Immagini della pagina
PDF
ePub

peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones: in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi. hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.

XIX. Eodem anno, quia per recognitionem Postumii consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit, ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.

Cum in exspectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, Persei qui secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis, puerum filium regis secum adducentes, Romam venerunt; quorum ora tio fuit, regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Romanis hominibusque. petere, ut eum non sub hospitum modo privatorum custodia, sed publicae etiam curae ac velut tutelae vellent esse. ea regis legatio grata senatui fuit; decreverunt, ut Cn. Sicinius praetor aedes instructas locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent. et Thracum legatis **que et** societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris summae in singulos missa. hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Thracia esset, adsumptos in societatem gaudebant. sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt. adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renovare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.

[ocr errors]

XX. In suspensa civitate ad exspectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico ** consulis, cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine discussa est. ea res prodigii loco habita ad senatum relata est: patres et ad haruspices referre et decemviros adire libros iusserunt. decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque haT. LIVI PARS V.

10

bendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promontorium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos. ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset. accesserunt quae cumularent religiones animis. Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos; Auximi terra pluvisse. horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.

XXI. Consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque uti de M. Popillio referrent senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat. aucta etiam invidia est Popillii litteris eius, quibus iterum cum Statellis Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt. tum vero non absens modo Popillius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellium incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti. hoc consensu patrum accensi M. Mareius Sermo et Q. Marcius Scylla tribuni plebis et consulibus multam se dicturos, nisi in provinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt. sanciebatur, ut qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante Kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animadverteretque, ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt. priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio praetori prioris anni ad aedem Bellonae senatus datus est. is expositis quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra triumpho in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica

auctoritate fieret, triumphavit. rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque. ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt. XXII. tum demum consules in provinciam profecti sunt, exercitumque a. M. Popillio acceperunt. neque tamen M. Popillius reverti Romam audebat, ne causam diceret adverso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de quaestione in se posita senatum consuluisset. huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt, ut si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret. hoc tractus vinculo cum redisset, ingenti cum invidia in senatum venit. ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est, ut qui Ligurum post Q. Fulvium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius praetores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popillius daret. multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus. M. Popillius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit: tertio praetor, gratia consulis absentis et Popilliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius qui privatus futurus esset. ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.

XXIII Legati Carthaginienses eo tempore Romae erant, et Gulussa filius Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses querebantur praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proximo Masinissam vi atque armis possedisse. id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses foedere illigatos silere prohiberi enim extra fines efferre arma. quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bel

lum gerere. sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius non pati posse Carthaginienses. missos esse qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: ut vel ex aequo apud socium populum, quid cuiusque esset, disceptarent; vel permitterent Carthaginiensibus ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae vellent. modestius certe daturos eos, et scituros, quid dedissent: ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio finem facturum. horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se. tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle: perire namque semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantes procubuerunt, stratique humi, non sibi magis misericordiamque **. XXIV. interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut si prius mallet, expromeret, super qua re Romam venisset. Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec de qua re acturi essent nec omnino ituros se Romam indicaverint. in aede Aesculapii clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde ** praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti. eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. his utrimque auditis senatus de postulatis Carthaginiensium consultus respondere ita iussit, Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis de quibus Carthaginienses querantur legatos quam primum ad senatum mittat, denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant. si aliquid possent Masinissae honoris causa, et fecisse et facturos esse

ius gratiae non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observari in animo habere. Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent. ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex instituto data utrisque, aliaque hospitalia comiter conservata.

XXV. Sub idem tempus Cn. Servilius Caepio Ap. Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt relatis ordine quae vidissent quaeque audissent. vidisse se per omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum. cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius potestatem non factam: postremo cum desperato iam colloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse. suae orationis summam fuisse foedus cum Philippo ictum, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma efferre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello. exposita deinde ab se ordine quae ipsi nuper in senatu Eunienen vera omnia et comperta referentem audissent. Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiae regem habuisse. pro his iniuriis satisfieri senatum aequum censere, reddique sibi res sociisque suis, quas contra ius foederis habeat. regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frequenter, quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aequum censerent; postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse: scriptum se responsum dare velle. tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renovari non quia probaret, sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum. novum foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere;

« IndietroContinua »