Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XLII.

EPITOME. Q. Fulvius Flaccus censor templum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliavit, ut aedem quam dedicabat tegeret. tegulae ex senatus consulto reportatae. Eumenes Asiae rex in senatu de Perseo Macedoniae rege questus est; cuius iniuriae in populum Romanum referuntur. ob quas bello ei indicto P. Licinius Crassus consul, cui id mandatum erat, in Macedoniam transiit, levibusque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo parum felici eventu pugnavit. inter Masinissam et Carthaginienses de agro quaestio fuit, dies eis ad disceptandum a senatu datus. legati missi ad civitates socias et reges rogandos ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodiis. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita ducenta quinquaginta septem milia ducenta triginta unum. res praeterea adversus Corsos et Ligures prospere gestas continet.

[ocr errors]

I. L. Postumius Albinus M. Popillius Laenas cum omnium primum de provinciis exercitibusque ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo, quibus eam provinciam obtinerent, legiones binae singulis decretae et socium Latini nominis dena milia peditum et sexcenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites. ad hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam transgressus bellum gereret: interim M. Atilius vetus praetor provinciam obtineret Sardiniam. praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam. priusquam in provincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam

ire; cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat. hic iratus Praenestinis, quod, cum eo privatus sacrificii in templo Fortunae faciundi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque privatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit, ut sibi magistratus obviam exiret, locum publice pararet, ubi deverteretur, iumentaque, cum exiret inde, praesto essent. ante hunc consulem nemo umquam sociis in ulla re oneri aut sumptui fuit. ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. privata hospitia habebant: ea benigne comiterque colebant; domusque eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis deverti mos esset. legati, qui repente aliquo mitterentur, singula iumenta per oppida, iter qua faciundum erat, imperabant: etiam impensam socii in magistratus Romanos non faciebant. inde ira consulis, etiamsi iusta non tamen in magistratu exercenda et silentium nimis aut modestum aut timidum Praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.

II. Principio huius anni legati, qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant, renuntiarunt sibi conveniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. facile tamen apparuisse sibi nunc bellum parari, nec ultra ad arma ire dilaturum. item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse. cum bellum Macedonicum in exspectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. Lanuvii classis magnae species in caelo visae dicebantur, et Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum, Pomptinum omne velut nubibus locustarum coopertum esse, in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub exsistentibus glebis pisces emersisse. ob haec prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemviris est, et quibus diis quibusque hostiis sacri

ficaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret: altera, quae priore anno valetudinis populi causa vota esset. ea uti feriaeque essent. itaque sacrificatum est, ut decemviri scriptum ediderunt.

III. Eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. magnum ornamentum ei templo ita ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur. naves paratae fuerunt, quae tollerent atque asportarent auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere. postquam censor rediit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur. quamquam unde essent silebatur, non tamen celari potuit. fremitus eius igitur in curia ortus est: ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. ut vero arcessitus in curiam censor venit, multo infestius singuli universique praesentem lacerare: templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. et censorem moribus regendis crea tum, cui sarta tecta exigere sacris publicis et loca tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari, et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id deum immortalium templa demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique dii immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique. cum, priusquam referretur, appareret quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt, ut eae tegulae reportandae i templum locarentur piaculariaque Iunoni fierent. quae ad religionem pertinent, cum cura facta: tegulas relictas in

area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.

IV. Ex praetoribus, qui in provincias ierant, N. Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret. itaque cum id nuntiatum a Massiliensibus legatis esset, senatus decrevit, ut P. Furius et Cn. Servilius, quibus suecedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio obtineret. sors opportuna fuit, ut P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret.

Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum vacaret, senatus consultum est factum, ut is ager viritim divideretur. decemviros in eam rem ex senatus consulto creavit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum C. Cassium T. Aebutium Carum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum Q. et L. Appuleios M. Caecilium C. Salonium C. Munatium. diviserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna.

Per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes, quae in Macedonia gererentur. V. Perseus iam bellum vivo patre cogitatum in animo volvens, omnes non gentes modo Graeciae sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat. erant tamen magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquando quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut quae sub dicione eius urbes essent nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent. contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse, Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id et quaesitum a Philippo ad supplicium et exsulantem, arcessitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse. intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga

omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendum originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia non subiecti esse Romanis volebant. erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni, sed Thessali etiam. ex contagione, velut tabes, in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum. cum Thessalos in armis esse nuntiatum est, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas componendasque senatus misit. qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto fenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit. per eundem Appium eodemque modo compositae in Perrhaebia res. Aetolorum causas Marcellus Delphis per idem tempus hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognovit. cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit: communiter ab utrisque petiit, abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent. huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, ut ibi deponerentur obsides, convenit. VI. a Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit, quo Achaeis edixerat conventum. ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit; quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit. per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandream iidem ad Ptolemaeum renovandae amicitiae causa proficisci iussi. legati erant hi: C. Valerius Cn. Lutatius Cerco Q. Baebius Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter. et ab Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret: id se omne advexisse, ne cuius nisi

« IndietroContinua »