Immagini della pagina
PDF
ePub

In notis solam intuiti sumus utilitatem corum quibus hæc opera dicabatur. Itaque novum pene ex prisco refectum Commentarium offerimus juventuti, et partim detractione, partim adjectione, ad gustus ejus captusque

normam exactum.

Resecuimus ea omnia quæ ad assequendam auctoris mentem plane necessaria non essent: veterum lectionum, quibus novæ substitutæ sunt, mentionem; disputationes, quæ in spatium paulo longius excurrerent; auctoritates etiam doctorum virorum, quibus emendationes nostræ niterentur. Itaque nomen J. Fr. Gronovii, quod singulæ fere majoris Commentarii nostri paginæ personant, hic perraro reperietur. Quod ideo monitum hoc loco testatumque volumus, ne quis nos parum memores fuisse arguat gratiæ tanto viro referendæ, aut aliquam ejus gloriae partem in nos derivare voluisse.

Quæ addidimus, unius sunt generis, et referuntur omnia ad explanationem vocum locutionumque Liviaparum: cui labori, a Doctis plerumque fastidito, ut parva tribuenda laus, ita non mediocrcin ad promovenda adolescentium studia utilitatem inesse credimus.

Supplementa in amissorum librorum locum a Freinshemio concinnata, immensæ eruditionis ac diligentiæ opus, ab præsente instituto prorsus aliena erant. Sed ea quibus explentur ultimorum quinque Livii librorum lacunæ servanda duximus, ut sua narrationi constaret integritas, et unus quidam perpetuæ historiæ tenor. Illa tantum uncis includenda, et hac nota SUPPL. in margine exteriore apposita insignienda curavimus.

Volumina in majorem quam optaremus numerum excrevere, et e singulis bina facta sunt. Hanc nobis necessitatem imposuere adjectæ illustrando textui notæ, et indices rerum decimo, tricesimo, et quinto supra quadragesimum libris subjuncti

Præfationem majori nostræ editioni præfixam hic omittere statueramus. Rogati ab amicissimis viris, quorum et voluntati obsequi, et judicio credere nos decet pariter et juvat, ex illa excerpsimus quidquid maximæ voluptati pariter et utilitati studiosis Livii juvenibus fore videbatur.

Denique, quoniam in notis æstimamus pecunias, pondera, mensuras, et ad eorum quæ apud nos sunt in usu rationem exigimus; ut intelligi possit quid in ea æstimatione secuti simus, subjunximus summarium ejus disputationis quam de iis rebus paulo fusiorem in majore editione institueramus.

Hæc nobis mens, hoc consilium fuit, in nova hac Livii editione, in qua juventutis utilitatem unice spectavimus. Ei viva voce erudiendæ tot per annos dediti et addicti, publicum docendi munus, a quo jam nos infirma valetudo invitos removit, scripto certe exsequi gaudemus: utinam cum aliquo fructu! certe optima voluntate.

PREFATIO

IN LIVIUM.

vii.

DE Livii vita juvaret aliquammulta disserere, si quæ via ad Artic. I.
eam accuratius cognoscendam inquirentes ferret. Natura De vita Li-
enim omnes cupimus illos celeberrimi nominis viros, quorum
scripta manibus terimus, penitus pernoscere; et, quibuscum
scribentibus amice familiariterque colloquimur, iis quoque
adesse domesticas res civilesve, privatas publicasve gerentibus.
Sed plerisque scriptorum hoc contigit, ut dum ceterorum di-
cta factaque magna cura colligunt et immortalitati commen-
dant, ipsorum, præter nomen, reliqua fere omnia interire si-
nerentur: malo sane exemplo, nec satis grata posteritate ad-
versus eos quibus tantum deberet.

Hoc et Livii fatum fuit, ut fama ejus scriptaque toto Orbe hotissima, vita in obscuro esset. Ex qua hæc paucula ad notitiam nostram pervenerunt: illum Patavii ortum, Pisone et Gabinio Coss. anno A. C. 58. Romæ magnam egisse ætatis partem, sed in patria denique supremum diem obiisse, anno principatus Tiberii quarto, ætatis su sexto et septuagesimo; filium ei fuisse, cui quadam in epistola hanc legendi brevissimam eamdem sapientissimamque legem scripserat, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus; filiam ei itidem fuisse, nuptam L. Magio rhetori, quem declamantem homines aliquamdiu, non in ipsius honorem laudaverint, sed in soceri tulerint; scripsisse cum, præter historias, etiam dialogos, quos non magis philosophiæ annumerare possis, quam historiæ, et ex professo philosophiam continentes libros; eo auctore, Claudium, qui postea imperavit, ad historiam scribendam animum appulisse; denique ipsi datum esse, ut vivus gloria sua perfrueretur, Gaditanumque quemdam, ejus nomine famaque commotum, ad visendum eum ab ultimo terrarum Orbe venisse, statimque ut viderat abiisse.

Art. II.

Quo tempore historias suas scripserit Livius, ex ipso opere Quae speapparet. Testatur ipse 1. i. cap. 19. bis omnino post Nu- ctant ad mæ regnum, Jani templum clausum fuisse: semel, inquit, T.

historiam operis Liviani.

.

pore scri

Quo tem- Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum : iterum, pserit Li- quod nostræ ætati dii dederunt ut videremus, post bellum Actiavius. cum, ab Imperatore Cæsare Augusto, pace terra marique parta.

De nume

rum histo

At constat ex Dione, quinto post anno iterum ab Augusto clausum esse Jani templum devictis Cantabris. Hinc recte colligetur, medio tempore inter bellum Actiacum perfectum, et Jani ædem iterum ab Augusto clausam, primos Livianæ historiæ libros in lucem prodiisse.

Dubitari non potest, quin multos annos in absolvendo tantæ molis opere consumpserit. Et vero, quum ex epitome ultimi libri appareat memoratam fuisse eo libro Drusi mortem, quæ uno et vicesimo post Actiacum triumphum anno contigit, sequitur Livium ante id tempus ultimam suis historiis manum non imposuisse.

litte

Quot libros dederit Livius, inter doctos ambigitur. Epiro libro tomas librorum CXL habemus: sed duas, nempe librorum ria Livia- CXXXVI. et cxxxvII. deperditas fuisse contendit Sigonius. Fucrint vel CXL. vel CXLII. libri. Ut ut sit, magno ergo rarum damno, soli nunc quinque et triginta supersunt: ceteri omnes intericre, aut certe ignoti adhuc in nocte ac tenebris jacent.

[ocr errors]

versis tem

tecti.

Qui superQuin etiam non universæ simul Orbi litterato innotuere ilsunt, di- læ pulcherrimi operis reliquiæ. Primæ Livii editiones exporibus de-eunte xv. sæculo et ineunte XVI. excusæ, exhibent tantummodo primam, tertiam, et quartam decades; quartam quidem non integram, sed hiulcam et mutilam, quum abesset totus trige simus tertius liber, et magna pars quadragesimi, qui finiebatur in his verbis cap. 37. per omnia fora conciliabulaque edixe runt. Anno MDXVIII. Magontiæ ex membranis bibliotheca in æde ibidem maxima et Metropolitana, D. Martini appellata, addita est pars libri tertii et trigesimi ab his verbis cap. 17. arctis faucibus cohærens Acarnania, et quod deerat libro quadragesimo usque ad finem. Annus ejusdem seculi primus et trigesimus novo rursum nos proventu beavit. Tum in Helvetiis Simon Grynæus ultimos quinque libros repertos in membranis ad monasterium Laurissenum, vulgo Lorssense, e regione Borbetomagi trans Rhenum, per Joannem Frobenium. publici juris fecit. Denique anno MDCXV. J. Horrion, socie tatis Jesu sacerdos, Bambergæ dum singulos bibliothecæ publicæ codices excutit, incidit in membranas, quæ complures T. Livii libros, in his partem priorem tertii et trigesimi adhuc desideratam servabant, quem duobus post annis Paderbornæ vulgavit.

Hæc ad nos ex Liviana historia pervenerunt, vix quarta pars totius operis: quæ animos quidem et fructu honestissima

« IndietroContinua »