Immagini della pagina
PDF
ePub

ORATIO I. IN L. CATILINAM.

11

Quid verò? nuper, cùm, morte superioris uxoris, novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulàsti? quod ego prætermitto, et facile patior sileri, ne in hâc civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse, aut non vindicata esse, videatur. Prætermitto 5

ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere tibi proximis Idibus senties: ad illa venio, quæ non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam reipublicæ, atque ad omnium nostrûm vitam salutemque, pertinent.

10

Potestne tibi hujus vitæ lux, Catilina, aut hujus cœli spiritus esse jucundus, cùm scias, horum esse neminem, qui nesciat, te, pridie Calendas Januarias, Lepido et Tullo consulibus, stetisse in comitio cum telo? manum, consulum et principum civitatis interficiendorum causâ, paravisse? sceleri 15 ac furori tuo non mentem aliquam, aut timorem tuum, sed fortunam reipublicæ obstitisse? Ac jam illa omitto: neque enim sunt aut obscura, aut non multa pòst commissa. Quoties tu me designatum, quoties consulem, interficere conatus es? quot ego tuas petitiones, ita conjectas ut vitari non posse viderentur, parvâ quâdam declinatione, et (ut aiunt) corpore, effugi? Nihil agis, nihil assequeris, nihil moliris, quod mihi latere valeat in tempore: neque tamen conari ac velle desistis. Quoties jam tibi extorta est sica ista de manibus ? quoties verò excidit casu aliquo, et elapsa est? Tamen eâ carere 25 diutiùs non potes: quæ quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quòd eam necesse putas consulis in corpore defigere.

20

VII. Nunc verò, quæ tua est ista vita? sic enim jam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, 30 sed ut misericordiâ, quæ tibi nulla debetur. Venisti paulo antè in senatum. Quis te, ex hâc tantâ frequentiâ, ex tot tuis amicis ac necessariis, salutavit? Si hoc, post hominum memoriam, contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cùm sis gravissimo judicio taciturnitatis oppressus? 35 Quid, quòd adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quòd omnes consulares, qui tibi persæpe ad cædem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt? Quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? Servi (mehercule) mei si me isto 40 pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? Et, si me meis civibus injuriâ suspectum tam graviter atque

12

ORATIO I. IN L. CATILINA M.

oculis omnium conspici, mallem: tu, cùm, conscientiâ s rum tuorum, agnoscas odium omnium justum, et jam til debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, e adspectum præsentiamque vitare? Si te parentes tim 5 atque odissent tui, neque eos ullâ ratione placare posses opinor, ab eorum oculis aliquò concederes: nunc te på quæ communis est omnium nostrûm parens, odit ac me et jamdiu de te nihil judicat, nisi de parricidio suo cogi Hujus tu neque auctoritatem verebere, neque judiciun 10 quere, neque vim pertimesces? Quæ tecum, Catilina agit, et quodammodo tacita loquitur: "Nullum, aliquot jan nis, facinus exstitit, nisi per te; nullum flagitium sine te uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque socio impunita fuit ac libera: tu, non solùm ad negligendas 1 15 et quæstiones, verùm etiam ad evertendas perfringendas valuisti. Superiora illa, quanquam ferenda non fuerunt, tar ut potui, tuli: nunc verò me totam esse in metu propte unum; quidquid increpuerit, Catilinam timeri; nullum v contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere ab 20 reat; non est ferendum. Quamobrem, discede, atque 1 mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar; sin falsu tandem aliquando timere desinam."

VIII. Hæc si tecum (ut dixi) patria loquatur, nonne petrare debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Q 25 quòd tu te ipse in custodiam dedisti? quid? quòd, vita suspicionis causâ, apud M. Lepidum te habitare velle dix a quo non receptus, etiam ad me venire ausus es; atque domi meæ te asservarem, rogâsti. Cùm a me quoque ic sponsum tulisses, me nullo modo posse iisdem parietibus 30 esse tecum, qui magno in periculo essem, quod iisdem nibus contineremur; ad Q. Metellum prætorem venist quo repudiatus, ad sodalem tuum, virum optimum, M. I cellum, demigrâsti; quem tu videlicet et ad custodiendu diligentissimum, et ad suspicandum sagacissimum, et ad 35 dicandum fortissimum, fore putâsti. Sed quàm longè vid a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse jam num custodiâ judicaverit?

Quæ cùm ita sint, Catilina, dubitas, si hîc [morari] æ animo non potes, abire in aliquas terras, et vitam istam, 1

[graphic][merged small][merged small]

meis moribus): et tamen faciam, ut intelligas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina: libera rempublicam metu in exsilium (si hanc vocem exspectas) proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Patiuntur; tacent. Quid exspectas 5 auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?

At, si hoc idem huic adolescenti optimo, P. Sextio, si fortissimo viro, M. Marcello, dixissem; jam mihi consuli, hoc ipso in templo, jure optimo, senatus vim et manus intulisset. 10 De te autem, Catilina, cùm quiescunt, probant: cùm patiuntur, decernunt: cùm tacent, clamant: neque hi solùm, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima; sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, cæterique fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu 15 et frequentiam videre, et studia perspicere, et voces paulo ante exaudire, potuisti: quorum ego vix abs te jamdiu manus ac tela contineo; eosdem facile adducam, ut te hæc, quæ jampridem vastare studes, relinquentem, usque ad portas prosequantur.

20

IX. Quanquam quid loquor? te ut ulla res frangat? tu ut unquam te corrigas? tu ut ullam fugam meditere? tu ut ullum exsilium cogites? Utinam tibi istam mentem Dii immortales duint! tametsi video, si, meâ voce perterritus, ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiæ nobis, 25 si minùs in præsens tempus, recenti memoriâ scelerum tuorum, at in posteritatem, impendeat. Sed est mihi tanti, dummodo ista privata sit calamitas, et a reipublicæ periculis sejungatur. Sed, tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum pœnas pertimescas, ut temporibus reipublicæ concedas, non est 30 postulandum: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor a turpitudine, aut metus a periculo, aut ratio a furore, revocârit.

Quamobrem, (ut sæpe jam dixi) proficiscere: ac, si mihi, inimico (ut prædicas) tuo, conflare vis invidiam; rectà perge in exsilium. Vix feram sermones hominum, si id feceris: 35 vix molem istius invidiæ, si in exsilium ieris jussu consulis, sustinebo. Sin autem servire meæ laudi et gloriæ mavis, egredere cum importunâ sceleratorum manu; confer te ad

14

ORATIO I. IN L. CATILINAM.

quo etiam aquilam illam argenteam (quam tibi ac tuis om bus perniciosam esse confido et funestam futuram, cui d tuæ sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit) sciam e præmissam. Tu ut illâ diutiùs carere possis, quam vener 5 ad cædem proficiscens, solebas? a cujus altaribus sæpe ist impiam dextram ad necem civium transtulisti.

X. Ibis tandem aliquando, quò te jampridem tua ista piditas effrænata ac furiosa rapiebat. Neque enim tibi res affert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem : 10 hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fort servavit. Nunquam tu non modò otium, sed ne bellum dem, nisi nefarium, concupîsti. Nactus es, ex perditis, at ab omni non modò fortunâ, verùm etiam spe derelictis, c flatam improborum manum.

15

Hîc tu quâ lætitiâ perfruêre! quibus gaudiis exsultal quantâ in voluptate bacchabere! cùm, in tanto numero t rum, neque audies virum bonum quenquam, neque vide Ad hujus vitæ studium meditati illi sunt (qui feruntur) labo tui; jacere humi, non modò ad obsidendum stuprum, ver 20 etiam ad facinus obeundum; vigilare, non solùm ad in iandum somno maritorum, verùm etiam bonis occisory Habes, ubi ostentes illam præclaram tuam patientiam fan frigoris, inopiæ rerum omnium; quibus te brevi temp confectum esse senties. Tantum profeci tum, cùm te a c 25 sulatu repuli, ut exsul potiùs tentare, quàm consul vexa rempublicam posses; atque ut id, quod esset a te sceler susceptum, latrocinium potiùs quàm bellum nominaretur.

XI. Nunc, ut a me, Patres Conscripti, quandam pr justam patriæ querimoniam detester ac deprecer; percip 30 (quæso) diligenter, quæ dicam ; et ea penitus animis ves mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quæ m vitâ meâ multò est carior, si cuncta Italia, si omnis respu ca loquatur: "M. Tulli, quid agis? tune eum, quem e hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, qu 35 exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctor sceleris, principem conjurationis, evocatorem servorum et vium perditorum, exire patiêris, ut abs te non emissus ex Ur sed immissus in Urbem, esse videatur? Nonne hunc in v cula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mact 40 imperabis? Quid tandem impedit te? mosne majorum?

[graphic][merged small]

times? præclaram verò populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nullâ commendatione majorum, tam maturè ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si, propter invidiam aut alicujus periculi metum, salutem civium tuorum negligis. Sed, si quis est invidiæ metus, num est vehementiùs severitatis ac fortitudinis invidia, quàm inertiæ ac nequitiæ, pertimescenda? An, cùm bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiæ incendio conflagraturum?"

XII. His ego sanctissimis reipublicæ vocibus, et eorum hominum, qui idem sentiunt, mentibus, pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu judicarem, Patres Conscripti, Catilinam morte multari; unius usuram horæ gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim, si summi viri, et clarissimi cives, Saturnini, et Gracchorum, et Flacci, et superiorum complurium sanguine, non modò se non contaminarunt, sed etiam honestârunt; certè mihi verendum non erat, ne quid, hoc parricidâ civium interfecto, invidiæ mihi in posteritatem redundaret. Quòd si ea mihi maximè impenderet; tamen hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam, gloriam, non invidiam, putarem.

Quanquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quæ imminent, non videant; aut ea, quæ vident, dissimulent; qui spem Catilinæ mollibus sententiis aluerunt, conjurationemque nascentem, non credendo, corroboraverunt. Quorum auctoritatem secuti multi, non solùm improbi, verùm etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter, et regiè factum esse dicerent. Nunc intelligo, si iste, quò intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat conjurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intelligo hanc reipublicæ pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi, posse. Quòd si se ejecerit, secumque suos eduxerit, et eòdem cæteros undique collectos naufragos aggregaverit ; exstinguetur atque delebitur, non modò hæc tam adulta reipublicæ pestis, verùm etiam stirps ac semen malorum omnium.

XIII. Etenim jamdiu, Patres Conscripti, in his periculis conjurationis insidiisque versamur: sed, nescio quo pacto, omnium scelerum ac veteris furoris et audaciæ maturitas in nostri consulatûs tempus erupit. Quòd si ex tanto latrocinio iste unus tolletur; videbimur fortasse ad breve quoddam

« IndietroContinua »