Immagini della pagina
PDF
ePub

eanere ante vallum jubet, sollicitumque hostem ad lucem te- U. C. 286. nere. reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuerc, A. C. 466. ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse, et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite, et insuper aures agitante sonitu, sæviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

LXV. Ubi illuxit, Romanus integer satiatusque somno, productus in aciem, fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit. quanquam cessere magis, quam pulsi hostes sunt: quia ab tergo erant clivi, in quos 11 post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. miles ægre teneri; clamare et poscere, ut perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites circumfusi duci: vociferantur se ante signa ituros. Dum cunctatur consul, virtute militum fretus, loco parum fidens; conclamant se ituros: clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quo leviores in ardua evaderent, cursu subeunt. Volscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa objacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus jam gradum consul, increpando simul temeritatem, simul ignaviam, pudore metum excussisset. Restitere primo, obstinatis animis; deinde, 12 ut in obtinentes locum vires ferebant, audent ultro gradum inferre ; et clamore renovato commovent aciem. tum rursus impetu capto, enituntur atque exsuperant iniquitatem loci. Jam prope erat ut in summum clivi jugum evaderent, quum terga hostes dedere: effusoque cursu pene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur. qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus. paucos circumsessum dies deditur, 13 nulla oppugnantium nova vi; sed quod jam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

11 Post principia] Post primam aciem. Frons nempe sola Volsci exercitus turbata est. A tergo primæ aciei, ordines integri et salvi tutum in clivos receptum habuere.

12 Ut in obtinentes locum] Postquam

vires dabant invadere hostem, qui su-
periorem locum obtinebat.

13 Nulla oppugnantium nova vi] Non
quod vires Romanorum majores tune
essent quam priore anno, quo Antium
oppugnare ausi non fuerant.

EPITOME

LIBRI TERTII LIVIANI.

Seditiones de agrariis legibus factæ. Capitolium ab exsulibus ef servis occupatum, cæsis iis receptum est. Census bis actus. priore lustro censa civium capita centum quatuor et viginti millia ducenta quatuordecim, præter orbos orbasque: sequenti, centum triginta duo millia quadringenta novem. Quum adversus quos res male gesta esset, L. Quintius Cincinnatus dictator factus, quum rure intentus rustico operi esset, ad id bellum gerendum arcessitus est. Is victos hostes sub jugum misit. Tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, trigesimo sexto anno a primis tribunis plebis. Petitis per legatos, et allatis Atticis legibus, ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati, altero et trecentesimo anno, quam Roma condita erat: et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad decemviros translatum imperium. li decem tabulis legum positis, quum modeste se in eo honore gessissent, et ob id in alterum quoque annum eumdem esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adjectis, quum complura impotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere, et in tertium annum retinucrunt: donec 1 invicto eorum imperio finem attulit libido Ap. Claudii. qui quum in amorem virginis incidisset, submisso qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri ejus Virginio imposuit, rapto ex taberna proxima cultro, ut filiam interimeret, quum aliter eam tueri non posset, ne in potestatem stuprum illaturi veniret. Hoc tam magnæ luxuriæ exemplo plebs incitata, montem Aventinum occupavit: coegitque decemviros abdicare se magistratu. ex quibus Appius, et unus collegarum, qui præcipue pænam meruerant, in carcerem conjecti; ceteri in exsilium acti. Res præterea contra Sabinos, et Volscos, et Æ. quos prospere gestas continet: et parum honestum populi Romani judicium, qui judex inter Ardeates et Aricinos sumptus, agrum de quo ambigebatur, sibi adjudicavit.

1 Invicto eorum imperio] Gronovius le- 2 Luxuria] Magis placeret, injuriæ. git, injusto.

U. C. 287.

Æmi

Fabio
Coss.

LIBER III.

ANTIO capto, Ti. Æmilius et Q. Fabius consules fiunt. A. C. 465. 1 Hic erat Fabius Quintus, qui unus exstinctæ ad Cremeram T. Em genti superfuerat. Jam priore consulatu Æmilius dandi agri plebi fuerat auctor. itaque secundo quoque consulatu ejus, et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem contra consules sæpe tentatam, adjutore utique consule, obtineri posse rati, suscipiunt: et consul manebat in sententia sua. Possessores et magna pars Patrum 2 tribunitiis se jactare actionibus principem civitatis, et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset. T. Quintii ductu et auspicio agri capti priore anno aliquantum a Volscis esse. Antium, propinquam, opportunam, et maritimam urbem, coloniam deduci posse: ita sine querelis possessorum plebem in agros ituram, civitatem Antium in concordia fore. Hæc sententia accepta est. Triumviros colonia de-agro dando 3 creat T. Quintium, A. Virginium, P. Furium. jussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. Fecit statim (ut fit) fastidium copia: adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur: cetera multitudo poscere Romæ agrum malle, quam alibi accipere. Equi a Q. Fabio (is eo cum exercitu venerat) pacem petiere, irritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fe

ducitur.

U. C. 288.

stumio

cere.

II. Q. Servilius insequenti anno (is enim cum Sp. PostuA. C. 464. mio consul fuit) in quos missus, in Latino agro stativa Q. Servilio habuit. intra castra quies necessaria morbo implicitum exer11. Sp. Pocitum tenuit. Extractum in tertium annum bellum est, Q. Coss. Fabio et T. Quintio consulibus. Fabio extra ordinem, quia U. C. 289. is victor pacem quis dederat, ea provincia data. qui haud Q. Fabio dubia spe profectus, famam nominis sui pacaturam quos, legatos in concilium gentis missos nunciare jussit, Q. Fabium Quintio consulem dicere, se ex Æquis pacem Romam tulisse, ab Roma Equicum quis bellum afferre, eadem dextra armata, quam pacatam illis antea dederat. quorum id perfidia et perjurio fiat, deos nunc

A. 463.

II. T.

1II. Coss.

bellum.

1 Hic erat Fabius Quintus] Qui quidem pugnæ Cremerensis tempore dictus est prope puberem ætatem fuisse. Hic autem annus ab illa pugna undecimus agitur. Unde apparet Fabium quarto fere et vicesimo ætatis anno consulem factum esse: quod et Valerio Corvo

contigisse memorabitor infra vii. 26.

2 Tribunitiis se jactare actionibus] Eum qui principem locum in civitate teneret, sibi favorem et gloriam aucupari ex iis quæ apud populum tribuni agerent, vel agendo eadem quæ tribuni.

3 Creat] Creandos curat consul.

testes esse, mox fore ultores. Se tamen, utcumque sit, etiam U. C. 289. nunc pœnitere sua sponte Equos, quam pati hostilia, malle. A. C. 463. Si pæniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin perjurio gaudeant, diis magis iratis quam hostibus gesturos bellum. Hæc dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. Quæ ubi Romam sunt nunciata, indignitas rei magis quam periculum, consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere, acie instructa, ut confestim dimicarent. Sed quum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: Ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. in noctem imminentem aciem instruitis. longiore luce ad id certamen quod instat, nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem: erit copia pugnandi: ne timete. His vocibus irritatus miles in diem posterum in castra reducitur; 4 longam venire noctem ratus, quæ moram certamini faceret. Tum quidem corpora cibo somnoque curant. ubi illuxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies: tandem et qui processere. Prælium fuit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat; et quos conscientia contracti culpa periculi, et desperatio futuræ sibi postea fidei, ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere aciem Romanam Æqui: pulsique quum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit. quos populationibus incursionibusque meliores esse, et multas passim manus, quam magnam molem unius exercitus, rectius bella gerere.

III. Relicto itaque castris præsidio, egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint. necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus, quam ne victus, ac prope in castris obsessus hostis, memor populationis esset, timeri poterat. agrestesque pavidi incidentes portis, non populationem, nec prædonum parvas manus, sed, omnia vano augentes timore, exercitus. et legiones adesse hostium, et infesto agmine ruere ad urbem, clamabant. Ab his proximi 5 audita incerta, eoque vaniora, ferre ad alios. cursus clamorque vocantium ad arma, haud multum a pavore captæ urbis abesse. Forte ab Algido Quintius consul redierat Romam: id remedium timori fuit.

4 Longum venire noctem ratus] Adco avidus pugnæ, ut noctem, quæ adventaret, longam sibi fingeret, quia moram certamini esset factura.

5 Audita incerta, eoque vaniora] Incerta, quia audierant tantum, non viderant; adeoque mendaciis auctiora.

« IndietroContinua »