Immagini della pagina
PDF
ePub

peresset, censebat. LVI. Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, şe defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, neque pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.,,quando in eam fortunam veni," inquit,,Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli tutela et custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam." ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in pos sessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est implicitus. sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, cum diris exstin ctum esse exsecrationibus alterius. tamen admoneri potuisset Antigonus, si haud ** statim palam facta esset mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios praedispositos ita ut convenerat misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant celavit. LVII. oppressit igitur necopinantes ignaros que omnes Perseus, et regnum scelere partum invasit.

Peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello contrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: Cotto nobilis erat Bastarna, a rege Antigonus saepius cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem. quae res omnem ordinem consilii turbavit. compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem delere propositum erat, inque eorum agro sedes fundare Bastarnis. duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti. per Scordiscos iter esse ad mare Adriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus aequales abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent. inde in omnem eventum consilia accommodabantur: sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solatio fore; sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant. LVIII. ingressi sunt pacato agmine fide Cottonis et Antigoni. sed haud multo post famam mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, neque Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via. inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis - Donucam vocant

[ocr errors]

concesserunt. cum subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit. neque enim imbre tantum effuso dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent. itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant. dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semiermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari quid agerent coeptum. inde orta dissensio aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus. triginta ferme milia hominum - Clondico duce profecti erant - pervenerunt: cetera multitudo retro, qua venerat, mediterraneam regionem repetit. Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. haec eo anno in Macedonia gesta.

LIX. Alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit; quem triumphum magis gratiae quam rerum gestarum magnitudini datum constabat. armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum. divisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti. nihil in eo triumpho magis insigne fuit quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet quo priore anno ex praetura triumphaverat. secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Vulso. praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curvus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito. ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia quae evenerant. terra mo

vit; in foris publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, quae in lectis erant, averterunt se, lanaque cum integumentis, quae Iovi opposita fuit, decidit. de mensa oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil ultra quam ut ludi instaurarentur actum est.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER XLI.

EPITOME. Ignis in aede Vestae exstinctus est. Ti. Sempronius Gracchus proconsul Celtiberos vietos in deditionem accepit, monumentumque operum suorum Gracchurim oppidum in Hispania constituit; et a Postumio Albino proconsule Vaccaei ac Lusitani subacti sunt. uterque triumphavit. Antiochus Antiochi filius, obses Romanis a patre datus mortuo fratre Seleuco, qui patri defuncto successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus, praeter religionem, qua multa templa magnifica multis locis erexit, Athenis Iovis Olympii et Antiocheae Capitolini, vilissimum regem egit. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita ducenta sexaginta tria milia ducenta nonaginta quattuor. Q. Voconius Saxa tribunus plebis legem tulit, ne quis heredem mulierem institueret. suasit legem M. Cato: exstat oratio eius. praeterea res contra Ligures Histros Sardos et Celtiberos a compluribus ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet, quod Perseus Philippi filius moliebatur. miserat ad Carthaginienses legationem, et ab iis nocte audita erat. sed et alias Graeciae civitates sollicitabat.

**

I. a patre in pace habitam armasse, eoque iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. vicit sententia, quae diem non profercbat. profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timavi posuit: imminet mari is lacus.

eodem decem navibus C. Furius duumvir navalis venit. adversus Illyriorum classem creati duumviri navales erant. qui tuendae viginti navibus maris superi orae Anconam velut cardinem haberent: inde L. Cornelius dextra littora usque ad Tarentum, C. Furius laeva usque ad Aquileiam tueretur. eae naves ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra. in portu emporium brevi perfrequens factum, omniaque hinc in castra supportabantur. et quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatae sunt: in Histriam versum praesidium stativum, repentina cohors Placentina opposita inter mare et castra, et ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum adicere iussus est; T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via quae Aquileiam fert duxerant. ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum: Catmelus pro regulo erat tribus haud amplius milibus armatorum. II. Histri, ut primum ad lacum Timavi castra sunt Romana mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti; nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat. postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur. nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis quam erat hostium aciem ostendit. qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus quam quod secum ipsi attulerant terroris fecerunt. nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant; et clamor in portis,

« IndietroContinua »