Immagini della pagina
PDF
ePub

lerius Antias est auctor: tum collatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo votos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.

XXIII. Cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat, Sp. Postumius quaestionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit. creati sunt consules Ap. Claudius Pulcher M. Sempronius Tuditanus. postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus. extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari invenisse, triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn. Baebius Tamphilus.

Cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et is ipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset. una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat, cum quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies con sul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit, Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret. haud magno certamine et Amynandrum Athamania expu lerat et urbes aliquot receperat. Demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suae dicionis fecit. inde et in Thracia quasdam urbes,

novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus quae domestico certamine vincerentur adiungendo sese cepit. XXIV. his sedata in praesentia regis ira in Romanos est. numquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus quandoque data fortuna esset ad bellum uteretur. vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit. sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis instituit. ut vero antiquam multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. rediere deinde causae, quae de integro iram moverent in Romanos. Thessalorum et Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant, ut eas non neglegi satis appareret. naxime moverat senatum quod iam Aeni et Maroneae adfectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque venerunt legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis venisse; et Maronitarum exsules erant pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio non Maroneam modo sed etiam Aenum in potestate nuntiabant esse Philippi. venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant: civitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse; armis subactos parere. senatus ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Baebium Tamphilum Ti. Sempronium. quorum sub adventum ad Thessalica Tempe

[ocr errors]

-:ii

an Aetolica an

omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est. XXV. ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum qui principes legationum erant et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusve egerunt. in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida utrum Thessalorum iuris, cum vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat tiquitus ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent. eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse. Thebas Phthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum ibi navibus onerariis comparatis regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum dirigerent, negotia tionem maritimam omnem eo avertisse. iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si vox libėra non sit, liberum esse? nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi provideant aliquid Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippi minuatur, nequiquam et illum

victum et se liberatos esse. ut equum tenacem, non parentem, frenis asperioribus castigandum esse. haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum. XXVI. Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam. Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi eos contribuisse; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam. nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorun et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum deridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos. tot annos esse per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam verbo violatum esse? semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis acciderit, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem: ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri, et iactare sese insectatione et conviciis dominorum. elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de

quibus illi agant, civitalium causam esse. consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. si suum munus qui dedissent adimere velint, scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos esse facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos qui male utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronuntiaverunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de iniuriis quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam

esse.

XXVII. Inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur. ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. sin autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere, vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, vel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent. nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae absint, civitatibus his praesidia imposuisse? vocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros. legati Maronitarum vocati non uno loco tantum urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes

« IndietroContinua »