Immagini della pagina
PDF
ePub

Urna, di

midia

pars am

tertia pars.

cubicus.

negligimus) pes cubicus Romanus solos habebat pollices cubicos mille trecentos triginta unum, quales habet mille septingentos viginti octo pes noster cubicus. Itaque pes cubicus Romanus est ad pedem cubicum nostratem, ut 3 ad 4. sive ut 37. ad 48.

Urnæ duæ amphoram complent.

Modius apud Romanos pedis sui cubici tertia pars erat, phora. quemadmodum apud nos, nostri. Itaque eadem est inter moModius, dios Romanum et nostratem, quæ inter pedes cubicos Romanum et Parisiensem ratio. Congius, Congius est semipes Romanus cubicus, octava pars amphosemipes ræ. Sed quum congius ad metienda liquida adhiberetur, æstimabimus eum, ut et ceteras infra ipsum mensuras, in iis mensuris quas vocamus pintas, et earum partibus. Itaque congius centum uncias Romanas pondo vini capiebat, quibus pares sunt 104 unciæ Parisienses, sive libræ sex, unciæ octo, cum una sexta unciæ partæ. At vini vel aquæ pinta (sic enim loqui necesse est, si verborum circuitus, et ambages vitare volumus) æquat duas libras pondere. Itaque congius capiebat tres vini vel aquæ pintas, et paulo amplius quartam pintæ partem.

Sextarius.

Hemina.

Quarta

rius. MedimЯum.

Cadus.

Cotyla.

Chœnix.

Sextarius, sexta pars congii, sexdecim uncias Romanas vini pondo cum quinque drachmis et una tertia drachmæ parte capiebat, libram Parisiensem cum uncia et semisse, ac proinde major erat ea mensura quam vocamus chopine.

Hemina, pars dimidia erat sextarii, ac proinde superabat eam mensuram quæ apud nos dicitur demi-septier.

Quartarius, quarta pars sextarii, non multum excedebat eum modulum, quem dicimus poisson.

[ocr errors]

E mensuris cavis apud Græcos usitatis, solius medimni apud Livium fit mentio, quod duabus amphoris sive sex modiis par

erat.

Addemus hic et tres alias mensuras cavas Græcas, quarum, etsi non in Livio, at in Historia certe Romana interdum nomina occurrunt.

[ocr errors]

Cadus est Græca amphora, continens urnas tres, ac proinde tertia parte superans amphoram Romanam. Cotyla par Heminæ.

Choenix quater cotylam continet, ac proinde æquat tertiam congii partem, octavam modii Romani.

FRAGMENTA DUO LIVII DE CICERONE.

Ex Seneca patre, Suasoria sexta.

M. CICERO, sub adventum Triumvirorum cesserat urbe, pro certo habens, id quod erat, non magis Antonio eripi se, quam Cæsari Cassium et Brutum, posse. Primo in Tusculanum fugit, inde transversis itineribus in Formianum, ut ab Caieta navim conscensurus, proficiscitur. Unde aliquoties in altum. provectum, quum modo venti adversi retulissent, modo ipse jactationem navis, cæco volvente fluctu, pati non posset, tædium tandem eum et fugæ et vitæ cepit: regressusque ad superiorem villam, quæ paulo plus mille passibus a mari abest, Moriar, inquit, in patria sæpe servata. Satis constat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum: ipsum deponi lecticam, et quietos pati, quod sors iniqua cogeret, jussisse. Prominenti ex lectica, præbentique immotam cervicem, caput præcisum est. Nec satis stolidæ crudelitati militum fuit: manus quoque, scripsisse in Antonium aliquid exprobrantes, præciderunt. Ita relatum caput ad Antonium, jussuque ejus inter duas manus in Rostris positum, ubi ille consul, ubi sæpe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium, quanta nulla unquam humana vox cum admiratione eloquentiæ, auditus fuerat. Vix attollentes lacrymis oculos homines, intueri trucidata membra ejus poterant.

IBIDEM.

*

VIXIT tres et sexaginta annos: ut, si vis abfuisset, ne immatura quidem mors videri possit. Ingenium et operibus, et præmiis operum felix. Ipse fortunæ diu prosperæ, et in longo tenore felicitatis, magnis interim ictus vulneribus, exsilio, ruina partium pro quibus steterat, filiæ morte, exitu tam tristi atque acerbo, omnium adversorum nihil, ut viro dignum erat, tulit, præter mortem: quæ, vere æstimanti, minus indigna videri potuit, quod a victore inimico nihil crudelius passurus erat, quam quod ejusdem fortunæ compos ipse fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia pensarit, vir magnus, acer, memorabilis fuit, et in cujus laudes persequendas Cicerone laudatore opus fuerit.

Gronov. legit pre

lacrymis.

FRAGMENTUM LIVII DE CATONE.

Ex Hieronym. Prol. l. II. in Oseam.

Cujus (Catonis) gloriæ neque profuit quisquam laudando, nec vituperando quisquam nocuit; quum utrumque summis præditi fecerint ingeniis.

EPITOME

LIBRI PRIMI LIVIANI.

Adventus Æneæ in Italiam, et res ab co gesta; Ascanii regnum Albæ, et Sylvii Æneæ, ac deinceps Sylviorum regum, primo libro continentur. Numitoris filia a Marte compressa; nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Jovi Feretrio lata. In curias populus divisus. Fidenates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit: Jano templum constituit ; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit: cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Posthac Tergeminorum pugna. Horatius absolutus. Mettii Fuffetii supplicium. Alba diruta: Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumptus est. Ancus Marcius cærimonias a Numa institutas renovavit: Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit : 1 Politorium, urbem Latinorum bello repetitam, quam Prisci Latini occupaverant, diruit: pontem sublicium in Tiberim fecit: Janiculum collem urbi addidit: fines imperii protulit: Östiam condidit. 2 Regnavit annos triginta tres. Eo regnante Lucumo Demarati Corinthii filius a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit, et in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit; et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis, Patrum numerum auxit: Latinos subegit, Circum designavit, ludos edidit: Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentanda scientiæ causa Attii Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset: quod quum ille fieri posse respondisset, jussisse eum novacula cotem præcidere, idque protinus ab Attio factum. Sabinos præterea acie vicit: urbem muro circumdedit, cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos tri

1 Politorium, urbem Latinorum] Hæc ob nimiam brevitatem obscuriora sunt. Res clare narratur cap. $3,

VOL. I. ̧P. I.

2 Regnavit annos triginta tres] Imo viginti quatuor, ex cap. 34. infra.

d

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Po

ginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero adhuc in cunis posito caput arsisse traditum est. Is Veientes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus omnium egit. Lustrum condidit, quo censa octoginta millia esse dicuntur. Classes, centuriasque descripsit. mærium protulit. Colles urbi, Quirinalem, l'iminalem, Esquilinumque adjecit. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. interfectus est a 3 L. Tarquinio Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos triginta quatuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum, neque populi jussu regnum invasit : quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit: et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere, quorum are moveri non potuerunt. Filii Sexti Tarquinii dolo, Gabios in potestatem suam redegit. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus quis eorum regnaturus esset Roma, dictum est, eum regnaturum qui primum matrem oscu latus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius. Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est: idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum impotenter se gerendo Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam, quæ vocato patre ad se Tricipitino, et viro Collatino, obtestata ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit, Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt, L. Junius Brutus, et L. Tarquinius Collatinus.

3 L. Tarquinio Prisci filio] Vid. not. ad cap. 46. hujus libri.

4 Quem regnasset annos triginta qua

tuor] Lege quadraginta quatuor, quomodo habetur infra, cap. 48.

« IndietroContinua »