Immagini della pagina
PDF
ePub

ROMA QUED IST ITALIA eōdem glōriam famamque penetrare: quod cum ipsīs populis dē quōrum rēbus scribitur, (haec ampla sunt, tum eis certë, qui dē vītā glōriae causa dimicant, hoc maximum et periculōrum incitāmentum est et labōrum. 24. Quam multōs scriptōrēs rērum suārum magnus ille Alexander secum 5 habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sīgēō ad Achillis tumulum astitisset: O fortunate inquit adulescēns, qui tuae virtutis Homerum praecōnem invēneris ! Et vērē. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus ēius contēxerat, nōmen etiam obruisset. Quid? noster hic Māgnus, 10 qui cum virtute fortunam adaequavit, nōnne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contiōne militum civitāte dōnāvit et nostri illi fortēs viri, sed rustici ac militēs, dulcēdine quadam glōriae commōti, quasi participēs eiusdem laudis, māgnō illud clāmōre approbāvērunt?

Сальде

15

Many would have been Eager to Give Archias the Citizenship. 25. Itaque, credō, si civis Rōmānus Archiās lēgibus nōn esset, ut ab aliquō imperātōre civitāte dōnārētur perficere non potuit. Sulla cum Hispanōs dōnāret et Gallōs, crēdō hunc petentem repudiāsset: quem nōs in cōntiōne vidimus, cum ei libellum malus poēta de populo subiecisset, quod 20 epigramma in eum fēcisset, tantummodo alternis versibus longiusculis, statim ex eis rēbus quās tunc vēndēbat iubēre ei praemium tribui, sed ea condiciōne, në quid posteā scriberet. Qui sédulitātem mali poētae duxerit aliquo tamen praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo 25 et copiam non expetisset? 26. Quid? ā Q. Metellō Piō, familiārissimō suō, qui civitāte multōs dōnāvit, neque per sẽ neque per Lucullōs impetrāvisset? qui praesertim usque eō dē suis rēbus scribi cuperet, ut etiam Cordubae nātis poētis, pingue quiddam sonantibus atque peregrinum, tamen auris 30 suās dēderet./

All Men Thirst for Glory.

XI. Neque enim est hoc dissimulandum (quod obscūrāri non potest) sed prae nobis ferendum: trahimur omnēs studio laudis, et optimus quisque maximē glōriā dūcitur. Ipsi illi philosophi, etiam in eis libellis quos de contem5 nenda glōria scribunt, nōmen suum inscribunt: in eo ipsō, in quo praedicatiōnem nōbilitātemque despiciunt, praedicārī dē sē ac nōmināri volunt. 27. Decimus quidem Brūtus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templōrum ac monumentōrum aditus exōrnāvit suōrum. Io Iam vērō ille, qui cum Aetōlis Enniō comite bellavit, Fulvius, non dubitavit Mārtis manubias Mūsis consecrāre. Quã rẽ in qua urbe imperātōrēs prope armāti poētārum nōmen et Mūsārum dēlūbra coluerunt, in eā nōn dēbent togāti iudicēs ā Mūsārum honōre et à poētārum salūte 15 abhorrere,

28. Atque ut id libentius faciātis, iam mē vōbīs, iūdicēs, indicābō, et dē meō quōdam amōre glōriae, nimis ācrī fortasse vērum tamen honestō, vōbis cōnfitēbor. Nam quas

rēs nōs in cōnsulātū nostrō vōbiscum simul prō salūte 20 huiusce imperi et prō vītā cīvium prōque ūniversā rē pūblicā gessimus, attigit hic versibus atque inchoāvit: quibus auditis, quod mihi māgna rēs et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adōrnāvi. Nullam enim virtus aliam mercēdem labōrum periculorumque desiderat, praeter hanc 25 laudis et glōriae: qua quidem dētrāctā, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculō [et tam brevi] tantis nōs in labōribus exerceamus? 29. Certe si nihil animus praesentiret in posterum, et si quibus regiōnibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnīs cōgitātiōnēs termi30 nāret suās; nec tantis sẽ labōribus frangeret, neque tot cūrīs vigiliisque angeretur, nec totiēns dē ipsā vītā dīmicāret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtūs,

quae noctis ac diēs animum glōriae stimulis concitat, atque admonet nōn cum vitae tempore esse dimittendam commemorātiōnem nominis nostri, sed cum omni posteritāte adaequandam.

Literature the Most Enduring of Monuments.

XII. 30. An vērō tam parvi animi videāmur esse omnēs, 5 qui in rē pūblicā atque in his vitae periculis labōribusque versāmur, ut, cum usque ad extrēmum spatium nūllum tranquillum atque ōtiōsum spiritum duxerimus, nōbiscum simul moritura omnia arbitrēmur ? An statuas et imaginēs, nōn animōrum simulacra sed corporum, studiōsē multi summi 10 homines reliquerunt; consiliōrum relinquere ac virtutum nostrārum effigiem nōnne multō mālle dēbēmus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vērō omnia quae gerebam, iam tum in gerendō spargere mē ac dissēmināre arbitrābar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vērō 15 sive ā meō sēnsū post mortem āfutūra est sive ut sapientissimi hominēs putāvērunt ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam spēque dělector.

Archias the Poet should be Protected in his Rights.

31. Quá rẻ conservāte, iudices, hominem pudore e5, 20 quem amicōrum vidētis comprobāri cum dignitāte tum etiam vetustāte; ingeniō autem tanto, quantum id convenit existimārī, quod summōrum hominum ingeniis expetitum esse videātis; causā vērō ēius modī, quae beneficiō lēgis, auctōritāte mūnicipi, testimōniō Luculli, tabulis 25 Metelli comprobētur Quae cum ita sint, petimus ā võbīs, ¦ iūdicēs, si qua non modo hūmāna, vērum etiam dīvina in tantis ingeniis commendātiō dēbet esse, ut eum qui võs, qui vestrōs imperātōrēs, qui populi Rōmāni rēs gestas semper ōrnavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domes- 30 ticis periculis aeternum sẽ testimōnium laudis datūrum esse

profitetur, estque ex eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiātis fidem, ut hūmānitāte vestrā levātus potius quam acerbitāte violātus esse videatur. 32. Quae de causā pro meā cōnsuē5 tudine breviter simpliciterque dixi, iūdicēs, ea confidō probāta esse omnibus. Quae autem remōta ā meā iūdiciālīque consuetudine, et de hominis ingenio et communiter de ipsius studio locūtus sum, ea, iūdicēs, ā vōbīs spērō esse in bonam partem accepta; ab eō qui iudicium exercet, certō IO Sciō.

« IndietroContinua »