Immagini della pagina
PDF
ePub

19) Hoc primum proelium inter Sertorium et Pompeium fuit. decem milia hominum de Pompeii exercitu amissa et omnia impedimenta, Livius auctor est. Frontin. Strateg. II, 5, 31. Cf. Freinshem. Supplem. cap. 19.

Ex lib. XCIV.

20) Livius in libro nonagesimo quarto Inarimen in Maeoniae partibus esse dicit; ubi per quinquaginta millia terrae igni exustae sunt. Hoc etiam Homerum significasse vult. Serv. ad Virgil. Aen. IX, 715.

* Ex lib. XXVII.

21) Triginta quinque millia armatorum (fugitivorum a Crasso devictorum) eo proelio interfecta cum ipsis ducibus (Casto et Gannico) Livius tradit, receptas quinque Romanorum aquilas, signa sex et viginti, multa spolia inter quae fasces cum securibus. Frontin. Strateg. II, 5, 34. Cf. Freinshem. Supplem. cap. 4.

* Ex lib. XVIII.

22) Λιούϊος δ' εἴρηκεν, ὡς οὐδέποτε Ῥωμαῖοι πολεμίοις ἀποδέοντες τοσούτῳ πλήθει παρετάξαντο· σχεδὸν γὰρ οὐδ ̓ εἰκοστὸν ἀλλ ̓ ἔλαττον ἐγένοντο μέρος οἱ νικῶντες τῶν ἡστημένων. Ρlutarch. Lucull. cap. 28. Cf. Freinshem. Supplem. c. 49.

23) Φησὶ δὲ ὁ Λιούϊος ἐν μὲν τῇ προτέρᾳ μάχῃ πλείονας, ἐν δὲ ταύτῃ γνωριμωτέρους πεσεῖν καὶ ληφθῆναι τῶν πολεμίων. Plutarch. Lucull. cap. 31. Cf. Freinshem. Supplem. c. 73.

*Ex lib. XCIX.

24) Creta primo quidem centum habuit civitates; unde Hecatompolis dicta est: post viginti quattuor: inde, ut dicitur, duas, Ginosson et Hierapytnam: quamvis Livius plures a Metello expuguatas dicat. Serv. ad Virgil. Aen. III, 106.

* Ex lib. CII.

25) Quod quum diluisset. Agroetius de Orthogr. p. 2267. ed. Putsch.

26) Καὶ γὰρ ἁλούσης τῆς πόλεως περὶ τρίτον μῆνα, τῇ τῆς νηστείας ἡμέρᾳ, κατὰ τὴν ἐννάτην καὶ ἑβδομηκοστὴν καὶ ἑκατ τοστὴν ὀλυμπιάδα ὑπατευόντων Γαΐου Αντωνίου καὶ Μάρκου Τουλλίου Κικέρωνος οἱ πολέμιοι μὲν εἰσπεσόντες ἔσφαττον τοὺς ἐν τῷ ἱερῷ. οἱ δὲ πρὸς ταῖς θυσίαις οὐδὲν ἧττον ἱερουργοῦντες διετέλουν, οὔτε ὑπὸ τοῦ φόβου τοῦ περὶ τῆς ψυχῆς, οὔτε ὑπὸ τοῦ πλήθους τῶν ἤδη φονευομένων ἀναγκασθέντες ἀποδράναι, πᾶν δ ̓ ὅτι δέοι παθεῖν τοῦτο παρ ̓ αὐτοῖς ὑπομεῖναι τοῖς βωμοῖς κρεῖττον εἶναι νομίζοντες, ἢ παρελθεῖν τι τῶν νομί μων. ὅτι δὲ οὐ λόγος ταῦτα μόνον ἐστὶν ἐγκώμιον ψευδούς εὐσεβείας ἐμφανίζων, ἀλλ' ἀλήθεια, μαρτυροῦσι πάντες, οἱ τὰς κατὰ Πομπήϊον πράξεις αναγράψαντες· ἐν οἷς καὶ Στράβων καὶ Νικόλαος καὶ πρὸς τούτοις Τίτος Λίβιος, ὁ τῆς Ῥωμαικῆς ἱστορίας συγγραφεύς Joseph. Αntig. Iud. XIV. 4, 3.

Ex lib. CIII.

27) Horrendus magis est, perimit qui corpora, carbo.
Urit hic inclusus, vitalia rumpit apertus:

Hunc veteres quondam variis pepulere medelis.
Tertia namque Titi simul et centesima Livi
Charta docet, ferro talem candente dolorem
Exsectum, aut poto raporum semine pulsum:
Infecti dicens vix septem posse diebus
Vitam produci: tanta est violentia morbi.
Q. Seren. Samon. de Medic. cap. 39. vs. 725. sqq.
*Ex lib. CIV.

28) Pompeius quinque annis fuit praefectus annonae, et illud officium usurpavit superveniente fame nec erat vile, cum dicat Livius: si quis quondam annonam in urbe factitasset, magna habebatur; nec immerito, quia Roma volebat omni die LXXX milia modiorum annonae: et sic per hoc acquisivit sibi multos clientes. Scholiast. vet. Lucani ad Phars. I, 319. cf. Ottonis Disquis. in Ann. Darmstad. vol. VIII. p. 318.

*Ex lib. CV.

29) Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium, eloquentissimi auctores, oblongae scutulae vel bipenni assimulavere. Tacit. Agric. cap. 10.

30) Britanniae licet magnitudinem olim nemo, ut refert Livius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi. Iornandes de rebus Getic. cap. 2.

*Ex lib. CIX.

31) Septingentesimo condicionis suae anno quattuordecim vicos eius (Romae) incertum unde consurgens flamma consumpsit: nec umquam, ut ait Livius, maiore incendio vastata est; adeo ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum, quae tunc exusta erant, magnam vim pecuniae ex aerario publico largitus sit. Oros. VII, 2.

32) Caesar Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus, ut ait Livius, orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset, edocuit. Oros. VI, 15. Cf. Freinshem. Supplem. cap. 39.

*Ex lib. CXI.

33) Primus hostem percussit nuper pilo sumpto primo C. Crastinus. Scholiast. vet. Lucani ad Phars. VII, 471.

34) Ἐν δέ Παταβίῳ Γάϊος Κορνήλιος, ἀνὴρ εὐδόκιμος ἐπὶ μαντικῇ, Λιβίου τοῦ συγγραφέως πολίτης καὶ γνώριμος, ἐτύγχανεν ἐπ ̓ οἰωνοῖς καθήμενος ἐκείνην τὴν ἡμέραν. Καὶ πρῶτον μέν, ὡς Λίβιός φησι, τὸν καιρὸν ἔγνω τῆς μάχης, καὶ πρὸς τοὺς παρόντας εἶπεν, ὅτι καὶ δὴ περαίνεται τὸ χρῆμα, καὶ συνίασιν εἰς ἔργον οἱ ἄνδρες. Αὖθις δὲ πρὸς τῇ θέα γενόμενος, καὶ τα σημεία κατιδών ανήλατο μετ ̓ ἐνθουσιασμού βοῶν, Νικᾷς, ο

[ocr errors]
[ocr errors]

Καίσαρ. Ἐκπλαγέντων δὲ τῶν παρατυχόντων περιελών τον στέφανον ἀπὸ τῆς κεφαλῆς ἐνωμότως ἔφη, μὴ πρὶν ἐπιθήσε σθαι πάλιν, ἢ τῇ τέχνῃ μαρτυρῆσαι τὸ ἔργον. Ταῦτα μὲν οὖν ὁ Λίβιος οὕτω γενέσθαι καταβεβαιοῦται. Plutarch. Caes. cap. 47. Cf. Freinshem. Supplem. c. 72.

*Ex lib. CXII.

35) Interea, sicut dixit Livius, oppressus est Tubero et Pansa: fugerunt ad Pompeium, cum quaererentur. inter has moras supervenit Curio ad Africam. Scholiasta Gronov. in Orat. pro Lig. ed. Orelli p. 415.

36) Bogud, Bogudis, nomen barbarum, quod Livius in CXII. declinavit Bogudis. Priscian. lib. V. p. 643. ed. Putsch. Vol. I. p. 172. ed. Krehl. coll. lib. VI. p. 686. ed. Putsch. Vol. I. p. 234. ed. Krehl.

37) Castra quoque diversis partibus Cassius et Bogud adorti haud multum abfuere, quin opera perrumperent.

38) Quo tempore firmandi regni Bogudis causa exercitum in Africam velociter traicere conatus sit.

39) Cassius gessisset cum Trebonio bellum, si Bogudem trahere in societatem furoris potuisset. Priscian. lib. 1'1. p. 686. sq. ed. Putsch. Vol. I. p. 234. ed. Krehl.

40) Legati, quos rex miserat, duo fuerunt, quorum unus erat Dioscorides et alter Serapio. ex his unus occisus est, ut Titus Livius meminit libro quarto (belli civilis). Scholiasta vet. Lucani ad Phars. lib X, 471.

41) Arsinoe soror Ptolemaei fuit: hanc Ganymedes quidam spado puellae acceptissimus in castra Achillae perduxit, cuius iussu Achilles occisus est et exercitui praepositus Ganymedes. Hunc postea Caesar victis Aegyptiis in triumpho duxit, ut meminit Livius in libro quarto belli civilis. Ib. X, 521. cf. v. 519.

42) Quadringenta millia librorum Alexandriae arserunt, pulcherrimum regiae opulentiae monumentum. alius laudaverit, sicut Livius, qui elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse. Seneca de Tranquill. anim. cap. 9. Cf. Freinshem. Supplem. cap. 43. Ex lib. CXIII.

43) Et ipse circa Palpud oram tuebatur. Priscian. lib. VI. p. 687. ed. Putsch. Vol. 1. p. 234. ed. Krehl.

*Ex lib. CXIV.

44) ὧδε μέν τισι περὶ τοῦ Βάσσου δοκεῖ, Λιβίῳ δ', ὅτι τῆς Πομπηΐου στρατιᾶς γενόμενος, καὶ μετὰ τὴν ἧτταν ἰδιωτεύων ἐν Τύρῳ διέφθειρέ τινας τοῦ τέλους, καὶ διεχρήσαντο τὸν Σεξτον, καὶ τῷ Βάσσῳ σφᾶς ἐνεχείρισαν. Appian. Bell. Civ. III, 77. Cf. Freinshem. Supplem. c. 1.

45) Optarem mihi contingere, quod T. Livius scribit de Catone: cuius gloriae neque profuit quisquam laudando, nec vituperando quisquam nocuit, quum utrumque summis praediti fecerint inge

niis. Significat autem M. Ciceronem et C. Caesarem, quorum alter laudes, alter vituperationes supra dicti scripsit viri. Hieronym. Prol. lib. II. in Hoscam.

*Ex lib. CXVI.

46) Ην γάρ τι τῇ Καισαρος οἰκίᾳ προσκείμενον, οἷον ἐπὶ κόσμῳ καὶ σεμνότητι τῆς βουλῆς ψηφισαμένης ἀκρωτήριον, ὡς Λίβιος ἱστορεῖ. Τοῦτο ὄναρ ἡ Καλπουρνία θεασαμένη καταρρηγνύμενον ἔδοξε ποτνιᾶσθαι καὶ δακρύειν· ἡμέρας δ ̓ οὖν γενομένης ἐδεῖτο τοῦ Καίσαρος, εἰ μὲν οἷόν τε, μὴ προελθεῖν, ἀλλ' ἀναβαλέσθαι tηv ovуulyτov. Plutarch. Caes. cap. 63. Cf. Freinshem. Supplem. c. 47.

47) Malum omen est, quotiens Aetna, mons Siciliae, non fumum, sed flammarum egerit globos: et, ut dicit Livius, tanta flamma ante mortem Caesaris ex Aetna monte defluxit, ut non tantum vicinae urbes, sed etiam Regina civitas, quae multo spatio ab ea distat, adflaretur. Serv. ad Virgil. Georg. I, 471.

48) Quod de Caesare maiore vulgo dictitatum est, et a T. Livio positum, in incerto esse utrum illum magis nasci reipublicae profuerit, an non nasci, dici etiam de ventis potest. Seneca Nat. Quaest. V, 18. Cf. Freinshem. Supplem. cap. 116.

Ex lib. CXVIII.

49) Adversus interfectores C. Caesaris ultoribus manum comparans concibat. Priscian. lib. IX. p. 865. ed. Putsch. Vol. I. p. 458. ed. Krehl.

*Ex lib. CXX.

50) M. Cicero sub adventum triumvirorum cesserat urbe, pro certo habens, id quod erat, non magis Antonio eripi se, quam Caesari Cassium et Brutum, posse. primo in Tusculanum fugit, inde transversis itineribus in Formianum, ut ab Caieta navim conscensurus, proficiscitur. unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi retulissent, modo ipse iactationem navis, caeco volvente fluctu, pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit: regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, Moriar, inquit, in patria saepe servata. satis constat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam, et quietos pati, quod sors iniqua cogeret, iussisse. prominenti ex lectica praebentique immotam cervicem caput praecisum est. nec satis stolidae crudelitati militum fuit. manus quoque, scripsisse in Antonium aliquid exprobrantes, praeciderunt. ita relatum caput ad Antonium, iussuque eius inter duas manus in Rostris positum; ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium, quanta nulla umquam humana vox, cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. vix attollentes prae lacrimis oculos homines intueri trucidata membra eins poterant. vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis abfuisset, ne immatura quidem mors videri possit: ingenium et operibus et

praemiis operum felix: ipse fortunae diu prosperae, et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus vulneribus, exsilio, ruina partium, pro quibus steterat, filiae morte, exitu tam tristi atque acerbo, omnium adversorum nihil, ut viro dignum erat, tulit praeter mortem: quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico nil crudelius passus erat, quam quod eiusdem fortunae compos ipse fecisset. si quis tamen virtutibus vitia pensarit, vir magnus, acer, memorabilis fuit, et in cuius laudes per sequendas Cicerone laudatore opus fuerit. M. Seneca Suasor. VII. Cf. Freinshem, Supplem. cap. 60. sqq.

Ex lib. CXXVII.

51) Quoniam inter Augustum et Antonium reliquiae adhuc erant dissensionis, Cocceius Nerva, proavus Nervae, qui postea imperavit Romae, mandavit Augusto, ut mitteret, qui de summa rerum tractarent. ergo missus est Maecenas cum Agrippa, qui utrumque exercitum in una castra coegerunt, ut ait Livius lib. CXXVII, intelligendum autem, quod Fonteio misso ab Antonio Augustus Maecenatem et ceteros ad eundem locum emiserit. Acro ad Horat. Sat. I, 5, 29.

52) Dissensione orta inter Caesarem Augustum Antoniumque Cocceius Nerva, avus eius, qui postea Romae imperavit, petiit a Caesare, ut aliquem, qui de summa rerum tractaret, mitteret Tarracinam. Et primum Maecenas, mox et Agrippa congressi sunt, hique pepigerunt fidem confirmatissimam, et in una castra conferri signa utriusque exercitus iusserunt. Hoc et T. Livius lib. CXXVII. refert, excepta Capitonis mentione. Porphyrio ad Horat. Sat. 1, 5, 29.

53) Ab Antonio missus fuerat Fonteius Capito legatus, ab Augusto Maecenas intercedente Cocceio Nerva, proavo Nervae imperatoris, qui et Augusto et Antonio gratus erat, cum Agrippa. ea autem condicione convenerant legati, ut de summa rerum tractarent, exortamque dissensionem inter duos hos imperatores componerent; quod et fecerunt, et utrumque exercitum iuxta Brundisium in una castra cum magna laetitia coegerunt, ut infert Livius lib. CXXVII. Commentator Cruquii ad Horat. Sat. I, 5, 29. Cf. Freinshem. Supplem. cap. 20. sqq.

*Ex lib. CXXXIII.

54) Livius refert Cleopatram, quum ab Augusto capta indulgentius de industria tractaretur, dicere solitam: Non triumphabor. Commentator Cruquii ad Horat. Od. I, 37, 30.

*Ex lib. CXXXV.

55) Caesar Augustus in spectaculis [Romano] populo nuntiat, regressus a Britannia insula, totum orbem terrarum tam bello quam amicitiis Romano imperio [pacis abundantia] subditum. Apponius in Canticum Canticorum XII p. 237. cf. Schneidewini Dispurat. insertam Actis philologorum. Cassellis 1844 p. 40 sqq.

Ex lib. CXXXVI.

56) Eodem anno ludos saeculares Caesar ingenti apparatu fecit,

« IndietroContinua »