Immagini della pagina
PDF
ePub

scentur? si ex cavea tardius exierint? 54 si occinuerit avis? Par- V. C. 387. va sunt hæc: sed parva ista non contemnendo, majores nostri A. C. 369. maximam hanc rem fecerunt. Nunc nos, tanquam jam nihil pace deorum opus sit, omnes cærimonias polluimus. Vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur: cuilibet 55 apicem Dialem, dummodo homo sit, imponamus: tradamus ancilia, peneiralia, deos deorumque curam, quibus nefas est. non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur: nec centuriatis, nec curiatis comitiis Patres auctores fiant. Sextius et Licinius, tanquam Romulus ac Tatius, in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant: tanta dulcedo est ex alienis fortunis prædandi. Nec in mentem venit, altera lege solitudines vastas in agris fieri, pellendo finibus dominos; altera fidem abrogari, cum qua omnis humana societas tollitur. Omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. Quod faxitis, deos velim fortunare.

et ex Pa.

Corneliis,

XLII. Oratio Appii ad id modo, valuit ut tempus rogationum jubendarum proferretur. Refecti decimum iidem tribuni Sextius et Licinius, de decemviris sacrorum 56 ex parte Decemviri de plebe creandis legem pertulere. creati quinque Patrum, sacrorum quinque plebis, graduque eo jam via facta ad consulatum ex plebe, videbatur. Hac victoria contenta plebes cessit Patribus, ut tribus in præsentia consulum mentione omissa, tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum, M. Geganius, U. C. 388. P. Manlius, L. Veturius, P. Valerius sextum. Quum præ- A. C. 364. ter Velitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus, quam A. et M. dubii, quietæ externæ res Romanis essent; fama repens belli &c. Tr. Gallici allata perpulit civitatem, ut M. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quintium Pennum magistrum equitum v. Dictadixit. Bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen, tor. 57 auctor est Claudius: inclytamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, Bellum in conspectu duorum exercituum cæsum torque spoliavit, tum Gallicum, pugnatam. Pluribus auctoribus magis adducor ut credam, decem haud minus post annos ea acta: hoc autem anno, in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa collata. Nec dubia, nec difficilis Romanis (quanquam ingentem Galli terrorem memoria pristine cladis attulerant) victoria fuit.

54 Si occinuerit avis] E cantu quoque avium omina sibi læta tristiave fingebant Romani. Vid. nostrum loco modo memorato, et Val. Max. 1. i. c. 4. Aves, quæ cantu auspicia dabant, oscines dicebantur, quales corvus, cornix, noctua.

55 Apicem Dialem] Apex proprie dicebatur, in summo flaminis pileo virga e felici arbore, laneo filo religata; quod

quidem filum apiculum vocabatur. In-
terdum tamen, ut hoc loco, Aper sumi-
tur pro ipso pileo. Apex autem dictus
est ab eo quod comprehendere vinculo
antiqui apere dicebant.

56 Ex parte] Dimidia.

57 Auctor est Claudius] Claudius Qua drigarius, de quo vid. not. ad viii. 19.

Mil.

Camillus
V.

norum ac

ceptæ.

[blocks in formation]

U. C. 388. Multa millia barbarorum in acie, multa captis castris cæsa: A. C. 364. palati alii Apuliam maxime petentes, quum 58 fuga se longinqua, tum quod passim eos 59 simul pavor terrorque distulerant, ab hoste sese tutati sunt. Dictatori, consensu Patrum plebisque, triumphus decretus. Vixdum perfunctum eum bello, atrocior domi seditio excepit: et per ingentia certaRogatio- mina dictator senatusque victus, ut rogationes tribunitiæ acnes tribu- ciperentur: et comitia consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus. Et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii 60 se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res terribi lesque alias minas civilium certaminum venit: quum tamen per dictatorem conditionibus sedatæ discordiæ sunt; conces sumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de prætore uno, qui jus in urbe diceret, ex Patribus creando. Ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus, 61 quum dignam eam rem senatus censeret esse, meritoque id, si quando unquam alias, deum immortalium causa libenter facturos fore, ut 62 ludi maximi fierent, et dies unus ad 63 triduum adjiceretur; 64 recusantibus id munus ædilibus plebis, conclamatum a patriciis est juvenibus, se id honoris deum immortalium causa libenter acturos, 65 ut ædiles fierent. Quibus quum ab universis gratiæ actæ essent, factum senatusconsultum, ut duo viros ædiles ex Patribus dictator populum rogaret; Patres auctores omnibus ejus anni comitiis fierent.

[blocks in formation]

fortasse incuria librariorum excidit. Ceterum triduum de quo hic agit Livius, non aliud esse quam triduum Latinarum, ex Plutarcho probatur, qui in vita Cam. auctor est unum diem hoc tempore Latinis, quæ triduo antea conficiebantur, adjectum esse. De Latinis feriis vid. not. 55. ad c. 17. l. v.

64 Recusantibus] Ferias Latinas ludi comitari solebant, quorum curatio penes ædiles plebis primo fuit. Ludos quoque a Camillo votos ab iisdem ædilibus fieri senatus jubebat. Quum igitur et ludis votivis, et adjecto illo in singulos annos ad Latinas die, novorum sibi successoribusque suis sumptuum necessitatem injungi intelligerent ædiles, recusarunt aggravatum munus.

65 Ut adiles] Ea lege, ut.

EPITOME

LIBRI SEPTIMI LIVIANI.

Duo novi magistratus adjecti sunt, prætura et ædilitas curulis. Pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furii Camilli. cujus remedium et finis quum per novas religiones quæreretur, ludi scenici tunc primum facti sunt. Quum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno plebis, propter delectum acerbe actum, et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine; adolescens ipse, cujus relegatio patri objiciebatur, venit in cubiculum tribuni, strictoque gladio coegit eum in verba sua jurare, Non perseveraturum se in accusatione. Quum telluris hiatu tota ad ultimum patria territa foret, tunc omnia pretiosa missa sunt in patentem voraginem urbis Romanæ. in eam Curtius armatus sedens equo se præcipitavit, eaque expleta est. T. Manlius adolescens, qui patrem a tribunitia vexatione vindicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex militibus Romanis, in singulare certamen descendit, eique occiso torquem aureum detraxit: quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus est nuncupatus. Duæ tribus additæ, Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege ab ipso lata damnatus est, quod plus quingentis jugeribus agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat, insidente galeæ corvo, et unguibus rostroque hostem infestante, interemit, et ex eo Corvi nomen accepit; consulque proximo anno creatus est ob virtutem, quum vigesimum tertium ageret annum. Amicitia cum Carthaginiensibus juncta. Campani, quum urgerentur a Samnitibus bello, auxilio adversus eos a senatu petito, quum id non impetrarent, urbem atque agros populo Romano dediderunt. ob quam causam ea quæ populi Romani facia essent, defendi bello adversus Samnites placuit. Quum ab A. Cornelio consule exercitus in iniquum locum deductus, in magno discrimine esset, P. Decii Muris tribuni militum opera servatus est. qui occupato colle super id jugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in æquiorem locum evadendi dedit: ipse ab hostibus circumsessus erupit. Milites Romani, qui Capuæ in præsidio erant relicti, quum de ea occupanda urbe conspirassent, et, detecto consilio, metu supplicii a populo Romano defecissent; per M. Valerium

Corvum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, patriæ restituti sunt. Res præterea contra Hernicos, et Gallos, et Tiburtes, et Privernates, et Tarquinienses, et Samnites, et Volscos, prospere gestas continet.

LIBER VII.

U. C. 589. I. ANNUS hic erit insignis 1 novi hominis consulatu, insignis A. C. 563. novis duobus magistratibus, prætura, et curuli ædilitate. Hos

Primus de

ædiles cu

ti.

[ocr errors]

sibi patricii quæsivere honores, pro concesso plebi altero conL. Sextio, sulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cujus lege partus erat, L. Emilio dedit: Patres præturam Sp. Furio M. filio Camillo, ædiliCoss. tatem Cn. Quintio Capitolino, et P. Cornelio Scipioni, suaplebe con- rum gentium viris, 2 gratia campestri 5 ceperunt. L. Sextio sul. collega ex Patribus datus L. Æmilius Mamercinus. PrinciPrætor et pio anni, et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam conrules pri- gregari jam fama erat, et de Hernicorum defectione, agitata mum crea-mentio. Quum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum, ac justitio simile otium fuit: nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus, curulibus sellis prætextatos tanquam consules sedentes, nobilitas sibi sumpsisset; prætorem quidem etiam jura reddentem, et 4 collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum; verecundia inde imposita est senatui, ex Patribus jubendi ædiles curules creari. primo ut alternis annis ex U. C. 390. plebe fierent, convenerat: postea promiscuum fuit. Inde A. C. 362. L. Genucio et Q. Servilio consulibus, et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, ædilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt: pro portione et ex multitu

L. Genu

cio, Q.

Servilio
Coss.

Pestilentia.

1 Novi hominis] Novus homo dicebatur, cujus e majoribus nemo curulent magistratum gesserat, qui nullam habebat proinde majorum imaginem. Novo homini opponebatur nobilis. Vid. not. 32. ad c. 34. I. i.

2 Gratia campestri] Quia comitia centuriata, quibus consules, prætores, censores creabantur, habebantur in campo Martio; inde gratia campestris sumitur pro favore populari, quo honores sibi quis aliisve a populo consequebatur.

3 Ceperunt] Effecerunt ut Capitolinus et Scipio caperent. Quidam libri: de derunt.

4 Collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum] Ideo collega consulibus dicebatur prætor, quia iisdem auspiciis creabatur. Iisdem autem auspiciis creari, non est iisdem tantum comitiis, sed etiam captatis, ut videtur, eodem modo ac ritu auspiciis creari, ob eamque causam ejusdem ordinis ac generis auspicia habere. Porro auspicia consulum ac prætorum ejusdem ordinis erant, ita tamen ut, si quando diversa iis auspicia contingerent, consulum auspicia magis rata essent: cujus rei insigne testimonium exstat apud Val. Max. 1. ii. c. 8.

A. C. 362.

dine alia multa funera fuisse. maximeque eam pestilentiam U. C. 390. insignem mors 5 quam matura, tam acerba, M. Furii fecit. Camilli Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna: princeps pace mors. belloque, priusquam exsulatum iret: clarior in exsilio, vel desiderio civitatis, quæ capta absentis imploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam, secum patriam ipsam restituit. Par deinde per quinque et viginti annos (tot enim postea vixit) titulo tantæ gloriæ fuit, dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanæ fer

rent.

A. C. 361.

cinio Coss.

II. Et hoc, et insequenti anno, C. Sulpicio Pætico, C. U. C. 391. Licinio Stolone consulibus, pestilentia fuit. eo nihil dignum C. Sulpi memoria actum; nisi quod pacis deum exposcendæ causa cio, C. Li6 tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit: et, quum vis morbi nec humanis consiliis, nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, 7 ludi quoque scenici, nova res Ludi scebellicoso populo, (nam circi modo spectaculum fuerat) inter nici primi. alia cœlestis iræ placamina instituti dicuntur. Ceterum parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. 8 Sine carmine ullo, 9 sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. imitari deinde eos juventus, simul inconditis inter se jocularia fundentes versibus, cœpere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res, sæpiusque usurpando excitata: 10 vernaculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut ante, 11 Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis jaciebant; sed impletas modis 12 saturas, descripto jam ad tibicinem cantu

5 Quam matura, tam acerba] Hæc duo sibi invicem adversantur. Nam acerbum proprie dicitur de fructibus nondum maturis, quorum ideo acerbus est sapor. Hinc mors juvenum acerba, qui ante diem rapiuntur. At eorum virorum, quos nunquam mori caperent omnes, semper acerba mors est, etiamsi illi maturitatem ævi naturæque attigerint.

6 Tertio tum... lectisternium fuit] Lectisternium in urbe Romana primum fuit anno u c. 356. Vid. supra v. 13. Quo tempore autem secundo factum fuerit, Livius non docet.

7 Ludi ... scenici] Ludi qui in scena agerentur, quales Comedia, Tragedia, &c. Scena antem proprie est umbraculum ex ramis arborum curvatis, et inter se mutuo implicitis factum, a exià umbra. Quoniam autem in cjusmodi umbraculis Attica juventus inconditos versus jacere cuperat, ideo, posiquam ludis in artem

vertit, scena quoque vocata est pars thea-
tri velo tecta, in qua histriones fabulas
agebant.

8 Sine carmine ullo] Quia nimirum
versus lingua Tusca pronunciati, a Ro-
manis intellecti non fuissent.

9 Sine imitandorum carminum actu] Nullo gestu motuque corporis, qualis comitari carmina, iisque respondere debet.

10 Vernaculis artificibus] Domesticis, id est, Romanis ludionibus, sive actori. bus.

11 Fescennino versu] Melius versum. Non jam temere jaciebant incompositum ac rudem versum, similemque Fescenni. no.

Porro Fescenninus versus a Fescennia Etruriæ urbe dictus est, ex qua Ro mam est allatus. De eo vid. Hor. in Ep. 1. l. ii.

12 Saturas] Satura proprie notat lancem onustam uva passa, polenta, et omnigenz

« IndietroContinua »