Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][graphic][merged small][merged small]

LIV. 6. Nunc ad Marcellum revertar, nē haec a me sine causa commemorata esse videantur: qui cum tam praeclāram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romāni hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex quā praesertim periculi nihil ostenderetur, dēlëre et exstinguere. 5 Itaque aedificiis omnibus, publicis privātis, sacris profānis, sic pepercit, quasi ad ea defendenda cum exercitu, nōn oppugnanda vēnisset. In ōrnātū urbis habuit victoriae rationem, habuit hūmānitātis. Victoriae putabat esse multa Rōmam deportare, quae ōrnamentō urbi esse possent, hūmā- 10 nitātis non plānē exspoliare urbem, praesertim quam conservare voluisset. 7. In hac partitiōne ōrnātūs non plūs victoria Marcelli populō Rōmānō appetivit quam hūmānitās Syracusānis reservavit. Romam quae apportata sunt, ad aedem Honōris et Virtutis itemque aliis in locis vidēmus. 15 Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbānō: putavit, si urbis ōrnamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamentō urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit: deum vērō nullum violavit, nullum attigit. Conferte Verrem: non ut hominem cum 20 homine comparētis, nē qua tāli virō mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bellō, leges cum vi, forum et iuris dictiōnem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferātis.

Verres Plundered even Temples.

LV. 8. Aedis Minervae est in Insula, de qua ante dixi: quam Marcellus non attigit, quam plēnam atque ōrnātam reliquit quae ab istō sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bellō religiōnum et consuētū

[graphic]

CHURCH AT SYRACUSE (FORMERLY TEMPLE OF MINERVA).

5 dinis iūra retineret, sed ut a barbaris praedōnibus vexāta esse videatur. Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta: his autem tabulis interiōrēs templi parietes vestiebantur. Nihil erat ea pictūrā nōbilius, nihil Syracusis quod magis visendum putārētur. Hās tabulās M. Marcellus 10 cum omnia victoria illa sua profāna fecisset, tamen religiōne

impeditus nōn attigit: iste, cum illa iam propter diuturnam pācem fidēlitātemque populi Syrācūsānī sacra religiōsaque accepisset, omnēs eās tabulās abstulit: parietēs, quōrum ōrnātūs tot saecula mānserant, tot bella effūgerant, nūdōs ac deformātōs reliquit. 9. Et Marcellus, qui, si Syrācūsās 5 cepisset, duo templa sẽ Rōmae dēdicātūrum võverat, is id, quod erat aedificātūrus, iīs rēbus ōrnāre, quās cēperat, nōluit: Verrēs, qui nōn Honōri neque Virtūti, quem ad modum ille, sed Veneri et Cupīdini vōta dēbēret, is Minervae templum spoliare cōnātus est. Ille deōs deōrum spoliis 10 ōrnārī nōluit: hic ōrnāmenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulās pulcherrimē pictās ex eadem aede sustulit: in quibus erant imāginēs Siciliae "rēgum ac tyrannōrum, quae nōn sōlum pictōrum artificiō dēlectābant, sed etiam commemoratiōne 15 hominum et cōgnitiōne formārum. Ac videte quantō taetrior hic tyrannus Syrācūsānus fuerit quam quisquam superiōrum: cum illī tamen ōrnārint templa deōrum immortālium, hic etiam illōrum monumenta atque ōrnāmenta sustulerit.

Robberies Detailed.

LVI. 10. Iam vērō quid ego de valvis illius templi com- 20 memorem ? Vereor nē, haec qui nōn viderint, omnia mē nimis augere atque ōrnāre arbitrentur : quod tamen nēmō suspicārī dēbet, tam esse mẽ cupidum, ut tot virōs prīmāriōs velim, praesertim ex iūdicum numerō, qui Syrācūsīs fuerint, qui haec viderint, esse temeritātī et mendāciō meō cōnsciōs. 25 Confirmare hōc liquido, iudicēs, possum, valvās māgnificentiōrēs, ex aurō atque ebore perfectiōrēs, nullās umquam ūllō in templō fuisse. Incredibile dictu est quam multi Graeci dē hārum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. Nimium forsitan haec illī mirentur atque efferant. Estō: 30 vērum tamen honestius est rei publicae nostrae, iudicēs, ea quae illis pulchra esse videantur imperātōrem nostrum in

5

bellō reliquisse, quam praetorem in pace abstulisse. Ex ebore diligentissimē perfecta argumenta erant in valvis : ea detrahenda curavit omnia. 11. Gorgonis ōs pulcherrimum, cinctum anguibus, revellit atque abstulit: et tamen indicavit sẽ nōn sōlum artificio, sed etiam pretio quaestuque dūcī. Nam bullās aureās omnēs ex iis valvis, quae erant multae et gravēs, non dubitavit auferre: quārum iste nōn opere dēlectābātur, sed pondere. Itaque eius modi valvās reliquit, ut quae olim ad ōrnandum templum erant maximē, nunc 10 tantum ad claudendum factae esse videantur. Etiamne grāmineās hastās — vīdī enim vōs in hōc nōmine, cum testis diceret, commoveri, quod erat eius modi, ut semel vidisse satis esset; in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum magnitudo incredibilis, dē 15 quã vel audire satis esset, nimium vidēre plus quam semel etiam id concupisti ?

Statue of Sappho Stolen.

LVII. 12. Nam Sapphō, quae sublāta de prytanēō est, dat tibi iustam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esse videatur. Silaniōnis opus tam perfectum, 20 tam ēlegāns, tam ēlabōrātum quisquam non modo privātus, sed populus potius haberet quam homō elegantissimus atque ēruditissimus, Verres? Nimirum contra dici nihil potest. Nostrum enim ūnus quisque qui tam beāti quam iste est nōn sumus, tam dēlicātī esse nōn possumus si quandō 25 aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem Fēlicitātis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli; det operam ut admittatur in alicuius istōrum Tusculanum; spectet forum ōrnātum, si quid iste suōrum aedilibus commodārit: Verrēs haec habeat domi, Verres ōrnamentōrum fānōrum atque 30 oppidōrum habeat plēnam domum, villas refertās. Etiamne huius operāri studia ac delicias, iudicēs, perferētis? qui ita nātus, ita ēducātus est, ita factus et animo et corpore, ut

multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur. 13. Atque haec Sapphō sublata quantum desiderium sui reliquerit dici vix potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernōbile incisum est in

[graphic][merged small]

bāsī: quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec sub5 tiliter iudicat, qui sõlus intellegit, sī ūnam litteram Graecam scisset, certe non tulisset. Nunc enim, quod scriptum est inānī in bāsī, declarat quid fuerit, et id ablātum indicat.

Other Thefts.

14. Quid? signum Paeānis ex aede Aesculapi praeclārē factum, sacrum ac religiōsum, nōn sustulisti? quod omnes 10 propter pulchritudinem visere, propter religiōnem colere solebant. Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei nōn tuō imperio palam ablatum est? Quid? ex aede Iovis

« IndietroContinua »