Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER PRIMUS.

PREFATIO.

FACTURUSNE 1 operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim. Quippe qui quum veterem tum 2vulgatam esse rem videam; dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt. Utcunque erit, juvabit tamen rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi, pro virili parte 3 et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. 4 Res est præterea 5 et immensi operis, ut quæ supra septingente

1 Opera pretium] Rem utilem, et cui hand frustra impensa opera sit.

2 Vulgatam esse rem] Rem vulgo a scriptoribus historiarum factitatam. Hæc igitur mens est Livii. Est hic vetus et usitatus scribentium mos, ut si historiam, etiam post multos alios, condere aggrediantur, sentiant et dicant sese facturos operæ pretium; rati aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos. Ego facturnsne operæ pretium sim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim, ne pravam ceterorum consuetudinem videar imitari.

3 Et ipsum] Me quoque, ut tot alios. Pronomen me eleganter hic supprimitur. Notum est illud Virgilii: Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quæ vel lem.

4 Res est præterea] Res quam tractandam suscipio, respublica nempe Romana, cujus universam historiam scribendo

VOL. I. P. I.

complecti volo, est argumentum quod excrescere debeat in immensum opus; ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, eademque ab exiguis....

5 Et immensi] Connexa procul dubio sunt duo, quæ proxime sequuntur, orationis membra, ut que supra.. ..et que ab exiguis... quum utrumque rationem afferat cur res sit immensi operis. Itaque vel delenda est vocula et ante immensi : vel dicendum est ei respondere et legen tium plerisque, prorsus quasi scripsisset Livius: Præterea et res est immensi operis .... et legentium plerisque : quæ duo arguunt difficultatem operis, ac proinde solatio erunt scriptori, si successus votis non responderit. Non raro apud nostrum particulæ illæ, et et, quum tum, ita collocatæ reperiuntur, ut, licet quoad sensum sibi respondeant, quoad structuram tamen verborum ex adverso sese non respiciant. Sic infra c. 25. Feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium

simum annum repetatur, et quæ ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, 6 festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, uti me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam; 7 omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ 8 ante conditam condendamve urbem, poeticis magis 9 decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad deos referre auctores; ea belli gloria est populo Romano, ut quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, 10 utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. Labente deinde paulatim disciplina, velut 11 desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire cœperint præcipites: donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque rci

vocibus et 1. vi. c. 23. Ferox quum ætate et ingenio, tum multitudinis ... spe inflatus.

6 Festinantibus ad hæc nova] Quia nimirum ardent desiderio cognoscendæ ante omnia historiæ novissimorum horum temporum, quibus jampridem prævalentis populi vires se ipsa per bella civilia confieiunt.

7 Omnis expers cura] Non verebatur Livius ne rebus Numæ aut Servii Tullii memorandis cujusquam animum offenderet. Itaque remotissimæ illius antiquitatis historiam scribenti vacuus omni cura erat animus: non itidem futurus erat Cæsariana tempora tractanti.

8 Ante.. condendam .. urbem] His verbis designari videtur tempus remotius,

quo videlicet nondum is erat rerum status, ut brevi Roma condenda foret: puta, tempus ante Romulum natum.

9 Decora] Magis convenientia poëticis figmentis, quam incorruptæ et sinceræ rerum gestarum historiæ. Decora fabulis, quomodo infra c. 42. Hunc ordinem vel paci decorum, vel bello.

10 Utcunque] Utcunque animadversa, i. e. quoquomodo ad ea attenderis, sive acri- ter, sive negligentius. Utcunque existimuta, i. e. quoquomodo de iis judicaveris, sive vera, sive falsa putaveris.

11 Desidentes] Paulatini labi incipientes. Translatio ducta ab iis, quæ leni motu in semet deprimuntur. Desidentes hîc a desido.

publicæ quod imitere, capias: inde foedum inceptu, fœdum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit: adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. 12 Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium, per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiundæ rei absint. Cum bonis 13 potius ominibus votisque ac precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut 14 orsis tanti operis successus prosperos darent.

12 Nuper] Divitiæ invexere avaritiam, i. e. sitim divitiarum; et abundantes rolyptates desiderium ipsarum voluptatum, dum luxu solutos cives libido quædam pereundi perdendique omnia agitat. Alii malunt desiderium percundi perdendique omnia per luxum atque libidinem.

13 Potius... libentius] Sufficiebat li

bentius. Sed ejusmodi pleonasmi non inusitati sunt apud optimes scriptores, qui perspicuitati maxime serviunt.

14 Orsis tanti operis] Tanto instituto operi, Orsa operis inceptum opus. Sic Statius iv. Sylv. 7. ad Maximum Junium Orsa Sallusti brevis, pro opere ipso Sallustiis,

fata.

JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros sævitum esse Trojanos; duobus, 1 Æneæ Antenorique, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. 2 Casibus deinde variis, Antenorem cum multitudine Henetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, Antenoris rege Pylamene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Adriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur, 3 pagoque inde Trojano nomen est: gens universa Veneti appellati. Ænean ab simili clade domo profugum, sed Enea fata. ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quærentem sedes delatum : 4 ab Sicilia, classe Laurentem agrum tenuisse: Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil præter arma et naves superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex exinde fama est. Alii prælio victum Latinum, pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium: percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent, postquam audierit multitudinem Trojanos esse, ducem Enean, filium Anchise et Veneris, cremata patria et domo profugos, sedem condendæque urbi locum quærere; et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœdus ictum inter duces, inter exercitus salutationem

1 Enea Antenorique] Constat Achivos jus omne belli, id est quidquid jure belli in victos licet, nulla ex parte exercere in Eneam Antenoremque voluisse. Sic infra 1. ii. c. 12. Porsena ad Mucium: jure belli liberum te... dimitto.

2 Casibus deinde variis] Hæc communiter cadunt in Antenorem et Ænean, quorum mox casus varii describuntur.

3 Pagoque inde Trojano nomen est] Atque ex illa origine pagus quidam agri Veneti ad nostram usque ætatem Trojani nomen retinuit. Pagus constat ex

pluribus vicis, gens autem ex pluribus pagis. Itaque hîc bene distinguitur pagus Trojanus a vico Troja, et a gente universa Venetis.

4 Ab Sicilia, classe Laurentem agrum tenuisse] Ideo observat Livius Æneam ab Sicilia classe Laurentem agrum te nuisse, ut indicet eum non ab Sicilia in proxima Italiæ transgressum, pedestri deinde itinere ad Laurentem agrum pervenisse, sed recto cursu ab Sicilia ad Lau. rentis agri littora navibus delatum fuisse.

factam. Ænean apud Latinum fuisse in hospitio. ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Æneæ in matrimonium data. Ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

Ascanius

1

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Tur-nascitur. nus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit. victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes, Mezentiumque eorum regem, confugiunt: qui 5 Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis, et tum, nimio plus quam satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversus tanti belli terrorem, ut animos Aboriginum sibi conciliaret, 6 ne sub eodem jure solum, sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere. fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset; tamen, quum 7 mœnibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. 8 Secundum inde prælium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum Enem mortalium fuit. 9 situs est, 10 quemcunque eum dici jus fas- mors. que est, 11 super Numicium flumen: Jovem 12 Indigetem appellant.

[blocks in formation]

10 Quemcunque] Quocunque eum no-
mine appellari humana divinaque jura
volunt. Relatis enim in deorum nume-
rum novum nomen apud cœlestes impo-
nebatur: ut Romulus dictus est Quirinus,
Melicertes Palamon. De vocibus jus et
fas, vid. not. ad c. 32. infra.
11 Super] Juxta. Super Numici ri.
pam, ut scribit Auctor lib. de Origine
gentis Romanæ.

12 Indigetem] Dii Indigetes erant ii,
quos merita in cœlum vocaverant, quasi
inde i. c. e terra geniti. Hinc Æneam,
quem hic Livius vocat Indigetem, Dionys.
Halicarnasseus Græce xovo Deòr, i. c.
terrenum deum appellat.

[ocr errors]
« IndietroContinua »