Immagini della pagina
PDF
ePub

CRUCIFIXION OF A ROMAN CITIZEN.

QUI

(In C. Verrem: Actio II., Lib. V., ch. 61–66.)

Cruelties of Verres.

UID nunc agam? Cum iam tot hōrās dē ūnō genere ac de istius nefāriā crūdēlitāte dicam, — cum prope omnem vim verbōrum ēius modi, quae scelere istius digna sint, aliis in rēbus cōnsumpserim, neque hoc prōvīderim, ut varietāte criminum vōs attentōs tenerem,

quem ad modum 5 dē tantā rē dicam? Opinor, ūnus modus atque ūna ratiō est. Rem in mediō pōnam, quae tantum habet ipsa gravitātis, ut neque mea (quae nulla est) neque cuiusquam, ad inflammandōs vestrōs animōs, eloquentia requirātur.

Unguarded Complaints of Gavius.

2. Gāvius hic, quem dicō, Cōnsānus, cum in illō numerō 10 civium Romānōrum ab istō in vincla coniectus esset, et nescio qua ratiōne clam ē lautumiis profūgisset, Messānamque venisset, — qui tam prope iam Italiam et moenia Rēginōrum civium Rōmānōrum vidērėt, et ex illō metū mortis ac tenebris, quasi luce libertatis et odōre aliquō 15 lēgum recreātus, revixisset, loqui Messanae et queri coepit, sẽ civem Rōmānum in vincla esse coniectum; sibi rēctā iter esse Rōmam; Verri sẽ praestō advenienti futū

rum.

His Words Reported to Verres.

3. Nōn intellegebat miser nihil interesse, utrum haec 20 Messanae, an apud istum in praetorio loqueretur. Nam (ut ante vōs docui) hanc sibi iste urbem dēlēgerat, quam haberet adiutricem scelerum, furtōrum receptrīcem, flāgitiōrum omnium consciam. Itaque ad magistratum Mamer

tinum statim deducitur Gavius: eoque ipso die casū Messānam Verres venit. Res ad eum defertur: esse civem Rōmānum, qui sẽ Syracusis in lautumiis fuisse

[graphic][graphic][subsumed][subsumed][merged small]

quereretur: quem, iam ingredientem in nāvem, et Verri 5 nimis atrociter minitantem, ab sẽ retractum esse et asservātum, ut ipse in eum statueret quod videretur.

Gavius Scourged.

4. Agit hominibus gratias, et eōrum benevolentiam ergā se diligentiamque conlaudat. Ipse, inflammātus scelere et furōre, in forum venit. Ārdēbant oculi: tōtō ex ōre crūdē10 litas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressūrus aut quidnam acturus esset; cum repente hominem prōripi, atque in foro medio nūdāri ac dēligāri, et virgās expediri iubet. Clāmābat ille miser, sẽ civem esse Rōmānum, municipem Cōnsānum; meruisse cum L. Raeciō, 15 splendidissimō equite Rōmānō, qui Panhormi negōtiārētur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste, sẽ comperisse eum speculandi causa in Siciliam ā ducibus fugitivōrum esse missum; cuius rei neque index, neque vestigium aliquod, neque suspiciō cuiquam esset ulla. Deinde iubet undique 20 hominem vehementissimē verberāri.

He is Threatened with the Cross.

5. Caedēbātur virgis in medio forō Messanae civis Rōmānus, iudices; cum interea nullus gemitus, nulla vōx alia

illius miseri inter dolorem crepitumque plāgārum audiēbātur, nisi haec, Cīvis Rōmānus sum! Hāc sẽ commemorātiōne civitātis omnia verbera dēpulsūrum, cruciatumque ă corpore deiectūrum, arbitrābātur. Is nōn modo hōc nōn perfecit, ut virgārum vim dēprecārētur; sed, cum implōrāret 5 saepius, ūsūrpāretque nōmen civitātis, crux-crux, inquam ·infēlīcī et aerumnōsō, qui numquam istam pestem viderat, comparābātur.

Rights of a Roman Citizen Outraged.

LXIII. 6. Ō nōmen dulce libertatis! Ō iūs eximium nostrae civitātis ! O lex Porcia, legesque Semproniae! 10 O graviter desiderāta, et aliquandō reddita plēbi Rōmānae, tribūnicia potestās! Hūcine tandem omnia reciderunt, ut civis Rōmānus, in provincia populi Romānī, in oppido foederātōrum, ab eo qui beneficio populi Romānī fascis et secūris haberet, dēligātus in forō virgis caederetur? Quid? 15 cum ignes ārdentesque laminae ceterique cruciatus admovēbantur, sī tē illius acerba implōrātiō et vōx miserābilis nōn inhibēbat, nē civium quidem Rōmānōrum, qui tum aderant, flētū et gemitū maximō commovēbāre? In crucem tū agere ausus es quemquam, qui sẽ civem Rōmānum esse diceret? 20 7. Nōlui țam vehementer agere hōc prīmā āctiōne, iūdicēs: nōlui. Vidistis enim, ut animī multitūdinis in istum dolōre et odio et communis periculi metū concitārentur. Statui egomet mihi tum modum ōrātiōnī meae, et C. Numitōriō, equiti Rōmānō, primō homini, testi meō; et Glabriōnem, id 25 quod sapientissimē fecit, facere laetātus sum, ut repente cōnsilium in medio testimoniō dimitteret. Etenim verēbātur nē populus Rōmānus ab istō eas poenās vi repetisse vidērētur, quās veritus esset nē iste lēgibus ac vestrō iūdiciō non esset persolūtūrus,

30

Gavius was not a Spy.

8. Nunc, quoniam explōrātum est omnibus quo loco causa tua sit, et quid de te futurum sit, sic tēcum agam : Gāvium istum, quem repentinum speculātōrem fuisse dicis, ostendam in lautumiās Syrācūsis abs tē esse coniectum. 5 Neque id solum ex litteris ostendam Syrācūsānōrum, nē possis dicere me, quia sit aliquis in litteris Gāvius, hōc fingere et eligere nōmen, ut hunc illum esse possim dicere; sed ad arbitrium tuum testis dabō, qui istum ipsum Syrācūsīs abs tē in lautumiās coniectum esse dicant. Prōdū10 cam etiam Cōnsānōs, mūnicipēs illius ac necessāriōs, qui tē nunc sērō doceant, iūdicēs nōn sērō, illum P. Gāvium, quem tū in crucem ēgisti, civem Rōmānum et municipem Cōnsanum, non speculatōrem fugitivōrum fuisse.

His Claim of Citizenship Deserved Inquiry.

LXIV. 9. Cum haec omnia, quae polliceor, cumulātē 15 tuis patrōnis plāna fecerō, tum istuc ipsum tenebō, quod abs te mihi datur: eō contentum mē esse dicam. Quid enim nuper tū ipse, cum populi Rōmānī clāmōre atque impetu perturbātus exsiluisti, quid, inquam, locutus es? Illum, quod moram supplicio quaereret, ideō clāmitāsse sẽ 20 esse civem Romanum, sed speculatorem fuisse. Iam mei testēs vēri sunt. Quid enim dicit aliud C. Numitōrius? quid M. et P. Cottiī, nōbilissimi hominēs, ex agrō Tauromenitano? quid Q. Lucceius, qui argentāriam Rēgii maximam fecit? quid cēteri? Adhuc enim testēs ex eō genere ā mē 25 sunt dati, nōn qui nōvisse Gāvium, sed sē vīdisse dicerent, cum is, qui se civem Rōmānum esse clāmāret, in crucem ageretur. Hōc tū, Verrēs, idem dicis; hoc tu cōnfitēris illum clāmitāsse, sē civem esse Rōmānum; apud tē nōmen cīvitātis nē tantum quidem valuisse, ut dubitātiōnem ali30 quam crucis, ut crūdēlissimi taeterrimique supplici aliquam parvam moram saltem posset adferre.

[ocr errors]
[graphic][graphic][merged small]

Roman Citizenship a Protection Anywhere.

10. Hōc teneō, hic haereō, iudicēs. Hoc sum contentus ūnō; omittō ac neglegō cetera; sua confessione induatur ac iugulētur necesse est. Qui esset īgnōrābās; speculātōrem esse suspicābāre. Non quaero qua suspiciōne: tua tē accusō ōrātiōne. Civem Romānum se esse dicebat. Si 5 tū, apud Persās aut in extrēmā India deprehensus, Verres, ad supplicium dücerere, quid aliud clamitārēs, nisi tē civem esse Rōmānum? Et, si tibi ignōtō apud ignōtōs, apud barbarōs, apud homines in extrēmis atque ultimis gentibus positōs, nōbile et inlustre apud omnis nomen civitatis tuae 10 prōfuisset, ille, quisquis erat, quem tū in crucem rapiēbās, qui tibi esset ignotus, cum civem sē Rōmānum esse diceret, apud te praetorem, si non effugium, në moram quidem mortis, mentione atque usurpatione civitatis, adsequi potuit ?

[ocr errors]

15

LVX. 11. Homines tenues, obscurō loco nātī, nāvigant; adeunt ad ea loca quae numquam antea viderunt; ubi neque nōti esse eis quō vēnērunt, neque semper cum cognitōribus esse possunt. Hāc ūnā tamen fiducia civitātis, non modo apud nostros magistrātus, qui et lēgum et exis- 20 timātiōnis periculo continentur, neque apud civis sōlum Rōmānōs, qui et sermonis et iuris et multārum rērum societate iuncti sunt, fore sē tūtos arbitrantur; sed, quō

« IndietroContinua »