Immagini della pagina
PDF
ePub

ad plācandōs deōs pertineret praetermissa est; idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius, et in excelso conlocare, et (contrā atque antea fuerat) ad orientem convertere; ac sẽ spērāre dixērunt, si illud signum, quod vidētis, 5 sōlis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea cōnsilia, quae clam essent inita contrā salūtem urbis atque imperī, inlūstrārentur, ut ā senātū populōque Rōmānō perspici possent. Atque [illud signum] conlocandum cōnsulēs illi locāvērunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque 10 superioribus cōnsulibus, neque nōbis ante hodiernum diem, conlocārētur.

Jupiter Watches over the City.

[ocr errors]

IX. 21. Hic quis potest esse tam āversus ā vērō, tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia quae vidēmus, praecipueque hanc urbem, deōrum immortālium 15 nūtū ac potestate administrări ? Etenim cum esset ita respōnsum, caedēs, incendia, interitum rei publicae comparāri, et ea per civis, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia vidēbantur, ea non modo cōgitāta ā nefāriīs civibus, vērum etiam suscepta esse sẽn20 sistis. Illud vērō nōnne ita praesēns est, ut nūtū Iovis Optimi Maximi factum esse videatur, ut, cum hodiernō diē māne per forum meō iussū et coniūrātī et eōrum indicēs in aedem Concordiae ducerentur, eō ipsō tempore signum statueretur? quō conlocātō atque ad võs senātumque conversō, 25 omnia [et senātus et võs] quae erant cōgitāta contrā salū

tem omnium, inlūstrāta et patefacta vidistis. 22. Quo etiam māiōre sunt isti odiō suppliciōque digni, qui nōn sōlum vestris domiciliis atque tectis, sed etiam deōrum templis atque dēlūbris sunt fūnestōs ac nefāriōs īgnis inferre cōnāti. 30 Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sūmam, et nōn sim ferendus. Ille, ille Iuppiter restitit: ille Capitōlium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vōs omnis salvōs esse voluit. Dis ego immortalibus ducibus hanc

[graphic][merged small]

mentem, Quiritēs, voluntatemque suscepi, atque ad haec tanta indicia pervēnī. Iam vērō [illa Allobrogum sollicitātiō] ab Lentulō cēterisque domesticis hostibus tam dëmenter tantae rēs crēditae et īgnōtis et barbaris [commissae litterae] numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus 5 huic tantae audāciae cōnsilium esset ereptum. Quid vērō?

ut hominēs Galli, ex civitāte male pācātā, quae gēns ūna restat quae bellum populō Rōmānō facere posse et nōn nōlle videatur, spem imperi ac rērum māximārum ultrō sibi ā patriciis hominibus oblātam neglegerent, vestramque salu- 10 tem suis opibus antepōnerent, id nōn divinitus esse factum putātis? praesertim qui nōs nōn pūgnandō, sed tacendō superāre potuerint?

Citizens Exhorted to Thanksgiving.

X. 23. Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvināria supplicātiō dēcrēta est, celebrātōte illōs dies cum 15 coniugibus ac liberis vestris. Nam multi saepe honōrës dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iūstiōrēs numquam. Erepti enim estis ex crūdēlissimō ac miserrimō interitu; ēreptī sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicātiōnē. Togāti mē ūnō togātō duce et 20 imperātōre vicistis. 24. Etenim recordamini, Quirites, omnīs civilis dissēnsiōnēs: nōn sōlum eas quas audistis, sed eās quās vōsmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sūlla P. Sulpicium oppressit; [ēiecit ex urbe] C. Marium, custōdem hūius urbis, multōsque fortis virōs partim ēiēcit ex civitāte, 25 partim interēmit. Cn. Octavius cōnsul armis expulit ex urbe conlēgam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario: tum vērō, clārissimīs virīs interfectis, lūmina civitatis exstincta sunt. Ultus est huius victoriae crūdēlitātem postea 30 Sulla në dici quidem opus est quanta diminutiōne civium, et quanta calamitate rei publicae. Dissensit M. Lepidus

a clarissimō ac fortissimo virō Q. Catulō: attulit nōn tam ipsius interitus rei publicae luctum quam cēterōrum. 25. Atque illae tamen omnes dissensiōnēs erant eius modi, quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam 5 pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea quae esset, sẽ esse principes; neque hanc urbem conflagrāre, sed sẽ in hac urbe flōrēre voluerunt. [Atque illae tamen omnes dissēnsiōnēs, quārum nulla exitium rei pūbli

[graphic][merged small]

cae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatiōne conIo cordiae, sed interneciōne civium diiudicatae sint.] In hōc autem unō post hominum memoriam maximo crudelissimōque bellō, quale bellum nulla umquam barbaria cum suā gente gessit, quō in bellō lex haec fuit à Lentulō, Catilīnā, Cethegō, Cassiō constitūta, ut omnēs, qui salvā urbe salvi 15 esse possent, in hostium numero ducerentur, ita mē gessi, Quirites, ut salvi omnes conservārēminī; et cum hostes vestri tantum civium superfuturum putāssent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma

« IndietroContinua »