Sallust's History of the War Against Jugurtha, and of the Conspiracy of Catiline: With a Dictionary and Notes

Copertina anteriore
Crocker & Brewster, 1860 - 342 pagine

Dall'interno del libro

Brani popolari

Pagina 89 - Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
Pagina 11 - Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.
Pagina 91 - Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
Pagina 120 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet.
Pagina 90 - Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
Pagina 90 - Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
Pagina 129 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 91 - ... intentum aetatem agere ;ˇ sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, — eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Pagina 125 - Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? lampridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
Pagina 92 - Igitur reges populique finitumi bello temptare : pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu perculsi, a periculis aberant. At Romani, domi militiaeque intenti...

Informazioni bibliografiche