mē, 5 sed etiam ā senātū et ā vōbis manifestō deprehenderetur, At the Mulvian Bridge.

detecte

5. Itaque hesternō die L. Flaccum et C. Pomptinum praetōrēs, fortissimos atque amantissimōs rei publicae virōs, ad me vocavi; rem exposui, quid fieri placeret ostendi. Illi

[graphic][merged small]

autem, qui omnia dē rē pūblică praeclara atque egregia senIo tirent, sine recusatione ac sine ullā morā negōtium suscēpērunt, et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt, atque ibi in proximis villis ita bipartito fuerunt, ut Tiberis inter eōs et pōns interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspiciōne multōs fortis virōs ēduxerant, 15 et ego ex praefectūrā Reātinā complūris dēlēctōs adulēs

« IndietroContinua »