Immagini della pagina
PDF
ePub

incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus falleret. nequiquam. primae stationes oppressae tumultu ac terrore suo ceteros excitaverunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in vallo, ad portas, miles instructus erat. et ** oppugnationis castrorum Perseus et extemplo circumegit aciem, et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit. ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostes. breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit: equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.

Demessis circa segetibus Romani ad Cranonium intactum agrum castra movent. ibi cum securi et propter castrorum longinquitatem et viae inopis aquarum diffi cultatem, quae inter Sycurium et Cranona est, stativa haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant ; peditum agmen sub luce reliquerant in proxima planitie. stetit paulisper in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; qui postquam nihil movebant, equitem mittit qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet, ipse mox insecutus. Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire, signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.

LXV. Inde offensus longinquitate itineris rex ad Mopselum castra movit; et Romani demessis Cranonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt. ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantes per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum accelerare poterat effuso agmine isset, improviso adgressus est Romanos. iuncta vehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sexcenti ferme homines. praedam custodiendam ducendamque in castra

trecentis Cretensium dedit: ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse. L. Pompeius tribunus militum praeerat, qui perculsos milites repentino hostium adventu in propinquum tumulum recepit, loci se praesidio, quia numero et viribus impar erat, defensurus. ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere. ingens Romanos terror circumstabat: nam neque conferti pugnare propter eos qui in tumulum conitebantur poterant, et ubi ordines procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque. maxime cestrosphendonis vulnerabantur. hoc illo bello novum genus teli inventum est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat crassitudine digiti; huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia imparia habebat. cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat. cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset, nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri. nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit. nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium nam octingenti ferme, et omnes Romani erant equitatu -ac levi armatura accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti castris egre. ditur, et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur. ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit. consulis latera tegunt Eumenes Attalus et Misagenes regulus Numidarum. LXVI. cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultima desperatione recreatus est animus: Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentato

[ocr errors]
[ocr errors]

cum

ribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto, abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit, et qui phalangem arcesserent propere misit; qua et serius quam res postulabat et raptim acta, turbati cursu adversus instructos et praeparatos erant adventuri. consul anteveniens extemplo proelium conseruit. primo resistere Macedones, deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx abs trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit. ingens ibi vexatio partis utriusque fuit nullo exspectante ut utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus per praeceps impedimenta neque enim aliter via aperiri poterat, iumentis, cum stimularentur, in turba saevientibus. vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut si hostes introire angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. consul recepto ex tumulo praesidio, contentus modico successu, in castra copias reduxit. sunt qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint: octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum regios duces, vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem. nec incruentam victoriam fuisse: supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse, signa sinistrae alae quinque amissa.

[ocr errors]

LXVII. Hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxime militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto in Macedoniam reciperet copias. Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu reinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo tem

ptare. cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. eo fama adfertur Atlesbim regulum Thracum et Corragum Eumenis praefectum in Cotyis fines impetum fecisse, et regionem Marenen quam vocant cepisse. itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.

Consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet, et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum. cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis [res] esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta Larisam rediit. inde Eumene atque Attalo domum remissis Misagenem Numidasque in hiberna in proximis Thessalis urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent. Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum civitatium socios onines praeter Achaeos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim, Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antrona voluntate colentium recepit. ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat: eam oppugnare adgreditur. primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant; a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitari inde, utrum Demetrias adgredienda foret an in Boeotia aspiciendae res. Thebani, vexantibus eos Coronaeis, in Boeotiam arcessebant. ad horum preces, quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XLIII.

EPITOME. Praetores aliquot, eo quod crudeliter et avare provincias administrassent, damnati sunt. P. Licinius Crassus proconsul complures in Graecia urbes expugnavit et crudeliter diripuit: ob id captivi, qui ab eo sub corona venierant, ex senatus consulto postea restituti sunt. item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta. res praeterea a Perseo rege in Thracia prospere gestas continet, victis Dardanis et Illyrico, cuius rex erat Gentius. motus, qui in Hispania ab Olonico factus erat, ipso interempto consedit. M. Aemilius Lepidus a censoribus princeps in senatu lectus.

I. Eadem aestate, qua in Thessalia haec gesta sunt, Q. Mucius legatus in Illyricum a consule missus, opulenta duo oppida oppugnavit. eorum unum vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos qui Carnuntem munitam urbem incolebant adliceret. postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit.

Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit, et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus. ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Istrorum et Illyriorum esse cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Istris

« IndietroContinua »