Immagini della pagina
PDF
ePub

obire non potuisset, et urbem et civis integrōs incolumisque servāvi.

Cicero Asks for No Reward.

XI. 26. Quibus prò tantis rebus, Quiritēs, nullum ego ā vōbis praemium virtutis, nullum insigne honōris, nullum monumentum laudis postulō, praeterquam hūius diēi memo- 5 riam sempiternam. In animis ego vestris omnis triumphōs meōs, omnia ōrnāmenta honōris, monumenta glōriae, laudis insignia condi et conlocāri volō. Nihil mē mūtum potest dēlectāre, nihil tacitum, nihil dēnique ēius modi, quod etiam minus digni adsequi possint. Memoriā vestrā, Quirītēs, rēs 10 nostrae alentur, sermonibus crescent, litterārum monumentis inveterāscent et conrōborābuntur; eandemque diem intellegō, quam spērō aeternam fore, prōpāgātam esse et ad salutem urbis et ad memoriam cōnsulātūs mei; ūnōque tempore in hac rē pūblicā duōs civis exstitisse, quōrum 15 alter finis vestri imperi non terrae, sed caeli regiōnibus terminaret, alter eiusdem imperi domicilium sēdisque ser

vāret.

He Relies on the Devotion of the Citizens.

XII. 27. Sed quoniam eārum rērum quās ego gessi nōn eadem est fortūna atque condiciō quae illōrum qui externa 20 bella gesserunt, — quod mihi cum eis vivendum est quōs vici ac subēgi, isti hostis aut interfectōs aut oppressōs reliquērunt,

[ocr errors]

- vestrum est, Quirītēs, sī cēteris facta sua rēctē prōsunt, mihi mea në quandō obsint prōvidere. Mentēs enim hominum audācissimōrum scelerātae ac nefāriae nē vōbīs nocēre 25 possent ego prōvīdī; nē mihi noceant vestrum est prōvidére. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam nocēri potest. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparātum est; māgna in rē pūblicā dīgnitās, quae mē semper tacita defendet; māgna 30 vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, sē [ipsi] indicābunt.

He has No Fear for the Future.

28. Est etiam nobis is animus, Quirītēs, ut non modo nullius audaciae cēdāmus, sed etiam omnis improbos ultrō semper lacessāmus. Quod si omnis impetus domesticōrum hostium, depulsus à vobis, sē in me unum convertit, võbis 5 erit videndum, Quirites, qua condiciōne posthac eōs esse velitis, qui se prō salute vestra obtulerint invidiae periculis

[graphic][subsumed][subsumed][merged small]

que omnibus mihi quidem ipsi, quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honōre vestro, neque in glōria virtutis, quicquam videam altius, quò 10 mihi libeat ascendere ? 29. Illud profecto perficiam, Quirītēs, ut ea quae gessi in consulātū privātus tuear atque ōrnem ut si qua est invidia conservanda rē publică suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita mē in rē pūblică tractābō, ut meminerim semper quae 15 gesserim, cūremque ut ea virtute, nōn cāsū gesta esse videantur.

The Assembly Dismissed.

Vōs, Quirites, quoniam iam nox est, venerāti Iovem, illum custōdem hūius urbis ac vestrum, in vestra tēcta discēdite; et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aequë ac priōre nocte custodiis vigiliisque defendite. Id ne võbis diutius faciendum sit, atque ut in perpetuā pāce esse pos- 5 sitis, prövidebō.

IV.

SENTENCE OF THE CONSPIRATORS.

(In L. Catilinam, Orātiō IV.)

IN THE SENAte, Dec. 5.

Two days later the Senate was convened, to determine what was to be done with the prisoners. It was a fundamental principle of the Roman constitution that no citizen should be put to death without the right of appeal to the people. Against the view of Cæsar, which favored perpetual confinement, Cicero urged that, by the fact of taking up arms against the Republic, the conspirators had forfeited their citizenship, and that therefore the law did not protect them. This view prevailed, and the conspirators - Lentulus, Cethegus, Statilius, Gabinius, and Cæparius were strangled by the public executioners.

Solicitude of the Senate for Cicero.

VIDEO, patrēs cōnscripti, in mē omnium vestrum ōra

VIDEO atque oculos esse conversōs. Video vōs nōn sōlum dē

vestrō ac rei pūblicae, vērum etiam, sī id dēpulsum sit, dē meō periculō esse sollicitōs. Est mihi iucunda in malis et 10 grāta in dolōre vestra ergā mē voluntās: sed eam, per deōs immortalis, depōnite; atque obliti salūtis meae, de vōbis ac de vestris liberis cōgitāte. Mihi si haec condiciō cōnsulātūs data est, ut omnis acerbitātēs, omnis dolōrēs cruciatusque perferrem, feram nōn sōlum fortiter, vērum etiam libenter, 15

dum modo meis labōribus vōbis populoque Rōmānō dignitās salūsque pariatur. 2. Ego sum ille cōnsul, patrēs cōnscripti, cui nōn forum, in quō omnis aequitas continētur, nōn campus cōnsulāribus auspiciīs cōnsecrātus, nōn cūria, sum5 mum auxilium omnium gentium, nōn domus, commūne perfugium, nōn lectus ad quietem datus, nōn dēnique haec sēdēs honōris [sella curūlis] umquam vacua mortis periculō atque insidiis fuit. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meō quōdam dolōre in vestrō timōre sānāvi. 10 Nunc si hunc exitum consulātūs mei di immortālēs esse voluerunt, ut võs populumque Rōmānum ex caede miserrima, coniugēs liberōsque vestrōs virginēsque Vestālis ex acerbissimā vexātiōne, templa atque dēlūbra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissimā flammā, 15 tōtam Italiam ex bellō et västitāte ēriperem, quaecumque mihi ūnī prōpōnētur fortūna, subeātur. Etenim si P. Lentulus suum nōmen, inductus ā vātibus, fātāle ad perniciem rei publicae fore putavit, cūr ego nōn laeter meum consulātum ad salutem populi Rōmānī prope fātālem exstitisse?

They Need not Fear for him.

20 II. 3. Quā rē, patrēs cōnscripti, consulite võbis, prōspicite patriae, conservāte vōs, coniuges, liberōs fortūnāsque vestras, populi Rōmāni nōmen salutemque defendite: mihi parcere ac de me cōgitāre desinite. Nam primum debeō spērāre omnis deōs, qui huic urbi praesident, prō eō mihi ac 25 mereor relātūrōs esse gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequō animō parātōque moriar. Nam neque turpis mors forti virō potest accidere, neque immatūra consulārī, nec misera sapienti. Nec tamen ego sum ille ferreus, qui frātris cārissimi atque amantissimi praesentis maerōre nōn movear, 30 hōrumque omnium lacrimis, à quibus mē circumsessum videtis. Neque meam mentem nōn domum saepe revocat exanimata uxor, et abiecta metū filia, et parvolus filius,

[graphic][merged small][merged small]
« IndietroContinua »