Immagini della pagina
PDF
ePub

nec earum ipsarum sancta fides fuit: adeo, postquam Papi- U. C. 451. rium abisse magistratu nunciatum est, arrecti ad bellandum A. C. 321. animi sunt. C. Sulpicio, Quinto Emilio consulibus, (Aulium quidam annales habent) ad defectionem Samnitium, Apulum novum bellum accessit. Utroque exercitus missi: Sulpicio Samnites, Apuli Emilio sorte evenerunt. Sunt qui non ipsis Apulis bellum illatum, sed socios ejus gentis populos ab Samnitium vi atque injuriis defensos scribant. Ceterum fortuna Samnitium vix a seipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit vero facit, non Apulis ab Samnitibus arma illata, sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse. Nec tamen res ulla memorabilis acta: ager Apulus, Samniumque evastatum: hostes nec hic, nec illic inventi. Romæ nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit, ut Capitolium atque arx, moniaque et portæ, plena armatorum fuerint. et quum concursatum, conclamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor, nec causa terroris comparuit. Eodem anno de Tusculanis Judicium Flavia rogatione populi fuit judicium. M. Flavius tribunus de Tuscu plebis tulit ad populum, ut 71 in Tusculanos animadverteretur, quorum eorum ope ac consilio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent. Populus Tusculanus cum conjugibus ac liberis Romam venit: ea multitudo veste mutata, et 72 specie reorum, tribus circuit, genibus se omnium advolvens. Plus itaque misericordia ad pœnæ veniam impetrandam, quam causa ad crimen purgandum valuit. Tribus omnes, præter Polliam, antiquarunt legem. Polliæ sententia fuit, puberes verberatos necari, conjuges liberosque sub corona lege belli venire: memoriamque ejus iræ Tusculanis, in pœnæ tam atrocis auctores, mansisse ad patrum ætatem constat, nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum 73 Papiriam ferre solitum.

XXXVIII. Insequenti anno Q. Fabio, L. Fulvio consuli- U. C. 432. bus, A. Cornelius Arvina dictator, et M. Fabius Ambustus Q. Fabio, magister equitum, metu gravioris in Samnio belli, (conducta L. Fulvio enim pretio a finitimis juventus dicebatur) intentiore delectu Coss. habito, egregium exercitum adversus Samnites duxerunt. A. Corne Castra in hostico incuriose ita posita, tanquam procul abesset tor.

71 In Tusculanos....quorum corum] In Tusculanos, non omnes quidem, sed in illos eorum, sive ex eis, quorum ope ac consilio..Solennis erat formula, qui corum. Exempla vide apud nostrum xxiii. 25. et xxvi. 34. Porro Tusculani rebellaverant cum ceteris Latinis: ac rebellionis pœnam pauci auctores sustinuerant Vid. supra e. 14. Nihil de iis postea ad

hoc usque tempus Livius habet. Sed il-
los circa hæc tempora rursus rebellasse
colligitur ex Plinio, vii. c. 43.

72 Specie reorum] Vid. not. ad vi.
17. supra.

73 Papiriam ferre] Tribus Papiri suffragium ferre, sive impetrare. In Pa piriam nempe tribum Tusculani recepti plurimum in ea poterant.

lius dicta

U. C. 432. hostis: quum subito advenere Samnitium legiones, tanta fe A. C. 320. rocia, ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent. Nocte ca- Nox jam appetebat: id prohibuit munimenta adoriri. nec stra relin- dissimulabant orta luce postero die facturos. Dictator ubi quit.

propiorem spe dimicationem vidit, ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit: nec tamen fallere, propter propinquitatem castrorum, potuit. Eques extemplo insecutus ita institit agmini, ut, donec lucesceret, prælio abstineret. ne pedestres quidem copiæ ante lucem castris egresse. Eques luce demum ausus incursare in hostem, carpendo novissimos, premendoque iniquis ad transitum locis, agmen detinuit. interim pedes equitem assecutus, et totis jam copiis Samnis urgebat. Tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non poterat, eum ipsum in quo constiterat locum, castris dimetari jussit. 74 id vero, circumfuso undique equitatu, ut vallum peteretur, opusque inciperet, fieri non poterat. Itaque, ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit aciem, impedimentis ex agmine remotis. Instruunt contra et hostes, et animis et viribus pares. auxerat id maxime animos, quod ignari 75 loco iniquo non hosti cessum, velut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant. Id aliquamdiu æquavit pugnam, jam pridem desueto Prælium Samnite clamorem Romani exercitus pati. At hercule illo atrox com-die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen

mittitur.

stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit, neque signa promota loco retrove recepta, neque recursum ab ulla sit parte. In suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, 76 sine respiratione ac respectu pugnabant. fremitus æqualis, tenorque idem pugnæ 77 in defatigationem ultimam aut noctem spectabat. Jam viris vires, jam ferro sua vis, jam consilia ducibus deerant, quum subito Samnitium equites, quum, turma una longius provecta, accepissent impedimenta Romanorum procul ab armatis sine præsidio, sine munimento stare, aviditate prædæ impetum faciunt. Quod ubi dictatori trepidus nuncius attulit; Sine modo, inquit, sese præda præpediant. alii deinde super alios, diripi passim ferri que fortunas, militum vociferabantur. Tum magistro equi

74 Id vero] Id vero, nempe ut peterentur ligna ad struendum vallum, fieri non poterat ob circumfusum undique equitatum hostilem.

75 Loco iniquo non hosti cessum] Ideo cessisse Romanos, quod in loco iniquo essent, non quod hostem timerent.

76 Sine... respectu] Ita ut nemo respectaret, id est, retrorsum caput ocu. losque flecteret.

77 In defatigationem ultimam aut noctem spectabat] Eo rem adducere videba tur, ut certamen dirimi non posset, nisi aut defatigatione ultima, aut nocte.

tum accito, Vides tu, inquit, M. Fabi, ab hostium equite omis- U. C. 452. sam pugnam? hærent impediti impedimentis nostris. Aggre- A. C. 320. dere:quod inter prædandum omni multitudini evenit, dissipatos, rare equis insidentes, raros quibus ferrum in manu sit, invenies: equosque dum præda onerant, cede inermes, cruentamque illis prædam redde. Mihi legiones peditumque pugna curæ erunt: penes te equestre sit decus.

XXXIX. Equitum acies, qualis quæ esse instructissima Vincuntur potest, invecta in dissipatos impeditosque hostes, cæde omnia Samnites. replet. inter sarcinas omissas repente objacentes pedibus fugientium, consternatorumque equorum, neque pugnæ, neque fugæ satis potentes, cæduntur. Tum, deleto prope equitatu hostium, M. Fabius circumductis paululum alis, ab tergo pedestrem aciem adoritur. clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos, turbataque signa, et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos 78 principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare. Novato clamore, signa inferuntur: et, quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos hostes cernebant. Eques ipse jam primis erat in conspectu et Cornelius, respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum. Quod ubi auditum simulque visum est, adeo repente laboris, per diem pene totum tolerati, vulnerumque obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris signum pugnæ accepissent, concitaverint se in hostem. nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum, peditumque vim potuit: partim in medio casi, partim in fugam dissipati sunt. Pedes restantes ac circumventos cecidit: ab equite fugientium strages est facta: inter quos et ipse imperator cecidit. Hoc demum Pacena prælium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis erant. fremerent, minime id quidem mirum esse, si impio bello, et contra fidus suscepto, infestioribus merito diis quam hominibus, nihil prospere agerent. Expiandum id bellum magna mercede, luendumque esse. 79 id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum, an omnium innoxio præbeant sanguine. Audebantque jam quidam nominare auctores armorum. Unum maxime nomen, per consensum clamantium, Brutuli Papii exaudiebatur. vir nobilis potensque erat, haud dubie proximarum induciarum ruptor. De eo coacti referre prætores decretum

78 Principes... ordinum] Præcipuos ordinum ductores, primores centurionum. 79 Id referre tantum] Hoc unum interesse, differre; hanc unam optionem

dari, utrum noxio paucorum, an omni-
um innoxio sanguine pœnas luant. Sic
xxviii. 19. Ubi quisque mortem oppeteret,
id referre,

136

T. LIVII LIB. VIII. CAP. 40.

U. C. 432. fecerunt, Ut Brutulus Papius Romanis dederetur: et cum co A. C. 320. præda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quæque res per feciales ex foedere repetita essent, secundum jus fasque restituerentur. Feciales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime: ipse morte voluntaria ignominiæ se ac supplicio subtraxit. Placuit cum corpore bona quoque ejus Negant dedi. Nihil tamen earum rerum, præter captivos ac si qua Romani. cognita ex præda sunt, acceptum est: ceterarum rerum irrita fuit deditio. dictator ex senatusconsulto triumphavit.

XL. Hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt, eosque de Samnitibus triumphasse: Fabium etiam in Apuliam processisse, atque inde magnas prædas egisse. Nec discrepat, quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit. id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an, ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius prætor gravi morbo forte implicitus erat, 80 signum mittendis quadrigis daret, functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio, se dictatura abdicaret: nec facile est aut rem rei, aut auctorem auctori præferre. Vitiatam memoriam funebribus laudibus reor, falsisque imaginum titulis, dum familia ad se quæque famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt. Inde certe et singulorum gesta, et publica monimenta rerum confusa. Nec quisquam æqualis temporibus illis scriptor exstat, quo satis

certo auctore stetur.

80 Signum mittendis quadrigis] Signum, quo dato quadriga e carceribus emissæ

corriperent Circi spatia. Hoc munere fungitur consul 1. xlv. c. 1. infra.

EPITOME

LIBRI NONI LIVIANI.

Titus Veturius et Sp. Postumius apud Caudinas Furcas, deducto in locum arctum exercitu, quum nulla spes evadendi esset, foedere cum Samnitibus facto, et sexcentis equitibus Romanis obsidibus datis, ita exercitum abduxerunt, ut omnes sub jugum mitterentur. iidemque, auctore Sp. Postumio consule, qui in senatu suaserat, ut eorum deditione, quorum culpa tam deforme fœdus ictum erat, publica fides liberaretur, cum duobus tribunis plebis, et omnibus qui foedus spoponderant, dediti Samnitibus, non sunt recepti. nec multo post fusis a Papirio Cursore Samnitibus, et sub jugum missis, receptisque sexcentis equitibus Romanis, qui obsides dati erant pudor prioris flagitii abolitus. Tribus duæ adjecta sunt, Ufentina et Falerina. Suessa et Pontia coloniæ deducta sunt. Ap. Claudius censor aquam Claudiam perduxit: viam stravit, quæ Appia vocata est: libertinorum filios in senatum legit. ideoque, quoniam is ordo videbatur inquinatus indignis, sequentis anni consules in senatu legendo observaverunt, quemadmodum ante per proximos censores observatum fuerat. Res præterea contra Apulos, Etruscos, Umbros, Marsos, Pelignos, Equos, et Samnites, quibus foedus erat restitutum, prospere gestas continet. Flavius scriba, libertino patre natus, ædilis curulis fuit, per forensem factionem creatus: quæ quum comitia et Campum turbaret, et in iis propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quatuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit: eaque res Fabio Maximo nomen dedit. In hoc libro mentio Alexandri Magni, qui temporibus his fuit; et estimatis populi Romani viribus quæ tunc erant, colligit, si Alexander in Italiam trajecisset, non tam facilem ei victoriam de populo Romano fore, quam de iis gentibus quas ad Orientem imperio suo subjecerat.

1 In senatu legendo observaverunt, quem. admodum ante ... observatum fuerat] Non hæc satis Latina videtur oratio.

Aut aliquid vitii est, aut is qui has epitomas redegit, malus est Latinitatis ant

ctor.

VOL. I. P. If.

« IndietroContinua »