Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. $19

LIBER IX.

U. C. 435. I. SEQUITUR hunc annum nobilis clade Romana Caudina T. Veturio pax, T. Veturio Calvino, Sp. Postumio consulibus. SamniII. Sp. Po-tes eo anno imperatorem Caium Pontium Herennii filium stumio II. habuerunt, 1 patre longe prudentissimo natum, primum ipsum

Coss.

Pontii

Samnitis oratio.

bellatorem ducemque. Is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta redierunt, Ne nihil actum, inquit, hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex fœdere rupto irarum in nos cœlestium fuit. Satis scio, quibuscumque diis cordi fuit, subigi nos ad necessitatem dedendi res, quæ a nobis ex fœdere repetita fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. Quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? Res hostium in præda captas, quæ belli jure nostræ videbantur, remissimus: auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos jam fato dedidimus: bona eorum, ne quid ex contagione noxæ remaneret penes nos, Romam portavimus. Quid ultra tibi, Romane, quid fœderi, quid diis arbitris fœderis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum judicem feram? neminem neque populum, neque privatum fugio. 2 Quod si nihil cum potentiore juris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandæ superbiæ confugiam: et precabor, ut iras suas vertant in eos, quibus non suæ redditæ res, non alienæ accumu latæ satis sint; quorum sævitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient: placari nequeant, nisi hauriendum sanguinem, laniandaque viscera nostra præbuerimus. Justum est bellum, Samnites, quibus necessarium: et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, 3 quum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant diis; pro certo habete, priora bella adversus deos magis, quam homines gessisse: hoc, quod instat, ducibus ipsis diis ge

sturos.

II. Hæc non læta magis quam vera vaticinatus, exercitu Samnites educto, circa Caudium castra quam potest occultissime locat: ad Caudi- inde ad Calatiam, ubi jam consules Romanos castraque esse

um castra

locant.

1 Putre longe prudentissimn] Viros ille sapientissimos cognorat, Archytam et Platonem, teste Cic. de Sen. n. 41.

2 Quod si nihil cum potentiore] Quod si nihil est inopi, infirmiori adversus po. tentiorem præsidii in legibus humanis.

3 Quum rerum humanarum maximum momentum sit] Quum id maxime domine. tur in rebus humanis, quum res huma næ maxime ex eo pendeant, quam propitiis, quam adversis diis homines rem agant.

audiebat, milites decem pastorum habitu mittit, pecoraque di- U. C. 453. versos alium alibi haud procul Romanis pascere jubet præsi- A. C. 319. diis: ubi inciderint in prædatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse: Luceriam omnibus copiis circumsedere: nec procul abesse, quin vi capiant. Jam is etiam rumor ante de industria vulgatus venerat ad Romanos: sed fidem auxere captivi; eo maxime, quod sermo inter omnes congruebat. Haud erat dubium, quin 4 Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis; simul, ne Apulia omnis ad præsentem terrorem deficeret. 5 ca modo, qua irent, consultatio fuit. Duæ ad Luceriam ferebant viæ, altera 6 præter oram Superi maris patens apertaque, sed quanto tutior, tanto fere longior: altera per Furculas Caudinas brevior. Sed ita natus locus est: saltus duo alti, angusti, sylvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se juncti. jacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est. sed antequam venias ad eum, intrandæ primæ angustiæ sunt, et, aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda; aut, si ire porro pergas, per alium saltum arctiorem impeditioremque evadendum. In eum campum 7 via alia per cavam rupem Romani demisso agmine, quum ad alias angustias protinus pergerent, septas dejectu arborum, saxorumque ingentium objacentem molem invenere. Quum fraus hostilis apparuisset, præsidium etiam Capti frauin summo saltu conspicitur. Citati inde retro, qua venerant, mani. pergunt repetere viam. eam quoque clausam sua obice, armisque inveniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos, ac velut torpor quidam insolitus membra tenet: intuentesque alii alios (quum alterum quisque magis mentis compotem ac consilii ducerent) diu immobiles silent. Deinde, ubi prætoria consulum erigi videre, et expedire quosdam utilia operi, quanquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant; tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque, nec hortante ullo nec imperante, ad muniendum versi, castra propter aquam vallo circumdant: sua ipsi opera, laboremque irritum (præterquam quod hostes superbe increpabant) cum miserabili confessione

4 Lucerinis... bonis ac fidelibus sociis] Non satis apparet ex præcedente historia, cur Lucerini dicantur boni ac fideles socii Romanorum.

5 Ea modo] Id unum in dubitationem consultationemque venit, qua via eundum esset.

6 Præter oram Superi maris] Non facile intelligitur quomodo ab urbe Campa

niæ Calatia ad mediterraneam Apuliæ
urbem Luceriam euntibus Superi maris
ora legenda sit. Hæc igitur aut mendo.
sa sunt, aut incuriose a Livio scripta.

7 l'ia alia... ad alias angustias] Hæc
sibi mutuo respondent. Quum Romani
per alteram ex duabus illis viis demisso
agmine, ad alteram pergerent.

de loci Ro

U. C. 433. eludentes. Ad consules mœstos, ne advocantes quidem in A. C. 319. consilium, (quando nec consilio, nec auxilio locus esset) sua sponte legati ac tribuni conveniunt: militesque in prætorium versi, opem, quam vix dii immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.

Consilium expedire

sunt.

responsa.

III. Querentes magis quam consultantes nox oppressit, non pos. quum pro ingenio quisque fremerent, & alius per obices viarum, alius per adversa montium, per sylvas, qua ferri arma poterunt, eamus. modo ad hostem pervenire liceat, quem per 9 annos jam prope triginta vincimus; omnia æqua ac plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti: alius, Quo, aut qua eamus? Num montes moliri sede sua paramus? Dum hæc imminebunt juga, qua tu ad hostem venies? Armati, inermes, fortes, ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus. Ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet. His invicem sermonibus, qua cibi, qua quietis immemor nox traducta est. Ne Samnitibus quidem consilium in tam lætis suppetebat rebus. itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent. Jam is gravis annis, non militaribus solum, sed civilibus quoque abscesserat muneribus: in corpore tamen affecto vigebat vis Herennii animi consiliique. Is ubi accepit, ad Furculas Caudinas indiscordia ter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuncio filii, censuit omnes inde quamprimum inviolatos dimittendos. quæ ubi spreta sententia est, iterumque eodem remeante nuncio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. Quæ ubi tam discordia inter se, velut ex ancipiti oraculo, responsa data sunt; quanquam filius ipse in primis jam animum quoque patris consenuisse in affecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est, ut ipsum in consilium acciret. Nec gravatus senex, plaustro in castra dicitur advectus: vocatusque in consilium, ita ferme locutus esse, ut nihil sententiæ suæ mutaret; causas tantum adjiceret. Priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque: altero consilio, in multas ætates, quibus, amissis duobus exercitibus, haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre: tertium nullum consilium esse. Quum filius aliique principes percunctando exsequerentur, Quid si media via consilii caperetur; ut et dimitterentur incolumes, et leges iis jure belli victis imponerentur? Ista quidem sententia, inquit, ea est, quæ neque amicos parat, neque inimicos tollit. Servate modo, quos igno

8 Alius per obices viarum, alius per adversa montium] Videtur deleri posse secundum illud alius.

9 Annos jam prope triginta] Annus hic ab initio Samnitici belli vigesimus secar. dus agitur.

A. C..319.

minia irritaveritis. Ea est Romana gens, quæ victa quiescere V. C. 433. nesciat. vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc præsens necessitas inusserit, neque eos ante multiplices pœnas expetitas a vobis quiescere sinet. Neutra sententia accepta. He

rennius domum e castris est avectus.

Pontio di

IV. Et in castris Romanis quum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent, et jam omnium rerum inopia esset; victi necessitate legatos mittunt, qui primum pacem æquam peterent; si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam. Tum Pontius, debellatum esse respondit: et, quoniam Leges a ne victi quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum ctæ Roma singulis vestimentis sub jugum missurum. Alias conditiones pacis nis. aquas victis ac victoribus fore: agro Samnitium decederetur, coloniæ abducerentur; suis deinde legibus Romanum ac Samnitem æquo fœdere victurum. His conditionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire: si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. Hæc quum legatio renunciaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est, tantaque moestitia incessit, ut non gravius accepturi viderentur, si nunciaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse. Quum diu silentium fuisset, nec consules aut pro fœdere tam turpi, aut contra fœdus tam necessarium hiscere possent; tum L. Lentulus, qui Lentulo tum princeps legatorum virtute atque honoribus erat, Patrem suadente. meum, inquit, consules, sæpe audivi memorantem, se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendæ auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent, et erumpere si non sine periculo magno, tamen sine certa pernicie, possent. Quod si, ut illis decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, (quo sæpe modo obsessi in obsidentes eruperunt) ita nobis equo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. Equidem mortem pro patria præclaram esse fateor: et me vel devovere pro populo Romano legionibusque, vel in medios me immittere hostes paraSed hic patriam video; hic, quidquid Romanarum legionum est: quæ, nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent, quod morte sua servent? Tecta urbis dicat aliquis, et moenia, et eam turbam a qua urbs incolitur. Imo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non servantur. Quis enim ea tuebitur? Imbellis videlicet atque inermis multitudo. Tam hercule, quam a Gallorum impetu defendit. An a Veiis exercitum, Camillumque ducem implorabunt? Hic omnes spes opesque sunt: quas servando, patriam servamus; dedendo ad necem, patriam deserimus ac prodimus. At fœda atque ignominiosa dediSed ea caritas patriæ est, ut tam ignominia eam quam

tus sum.

tio est.

1

U. C. 433. morte nostra, si opus sit, servemus. Subeatur ergo ista quantaA. C. 319. cumque est indignitas: et pareatur necessitati, quam ne dii quidem superant. Ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro majores vestri redemerunt.

Accipiun

tur.

V. Consules profecti ad Pontium in colloquium, quum de foedere victor agitaret, negarunt injussu populi fœdus fieri posse, nec sine fecialibus cærimoniaque alia solenni. Itaque, non, ut vulgo credunt, Claudiusque etiam scribit, fœdere pax Caudina, sed 10 per sponsionem facta est. Quid enim aut sponsoribus in fœdere opus esset, aut obsidibus? ubi precacatione res transigitur: per quem populum fiat, quominus legibus dictis stetur. ut eum ita Jupiter feriat, quemadmodum a fecialibus porcus feriatur. Spoponderunt consules, legati, quæstores, tribuni militum: nominaque omnium qui spoponderunt, exstant; ubi, si ex fœdere acta res esset, præterquam duorum fecialium non exstarent. Et propter necessariam fœderis dilationem, obsides etiam sexcenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur. Tempus inde statutum tradendis obsidibus, exercituque inermi mittendo. Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent; quorum ignavia fœdius inde quam venissent abituri. illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse: belluarum modo cæcos in foveam missos. Alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda, et inermes futuras dextras, obnoxiaque corpora hosti. proponere sibimetipsi ante oculos jugum hostile, et ludibria victoris, et vultus superbos, et per armatos inermium iter: inde fœdi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo sæpe ipsi majoresque eorum triumphantes venissent. Se solos sine vul nere, sine ferro, sine acie victos: sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hosté conferre: sibi nequicquam arma, Sub jugum nequicquam vires, nequicquam animos datos. Hæc fremenmittuntur tibus hora fatalis ignominiæ advenit, omnia tristiora expe Romani. riundo factura, quam quæ præceperant animis. Jam pri

mum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire jussi: et primi traditi obsides, atque in custodiam abducti. Tum a consulibus 11 abire lictores jussi, paludamentaquè detracta, tantam inter ipsos, qui paulo ante eos exsecrantes, dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit, ut

10 Per sponsionem] Spondentibus tantum consulibus, legatis, quæstoribus, tribunis, fœdus factum iri.

11 Abire lictores jussi, paludumentaque

detracta...miserationem fecit] Procul du bio fecerunt. De paludamento vid. not. 66, ad l. i. c. 26. supra.

« IndietroContinua »