Immagini della pagina
PDF
ePub

C. JULII CÆSARIS

OPERA OMNIA.

VOL. III.

OPERA OMNIA

EX EDITIONE OBERLINIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

J. CELSI COMMENTARIIS

&c. &c.

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN TERTIUM.


LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1819.

[merged small][graphic][subsumed][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

C. JUL. CÆSAR. LIB. I. DE BELLO CIVILI.

Nihil nunc dicam de absurda illorum opinione, qui hos de bello civili commentarios Cæsaris ipsius esse negant. Quod etsi ne Suetonius quidem affirmaret, tamen satis ipsa dictio Cæsarem nec quemquam alium esse autorem prodit. Illorum accedo sententiæ, qui àkepáλovs hos esse Com. mentarios arbitrantur. Etenim nequeo persuadere mihi abruptum adeo exordium hujus operis fuisse. Et præmittenda fuisse multa satis ipsa ostendit historia. Quare operæ pretium nobis fait ex Plutarcho, Appiano, ac Dione contexere, quæ desiderari hoc loco existimamus. Sunt autem hæc: 'Subacta omni Gallia multis de caussis Cæsar cum in Cisalpinam provinciam contendisset, legatos Romam

mittit, qui consulatum illi, et provincias prorogari peterent. Ea in petitione Pompeius, qui alieno in Cæsarem animo, nondum tamen inimicitias palam gerebat, neque commendatione sua juvandum eum, neque contra dicendum existimavit. Sed Lentulus et Marcellus coss. qui jam ante inimico in Cæsarem fuerant animo, id prohibendum sibi omnibus modis putavere: Marcellus vero non dubitavit aliis quoque injuriis Cæsarem afficere. Nam nuper coloniam Novumcomum Cæsar in Galliam deduxerat; cui Marcellus jus civitatis ademisse non contentus, decurionem ejus coloniæ Romæ deprehensum, virgis cædi jusserat, et querelas suas Cæsari ut exponeret, dimiserat: qua igno

« IndietroContinua »