Immagini della pagina
PDF
ePub

se frustra speratum.

voluptatis perfundit, et utilissimorum documentorum bona Ceteros refruge pascit, sed ita ut desiderium quoque et luctum incendat periri pos tot amissorum voluminum, quæ tempus edax absumpsit et præcedentium ætatum incuria. Nam quod aut Livium totum, aut certe magnam eorum quæ desideramus partem, alii Constantinopoli, alii apud extremos hominum in Hiona, sive Iona insula supra Scotiam delitescere jactitarunt, hæc, falsi utinam vates simus! somnia esse existimamus optantium. Nec meliore nos spe solatur id quod Colomesius ab homine candidio ris pectoris, quam felicioris ingenii Capellano sibi dictum in litteras retulit: quemdam Capellani amicum, virum non illi teratum, quum pila luderet, animadvertisse in ea palmula quæ sibi esset ad manum, fragmenta quorumdam Livii librorum qui hodie non exstent; quumque rem sibi ulterius inquirendam putasset, comperisse eas esse reliquias aliquot similium membranarum, quæ a monialibus domus Fontebraldensis pharmacopolæ cuidam donatæ, ab hoc ignaro qualis sibi thesaurus obvenisset vendita forent operario ignobili, qui iis abusus esset ad tegendas illas palmulas quibus pila luditur. Vanis hujusmodi sine certo auctore rumoribus fidem habeat, cui placuerit sese inani spe lactare.

in decades,

Partitio operis in decades utrum a Livio sit, dubitavit Pe- De partititrarcha, qui eam potius ortam esse putat a fastidiosa legen- one operis tium ignavia. Idem adstruit Sigonius ex perpetuo veterum Grammaticorum, Prisciani, Diomedis, Censorini, denique auctoris epitomarum silentio, qui omnes librorum semper, nunquam decadum mentionem faciunt. Frustra quidam, ut contrariam opinionem tueantur, objiciunt Livium ei ipsum videri quodammodo suffragari, dum suas vigesimo primo et trigesimo primo libris præfationes præmittit. Etenim recte observat Dujatius Livium non absimilibus velut proœmiis extra decadum quoque principia identidem usum esse ad renovandam lectoris longo in opere attentionem, vel si quando scribenti major rerum ordo nasceretur, ut patet ex libri sexti ingressu, et cap. 29. lib. vii. Contendit ergo Sigonius germanam operis Liviani inscriptionem hanc fuisse: T. LIVII PATAVINI HISTORIARUM AB URBE CONDITA LIBRI CXLII. Quæ nobis opinio etsi probabilior videtur, tamen non semper abhorruimus ab decadum appellatione, quæ et usu recepta est, nec sine circuitu verborum vitari interdum poterat.

ratur.

Epitomarum, quae singulis libris præfiguntur, auctor igno- De epitoEas enim aut Livio ipsi, aut L. illi Floro, cujus ex-mis. stant rerum Romanarum libri quatuor, adscribi non patitur dispar ab utroque styli color. Quisquis ille fuerit, quem nosse haud sane multum interest, ejus certe breviaria, tanquam ex

Art. III.

sanguia quædam et leviter adumbrata pulcherrimi corporis simulacra, non omni prorsus cura indigna sunt ; eo quidem magis, quod eorum aliqua est ad historiam, ubi Livius deficit, illustrandam utilitas.

Atque hæc sunt, quæ sive ad Livii vitam, sive ad ejus operis formam, descriptionem, casusque pertinentia, non ignorare operæ pretium sit.

Jam de ipso opere agamus, et ejus virtutes, quæ sunt eximiæ, De operis ita subjicere conemur juvenum oculis, ut et sentiant quæ sit in eo vis boni, et totum illud, quantumcunque est, in sese ipsi assidua tractatione transfundere ament.

Liviani vir

tutibus.

§. 1. Livii Eloquentia.

Livio cri

et conciones.

Ac primo quidem eloquentiam tanti viri laudare supervacuæ operæ sit. Quem enim non statim legentem allicit inaffectata illa narrandi jucunditas, et limpidus nitor, qui et perspicuitati serviat, nec careat, ubi opus est, nervis ; non inepto tumidæ orationis fastu inflatus, sed simul simplicitatis, simul munditiarum memor; qui æquabili velut filo deductus, res gestas ita naturali quodam ordine explicet paulatim et aperiat, ita exhibeat omnia locis temporibusque distincta, ita suos allinat rebus et personis colores, ut coram agi cernique, non describi res auribusque accipi videantur? Quid dicere opus est de incredibili illa concionum ejus et orationum eloquentia, in quibus eximius scriptor nullam non expressit dicendi laudem? In iis sententiæ, tum gravitate, tum acumine commendatæ, egregio vestiuntur optimorum lectissimorumque splendore verborum. Jam pro argumentorum varietate, modo exultat audacius oratio, et grande aliquid ac sublime sonat, modo summissiore quodam et modestiore cursu, semper tamen cum quadam dignitate, fertur. Nihil vero mirabilius, quam quomodo versatile pariter ad omnia scriptoris ingenium, eorum omnium quos loquentes facit, senum ac juvenum, privatorum magistratuumve, Romanorum et hostium, sensus, animos, habitus ita induit, ut illi ipsi non melius modo aut venustius, sed ne aptius quidem decentiusque dicere potuerint. Itaque jamdiu docti omnes magno consensu iere in Quintiliani sententiam, qui Livium esse judicat, quum in narrando mira jucunditatis clarissimique candoris, tum in concionibus supra quam enarrari potest eloquentem.

Ex illis tamen orationibus crimen in eum oritur, tanquam mini date in iis et fidem historiæ neglexerit, et excesserit modum. Nec orationes levibus sane auctoribus hæc criminatio nititur, a Pompeio Trogo olim conjecta in Livium, et hodie quoque a doctissimis ingeniosissimisque viris renovata, et, quod majus est, unanimi fere historicorum hujus ævi consensu comprobata, qui omnes ab ejusmodi concionibus, præsertim quas vocant directas, inserendis in narrationem suam abstinuere.

Neque ego receptum hodie morem reprehendere ausim, quem fortasse etiam historicæ gravitati convenientiorem esse non frustrajactatur. Attamen si auctores in utramque partem, si rationum momenta diligenter perpendantur, erit sane cur Livium præpropere damnare vereamur.

Si gravitate auctorum exemplorumque res dijudicetur, tot se patronis tuebitur Livius, quot fere apud Græcos Latinosque Defendiin historia maxime claruere scriptores, Herodoto, Thucydide, tur Livius exemplis. Xenophonte, Polybio, Sallustio, Tacito, Curtio. Dionysium Halicarnasseum omitto, apud quem non immerito fortasse reprehendi possint nimis protractæ in longum orationes, quæ et fatigant lectorem, et ingratam interdum narrationi moram injiciunt. Sed ceterorum quos modo nominavi eadem quæ Livii causa est. Apud omnes et crebræ orationes reperiuntur, et, si quando opus fuerit, longiusculæ, et omnibus dicendi virtutibus, omni cultu expolitæ, si tamen Polybianas excipias, quæ tinctæ sensu comptiorem ornatum neglexere. Omnibus igitur aut laus tribuenda est, aut venia deneganda. Durum sane in tot tam illustres reos gravem ferre sententiam; et in magna illa nomina, quæ omnis per tot retro secula mirata est vetustas, quæ qui carpere ausit, facilius sibi quam illis noceat, censorium stylum exerere.

Et quidem, si res ipsa inspiciatur, quid tandem deliquere summi scriptores, dum præter cam quæ debebatur, narrandarum jucunde, graviter, distincte, dilucideque rerum voluptatem, etiam alteram indebitam nobis ex luculentissimis orationibus paravere? Fides, inquiunt, historiæ violatur, dum ea Fidem hinobis tanquam dicta obtruduntur, quæ tamen nunquam revera dicta sunt. Quasi vero cuiquam innocens ille dolus imponat, vii oratioaut periculum sit, ne quis illas Livii tam diligenter elaboratas, nes. tam severe castigatas, tantis verborum sententiarumque munditiis excultas orationes ab horridis illis primorum urbis Romæ temporum aratoribus esse existimet.

Unum excipio. Si scriptori licuit eorum quos dicentes facit referre verba, et orationes ipsas, quales pronunciatæ sunt, alicunde nancisci, nihil dubium esse potest, quin illæ totidem verbis lectori reddendæ sint, neque in earum locum ludentis ingenii foetus supponendi. Itaque non negabimus peccasse Tacitum, qui in l. xi. Ann. c. 24. Claudio Imperatori alienam et fictitiam tribuerit orationem, quum vera exstaret, cujus etiamnum fragmenta habemus. Sed si verarum copia non sit, non video sane, cur vetetur is qui historiam scribit, suas et ad excolendum animum, et ad acuendum ingenium sæpe profuturas orationes offerre lectori, quum præsertim et in eas conjici commode possint sapientissima quædam monita ac præcepta ex ipsis factorum visceribus nascentia, quae tamen

[blocks in formation]

storiæ non lædunt Li

Historiæ 'modum

non magis

inter narrandum artexere minime decuerat; et ingenia, mores, animi ducum ac populorum propius ad naturæ veritatem exprimi; et vero causæ illæ quibus bellorum origo, et celeberrimi quique eventus continentur, atque etiam consilia ex quibus facta fluxere, liberius copiosiusque tractari. Ad hæc tot commoda illud quoque accedit, quod in iisdem, velut in amoenis quibusdam diverticulis, perpetua narratione defatigatus interdum lectoris animus suavissime conquiescit.

Id tantum cavendum est lectori, ne ex orationibus facta se sincera et incorrupta haurire posse existimet, quæ in iis in majus aucta, vel extenuata verbis, ad invidiam gratiamve decurtata, depravata plerumque reperiuntur. Orationes non tanquam ex scriptoris persona accipi debent, sed ex ejus, quisquis ille est, quem scriptor loquentem facit. Ipse narrationi fidem, orationibus præstare debet eloquentiam. Si quando tamen hac libertate abuti visus est Livius, id observare in notis non negleximus.

At enim qui directas conciones operi suo inserunt, historie modum, id enim secundum erat, excedunt: id est, si recte asdirectæ sequimur accusatoris mentem, ultra terminos legibus præfiniorationes tos evagantur, nec jam historicos se esse volunt, sed oratores. egrediun- Id quam convenienter in Sallustio et Livio reprehendat Troobliquæ. gus Pompeius, ipse viderit, qui obliquas orationes historiæ suæ non dubitaverat intexere, quarum unam nobis servavit Justin. 1. Justinus, plerisque Livianis prolixiorem. Quis enim non vixxxviii. c. deat eamdem plane et obliquarum, et directarum concio

tur, quam

4. et seq.

De Pata

vii.

num esse rationem? Praeclarum vero commentum ! mirum artificem qui pro indicativis modis infinita subjecerit, et loco prima persona tertiam. Eos qui nihil omnino, ac ne orationes quidem ipsas in historiam inseri debere contendunt, nisi ex vetustorum monumentorum fide, etsi paulo severiores sunt, aliquid tamen secutos esse video. Verum ii nos profecto ludibrio habent, qui quum directas conciones reprobent, jus sibi esse existimant obliquas, quantumlibet prolixas, in opus suum includendi. Nihil ergo videtur afferri, cur Livio suas orationes vitio ac culpæ dari debere pronunciemus.

At circa formam loquendi elegantiamque sermonis litem vinitate Li- ei dudum movit vir ingenio et eloquentia clarissimus, Asinius Pollio, qui in eo putabat inesse quamdam Patavinitatem, sive locutiones quasdam quæ Patavinum, ut ita dicam, solum saperent, nec essent quadam urbanitate coloratæ. Hoc crimen hodie, nec dilui, nec comprobari omnino posse facile crediderimus. Fieri sane potuit, ut homo Patavinus patriam plane dediscere non quiverit, et levia quædam retinuerit loquendi vitia, quæ principis inter Romanos viri

teretes et religiosas aures offenderent. At nos, quibus Latina lingua peregrina est, qui eam ex libris tantummodo cognoscere possumus, quomodo tantum nobis arrogaremus, ut illos nævos, qui plerorumque Romanorum oculos fortasse fallebant, deprehendere et assignare auderemus? Id sane tentaverit Dujatius, homo non ita a Latinitate instructus, ut Livianæ orationis censuram ageret. Nobis consultissimum videtur ea de re silere. Bene profecto nobiscum ageretur, qui Latinam linguam balbutire conamur, si Livii orationem cum sua quoque Patavinitate daretur effingere.

§. 2. Livii fides. Gratiam

Nec vero eloquentia tantum claruit Livii, sed laudatur et fides, quæ prima virtus ab historiarum scriptore requiritur. Ausum esse cum vera etiam cum offensionis periculo dicere, aspernata. veritatisque studiosiorem fuisse, quam gratiæ imperantis, ex eo patet quod, referente Tacito, iv. Ann. 34. ita Cn. Pompeium laudibus extulerat, ut Pompeianum eum Augustus appellaret. Sæpe Brutum, Cassium, Scipionem, Afranium, ut insignes viros nominaverat. Neque id, codem teste Tacito, amicitiæ ipsius cum Augusto offecit: quod quidem dubito utrum patientissimis Principis auribus, an scribentis libertati fuerit honorificentius.

Sed et in iis quæ hodie supersunt, nulla apparet assentationis erga eum qui rerum potiretur suspicio. Semel aut iterum in totis quinque et triginta libris Augustum appellat: sed ipsa re poscente, sed breviter et cursim, modicis cum laudibus et veris. Libro primo, cap. 19. templum Jani, occasione data, memorat ab co clausum fuisse: quo quum Augustus magnopere gloriaretur, ipse tamen rem uno verbo tangit, gratulatus tantum ætati suæ raram felicitatem. Rursus, ubi de spoliis opimis Cossi disserit, l. iv. c. 20. testem allegat Augustum Cæsarem, templorum omnium, inquit, conditorem, aut restitutorem: quod quam vere, quam non ambitiose dictum sit, testimonio est illa ipsius Augusti notissima vox: marmoream se relinquere urbem, quam lateritiam accepisset. Jam vero in narranda insigni illa de Asdrubale victoria quam Livius et Nero reportavere, quam bella sese scriptori nostro materies offerebat demerenda Liviæ Augusti uxoris, quæ ad alterum e victoribus originem referebat, in alterius domum fuerat adoptata? quam facile ibi sese jactare poterat adulatio? Livius rem quidem ipsam ornate, ut par erat, magnificeque describit; in victores ipsos plena manu laudes cumulat: de eorum posteris, de Livia, Tiberio, Druso, ne verbulum quidem.

Ceterum fateri cogimur Livii fidem, quæ adversus gratiam Amore in potentiorum inconcussa stetit, amore patriæ aliquoties fuisse patriam lalabefactatam. Cujus quidem culpæ, ab honestissima sane cauprofectæ, sed culpæ tamen, non auderemus tantum virum

befactata.

« IndietroContinua »