Immagini della pagina
PDF
ePub

pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milla hominum capta. ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Peligni. vulnerati aliquanto plures sunt. quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.

et

XLIII. Perseus ad Pieriam silvam via militari, frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit. simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, nox appropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit. equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta expedita via ierant, pervenerunt. rex ad mediam ferme noctem terrore et variis difficultatibus viae vexatus in regiam ingressus est. ac Perseo qui Pellae praeerant Eulaeus Euctusque et regii pueri praesto erant. contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit. tres erant tantum cum eo fugae comites, Euander Cretensis, Neo Boeotius et Archidamus Aetolus. cum iis, iam metuens, ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit. secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.

XLIV. Consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat. P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos. is septimum decimum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio, victoriae tantae gaudium consul sensit.

Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset, concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauro

polon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam appulsam esse, agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium adversus populatores mittat. his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos. simul elevat famam adversae pugnae: quae si vera foret, alium super alium recentes ex fuga venturos fuisse. per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit. XLV. tertio die Perseus quam pugnatum erat Amphipolim venit. inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. interim Hippias et Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Beroeam, quo ex acie confugerant, ipsi ad consulem profecti Romanis dedunt. hoc idem et aliae deinceps metu perculsae parabant facere. consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus ab castris abessent. ipse propius mare ad Pydnam castra movit. Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. Pydnaei, qui proximi erant, nondum miserant legatos: multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, quae ex acie fuga in unum compulsa erat, consilium et consensum civitatis impediebat; nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant. missi Midon et Pantauchus sub muros ad colloquium Solonis, qui in praesidio erat: per eum emittitur militaris turba. oppidum deditum militibus datur diripiendum. Perseus, una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos, et equitum peditumque, qui aut semper secuti aut fuga eodem delati erant, adhortando

[ocr errors]

'animos confirmaret. sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent, quia ipse dicere nequiit, Euandro Cretensi editis, quae agi cum multitudine vellet, de templo descendit. multitudo sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimave'ratque, ita Euandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare abite hinc, ne qui pauci supersumus, propter vos pereamus:" horum ferocia vocem Euandri clausit. rex inde domum se recepit, pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit. Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi, et aliae militaris generis turbae: Cretenses spem pecuniae secuti. et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda. ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt. Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perveniunt: ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.

XLVI. Paulus per omnes deditas civitates dimissis qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu, simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regis impedimento esset. inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse. consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit; et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam advertit. sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum: cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt lacus. in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet arx aggeri operis ingentis imposita, qui et

murum sustineat et humore circumfusae paludis nihil laedatur. muro urbis coniuncta procul videtur: divisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium. et gaza regia in eo loco erat: sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est. per quos dies ad Pellam stativa fuerunt, legationes frequentes, quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt. nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit. effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orba **.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XLV.

EPITOME. Perseus ab Aemilio Paulo in Samothrace captus est. cum Antiochus Syriae rex Ptolemaeum et Cleopatram Aegypti reges obsideret, et missis ad eum a senatu legatis, qui iuberent ab obsidione socii regis absistere, editisque mandatis consideraturum se quid faciendum esset respondisset, unus ex legatis Popillius virga regem circumscripsit, iussitque, antequam circulo excederet, responsum daret. qua asperitate effecit, ut Antiochus bellum omitteret. legationes gratulantium populorum atque regum in senatum admissae, Rhodiorum, quia eo bello contra populum Romanum fuerant, exclusa. postero die cum de eo quaereretur, ut iis bellum indiceretur, causam in senatu patriae suae legati egerunt. nec tamquam socii nec tamquam hostes dimissi. Macedonia in provinciae formam redacta est. Aemilius Paulus, repugnantibus militibus ipsius propter minorem praedam, et contradicente Ser. Sulpicio Galba triumphavit, et Persen cum tribus Aliis duxit ante currum. cuius triumphi laetitia ne solida ei

contingeret, duorum filiorum funeribus insignita est; quorum alterius mors triumphum patris praecessit, alterius secuta est. lustrum conditum est a censoribus: censa sunt civium capita trecenta duodecim milia, octingenta nonaginta quinque. Prusias Bithyniae rex Romam, ut senatui gratularetur ob victoriam ex Macedonia partam, venit, et Nicomedem filium senatui commendavit. rex plenus adulationis libertum se populi Romani dicebat.

I. Victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt. quarto post die quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit, pugnatum in Macedonia et devictum regem esse, dein fremitus increvit, postremo clamor plaususque, velut certo nuntio victoriae adlato, est exortus. mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, evanuit equidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam veris nuntiis Fabii Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa tum augurio animorum suorum laetabantur. et aliter editur circensis turbae non minus similis veri laetitia. ante diem quintum decimum calendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras * dicitur. quadrigis missis consul currum conscendit, et cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente immemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit, recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis collatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse. his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domus magna pars hominum ad coniuges liberosque laetum nuntium portabant. tertius decimus dies erat ab eo, quo

« IndietroContinua »