Immagini della pagina
PDF
ePub

HISTORIA RUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT XXXV.

RECENSUIT

ET NOTIS AD USUM SCHOLARUM

Accommodatis illustravit

J. B. L. CREVIER,

EMERITUS RHETORICÆ PROFESSOR IN COLLEGIO DORMANO.

BELLOVACO UNIVERSITATIS PARISIENSIS.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

MO NITUM

EDITORIS.

[ocr errors][merged small]

DUM nostræ Livii editioni, quæ majore forma ante aliquot annos in lucem prodiit, dabamus operam, mens fuerat statim aliam ex ea minorem adornare, cujus moles, impensa, et ipsa etiam Commentarii ratio, ad scholarum usum accommodatior esse posset. Huic consilio nostro major et instantior cura moram attulit. Absolvendum erat opus quod clarissimi Auctoris, optimi Magistri nostri, morte abruptum, fidei jam nostræ commendabatur; cujus primitias quum summo plausu excepisset Orbis litteratus, ulteriora ardenti studio flagitabat, et voti sui dilationein haud satis æquo animo passurus videbatur. Postquam huic simul pietatis in carissimum Magistrum, simul obsequii erga studiosos Romanæ historiæ lectores officio, quantum in nobis erat, satisfecimus, liberi jam, et nostri juris, ad id quod dudum agitaveramus de Livio redire properamus.

Ut igitur eximii scriptoris lectionem jucundiorem juventuti expeditiorenique faceremus, boc primum in nova hac editione nostra spectavit labor, ut textus ipsi Livianus quarn emendatissimus offerretur. Semper doluimus illi ætati, etiam in plano plerumque offendenti, novas objici difficultates, ex mendis, ex prava interpunctione, ex omissione aut trajectione vocum, quibus scopulis firmati quoque longo usu lectores interdum retardarentur. Huic incommodo ut iremus obviam, textum hujus novæ editionis ex majore illa quæ summa diligentia curata est, ita descripsimus, ut bic non minus illimis, atque etiam purior in quibusdam defæcatiorque prodiret.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »