Immagini della pagina
PDF
ePub

nam laturum, quem enim hoc privatæ rei judicem fecisse, ut sibi U. C. 509. 54 controversiosam adjudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, A. C. 443. etsi præmortui jam sit pudoris, non facturum. Hæc consules, hæc Patres vociferantur. sed plus cupiditas, et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatæ tribus judicaverunt agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si

ad judices alios itum foret: nunc haud sane quicquam 55 bono causæ elevatur dedecus judicii, idque non Aricinis Ardeatibusque, quam Patribus Romanis, fœdius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

qua re quartam partem ex damnatorum
bonis, quos detulerant, consequebantur.
Alii dicunt quadruplatores esse eorum
reorum accusatores, qui convicti quadru-
pli damnari soleant, ut aleæ &c.
54 Controversiosam] Vox rarissima, nec

fortasse mendi expers. Certe Sigonius
affirmat veteres suos libros habere con-

troversam.

55 Bono cause elevatur] Bonitate causæ imminuitur.

VOL. I. P. I.

EPITOME

LIBRI QUARTI LIVIANI.

Lex de connubio Patrum et plebis a tribunis plebis, contentione magna, Patribus repugnantibus, perlata est. Tribuni mili. tares. Aliquot annis res populi Romani domi militiæque per hoc genus magistratus administratæ. Item censores tunc primum creati. 1 Ager Ardeatinuspopuli Romani judicio ablatus, missis in eum colonis, restitutus est. Quum fame populus Romanus laboraret, Sp. Mælius eques Romanus frumentum populo sua impensa largitus est: et ob id factum conciliata sibi plebe, regnum affectans, a C. Servilio Ahala magistro equitum, jussu Quintii Cincinnati dictatoris, occisus est: L. Minucius index bove aurata donaius est. Legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, sta tuæ in Rostris positæ sunt. Cornelius Cossus tribunus mili. tum, occiso Tolumnio rege Veientium, opima spolia secunda Feretrio retulit. Mamercus Æmilius dictator, censuræ honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio, finito, ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenæ in potestatem redactæ, eoque coloni missi sunt. quibus occisis Fidenates quum defecissent a populo Romano, a Mamerco Emilio dictatore victi sunt, et Fidene captæ. Conjuratio servorum oppressa. Postumius tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est. Stipendium ex ærario tum primum militibus datum. Res præterea gestas adversum Volscos et Veientes, Fidenates et Faliscos, continet.

1 Ager Ardeatinus] Rescribit Gronovius, Ardeatibus.

LIBER IV.

I. HOS secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit an- u. c. 310. nus domi forisque infestus. nam anni principio et 2 de con- A. C. 44%. nubio Patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit; qua contaminari sanguinem suum Patres, Curtio

2 De connubio Patrum et plebis] Decemviri duabus postremis tabulis inseruerant legem, ne patriciis cum plebeiis licita essent connubia: non aliam ob

causam, si conjecturæ Dionysii fides
habetur, quam ne per affinitates et con-
nubia concordia inter ordines coalesco-
ret.

M Genu

cio, C.

Coss.

Lex de

U. C. 310. confundique jura gentium rebantur: et mentio primo senA. C. 442. sim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, connubio eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgaPatrum et rent, ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de Patribus velplebis. let, consules faciendi. Id vero si fieret, non vulgari modo cum municando infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum cum plebe imperium credebant. Læti ergo audiere Patrcs, Ardeatium Consulatu. populum ob injuriam agri abjudicati descisse, et Veientes de

De com

populatos extrema agri Romani, et Volscos quosque, ob communitam 3 Verruginem, fremere: adeo vel infelix bellum ignominios paci præferebant. His itaque in majus etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticescerent actiones tribunitiæ, delectus haberi, bellum armaque vi summa apparari jubent, si quo intentius possit, quam T. Quintio consule apparatum sit. Tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, Nequicquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum : nunquam eos se vivo delectum habituros, antequam ea, que promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset, confestim ad concionem advocavit.

II. Eodem tempore et consules senatum in tribunum, et triAdversus bunus populum in consules incitabat. Negabant consules jam utramque ultra ferri posse furores tribunitios. ventum jam ad finem esse: dotio Coss. mi plus belli concitari, quam foris. Id adeo non plebis, quam Pa

legem ora

trum; neque tribunorum magis, quam consulum culpa accidere. Cujus rei præmium sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere: sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romæ præmium seditionum esse: id et singulis universisque semper honori fuisse. Reminiscerentur quam majestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent; 5 ut, quemadmodum plebs gloriari posset, auctiorem amplioremque esse. Finem ergo non fieri, nec futuram, donec quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent. Quas quantasque res

2 Jura gentium] Gens est hoc loco, quæ e multis familiis conficitur. Gens enim complectitur eos omnes, qui eodem sunt et nomine et cognomine. Jam vero i soli gentem habere dicebantur, qui ab ingenuis oriundi essent, quorum majotum nemo servitutem servivisset, qui capite non essent deminuti: teste Cic. in Topicis, n. 29. Inde patricii solos se gentem habere gloriabantur, (vid. Liv. x. 8.) quod tales a Romulo electi essent, quales modo ex Cicerone descripsimus. Propterea jura gentium confundi ac perturbari rebantur admisto plebeiorum sanguine, quos negabant gentein habere.

3 Verruginem] Oppidum in Volscorum quorumque confinio: de quo nulla hactenus a Livio facta mentio est.

4 Preferebant] Volsci et Æqui. 5 Ut, quemadmodum] Locus corruptus, cujus tamen sensum assequi haud difficile est. Queruntur consules, quod Pa tres tradituri non essent liberis majestatem senatus auctiorem amplioremque, quemadmodum plebs gloriari posset futurum, ut majestatem plebis ampliorem posteris traderet, quam a patribus accepisset. Ad eum sensum refingi potest periodus, si loco particulæ ut legas an, et in fine reseces esse.

8

A. C. 442,

C. Canuleium aggressum? colluvionem gentium, 6 perturba- U. C. 310, tionem auspiciorum publicorum privatorumque afferre; ne Adversus quid sinceri, ne quid incontaminati sit; ut, discrimine omni legem de sublato, nec se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliam connubio, vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis Patrumque: ut qui natus sit, ignoret cujus sanguinis, & quorum sacrorum sit; dimidius Patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors? Parum id Adversus videri, quod omnia divina humanaque turbentur: jam ad con- legem de Coss. ple sulatum vulgi turbatores accingi. et primo, ut alter consul ex eis. plebe fieret, id modo sermonibus tentasse; nunc rogari, ut seu ex Patribus, seu ex plebe velit, populus consules creet: et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque. Canuleios igitur Iciliosque consules fore.. Ne id Jupiter optimus maximus sineret, 9 regiæ majestatis imperium eo recidere: et se millies morituros potius, quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere, majores quoque, si divinassent, concedendo omnia, non mitiorem in se plebem, sed asperiorem, alia ex aliis iniquiora postulando, quum prima impetrasset, futu ram, primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas leges sibi imponi paterentur. Quia tum concessum sit de tribunis, 10 iterum concessum esse. 11 Finem non fieri posse. in eadem civitate tribunos plebis, et Patres esse: aut hunc ordinem, aut illum magistratum tollendum esse; potiusque sero, quam nunquam obviam eundum audaciæ temeritatique. 12 line ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea quæ concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant? et, quum hostes 13 tantum non arcessicrint, exercitus conscribi adversus hostes non patian

6 Perturbationem auspiciorum] Con tendebant patricii se solos auspicia hubere: (vid. infra c. 6. et l. vi. c. 41.) incertum autem fore, cujus sanguinis, plebeiine an patricii, futuri essent ii qui ex connubiis Patrum et plebis nascituri essent.

7 Auspiciorum... privatorum] Auspicia privata videntur fuisse ea, quæ super privatorum negotiis captabantur. Apur antiquos, inquit Val. Max. 1. ii. c. 1. non solum publice, sed etiam privatim nihil gerebatur, nisi auspicio prius sumpto. Videntur autem patricii tunc contendisse plebeios auspicari omnino non posse. Vide intra c. 6.

·8 Quorum sacrorum] Sua cuique genti propria fuere sacra. Nobile exemplum horum gentilitiorum sacrorum vide 1. v.

B. 46.

9 Regiæ majestatis imperium] Imperium

[ocr errors]

consulare, in quo inest regia majestas.
Supra ii. 1. Omnia jura regiæ potestatis,
omnia insignia primi consules habuere.
Unde et infra viii. 32. Consules, regia
potestas.

10 Iterum comcessum esse] De tribunis
creandis, qui per triennium, quo rem-
publicam rexerunt Decemviri, nulli fue-
rant.

11 Finem non fieri posse. in eadem] Gronovius recte videtur emendare: Finem non fieri. Non posse in eadem. . .

12 Illine ut] Ellipsis ad exprimendam indignationem appositissima. Quam si explere volueris, intellige: Quis hoc iliis concedat, ut.... Particula autem ut cadit in omnia verba quæ deinceps sequuntur subjunctivi modi, concitent.... prohibeant... non patiantur... audeat. 13 Tantum non] Fere, propemodum.

« IndietroContinua »