Immagini della pagina
PDF
ePub

tem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium

tueretur.

XIX. Prodigia multa foeda et Romae eo anno visa et nuntiata peregre. in area Vulcani et Concordiae sanguinem pluit; et pontifices hastas motas nuntiavere, et Lanuvii simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse. pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat, ut Libitina tune vix sufficeret. his prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt, ut et consules, quibus diis videretur, hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri libros adirent. eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in diem unum indicta est. iisdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent. pestilentiae tanta vis erat, ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint, ut is numerus effici militum non potuerit. quod deerat militum, sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor, atque inde in Sardiniam traicere.

L. Duronio praetori, cui provincia Apulia evenerat, adiecta de Bacchanalibus quaestio est, cuius residua quaedam velut semina ex prioribus malis iam priore anno apparuerant; sed magis inchoatae apud L. Pupium praetorem quaestiones erant quam ad exitum ullum perductae. id persecare novum praetorem, ne serperet iterum latius, patres iusserunt. et leges de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt. XX. legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque. Lacedaemoniorum deinde exsulum et Achaeorum legati introducti sunt, et spes data exsulibus est scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur. Achaei de Messene recepta

compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt. et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum. hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex: erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.

Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere quod nuper eruperat ignarus primo neque magnam neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse; minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret. itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari animum sentiebat. XXI. Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit. cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia vulgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Adriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea haud parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis perdifficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum. si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissu

rum in aleam eius qui proponeretur casus; et quoniam maiorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse. non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, qua proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque belli ratio esset futura. sed non solum parendum patri [tutum] sed etiam adsentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret. ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio. hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud dubium cuiquam esse coeperat, ad quem ita inclinato regis animo hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit. in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus quam si solus iret praesidiis.

XXII. Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demuni castris ad radices montis pervenit. ibi unum moratus diem ad deligendos quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant: pervenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset. ut vero iugis appropinquabant, quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad verticem perventum. nihil vulgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est. duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degres

sus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant. multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit. socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt: rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquamı deos sociales nomenque suum implorantes audiret. frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus. ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur. oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt.

Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit. XXIII. missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito succensentis adsentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit. fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse. hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore eo indicatur patri. litterae primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde Herodorus princeps hic amicorum Demetrii erat in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus. haec super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt. movebant eum et praesentia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. his anxius curis

cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia quae ab Roma renuntiarent, venerunt; qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi. deprecatio erat in litteris, si quid adolescens cupiditate regni prolapsus secum egisset: nihil eum adversus suorum quemquam facturum; neque eum sese esse, qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit. hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt. itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur: XXIV. Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. fuga per Paeoniam praeparata arguebatur, et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae litterae T. Quinctii urgebant. nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia adversus Romanos nudaret. ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos. digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit. in ea cena dicitur venenum datum. poculo epoto extemplo sensit. et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur. intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberaeus et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt. ita innoxius adolescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.

XXV. Dum haec in Macedonia geruntur, L. Aemilius Paulus, prorogato ex consulatu imperio, principio veris in Ligures Ingaunos induxit exercitum. ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum per speciem pacis petendae speculatum venerunt. neganti Paullo nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant,

« IndietroContinua »