Immagini della pagina
PDF
ePub

fasst, um so grösser ist bei ihm die Mannigfaltigkeit der Stoffe, welche er dichterisch bearbeitete. Zu den kühnsten und gelungensten Unternehmungen gehört das unvollendete Gedicht Fastorum libri V1 in Distichen, worin der Ursprung Römischer Feste, der Gottheiten und religiösen Gebräuche aus den Quellen in lehrhaftem, aber ungezwungenem Tone vorgetragen wird. Für den Historiker ist dieses Werk reich an kostbaren Notizen, für den strebsamen Schüler eine lehrreiche und angenehme Lectüre.

Vorrede des Livius.

Facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Ro- 1 mani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui 2 cum veterem tum volgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid adlaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt. utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum 3 memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, consoler. res est prae- 4 terea et inmensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt. ego contra 5 hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit.

Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabu- 6 lis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfir

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

7 mare nec refellere in animo est. datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat. et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam 8 imperium patiuntur. sed haec et his similia utcumque animadversa aut 9 existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine: ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec reme10 dia pati possumus, perventum est. hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere capias, 11 inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis 12 erat. nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. sed querellae, ne tum quidem gratae futurae, cum forsitan necessariae erunt, ab initio 13 certe tantae ordiendae rei absint: cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.

das gesunde Urtheil des Livius; ebenso urtheilt er über Wundererscheinungen. consecrare origines seinem Ursprung einen heiligen Charakter verleihen. artibus domi militiaeq. = politische u. kriegerische Eigenschaften, Begabung. desidere (sich senken) = labare anfangen zu fallen, labi sinken. disciplina: die alte Zucht u. Strenge in häuslichen, politischen u. militärischen Verhältnissen. praecipites: unaufhaltsam. - donec — perventum est= bis herab auf unsere Zeit.— pati possumus: Verweichlichte Kranke können weder das Uebel ertragen (i. e. ihr Körper hält nicht aus) noch sind sie im Stande durchgreifende Mittel aus

zuhalten (i. e. ihre Charakterstärke
ist gelähmt). exempli documenta
etc. dass man deutliche Bei-
spiele (doc.) von jedem denk-
baren wichtigen Ereigniss (ex.) wie
an einem plastischen Kunstwerke
(inlustre mon., wir würden sagen:
wie auf einem Gemälde) klar vor
Augen sieht; d. h. das abstracte
Denken erhält in der Geschichte ei-
nen concreten Inhalt.
quod
vites: der Inhalt ist foedum etc.
inde quod vites sc. foedum inceptu,
foedum exitu.
nuper = in der
neueren Zeit, etwa von Sulla an,.
vgl. Sall. Cat. c. 11 sq. ex divitiis iu-
ventutem luxuria atque avaritia cum
superbia invasere.

[ocr errors]

=

I. Rom unter der Herrschaft der Könige.

A. Romulus.

1. Die Sage von der Gründung der Stadt.
(Liv. I, 3-7).

Proca deinde regnat. is Numitorem atque Amulium procreat; 10 Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis. pulso fratre Amulius regnat. addit sceleri scelus: stirpem 11 fratris virilem interimit, fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximi- 1 que secundum deorum opes imperii principium. vi conpressa Vesta- 2 lis cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. sed 3 nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet.

Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus sta- 4 gnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis, et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. ita velut 5 defuncti regis imperio in proxima eluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est Romularem vocatam ferunt pueros exponunt. vastae tum 6 in eis locis solitudines erant. tenet fama, cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos.

7

Ita geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in sta- 8 bulis nec ad pecora segnes venando peragrare saltus. hinc robore 9 corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere, sed in

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

3

latrones praeda onustos impetus facere, pastoribusque rapta dividere, et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare. V. Huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset, Remum 4 cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes. crimini maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri; inde eos conlecta iuvenum manu hostilem in modum praedas agere. sic ad supplicium Numitori Remus deditur.

5

Iam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari: nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem inmaturam nisi 6 aut per occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat. necessitas prior venit. ita metu subactus Romulo rem aperit. forte et Numitori, cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, conparando et aetatem eorum et ipsam minime servilem indolem tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit, 7 ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo iuvenum, nec enim erat ad apertam vim par, sed aliis alio itinere iussis certo tempore ad regiam venire pastoribus ad regem impetum facit, et a domo Numitoris alia conparata manu adiuvat Remus. ita regem obtruncant.

1

VI. Numitor inter primum tumultum hostis invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti 2 essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit. iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit.

Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in eis locis, ubi expositi ubique educati erant, urbis condendae. et supererat multitudo Albanorum Latinorumque, ad id pastores quo

=

Quellenbuch I, 1, 8. tetigerat animum memoria war eine Ahnung aufgestiegen. eodem pervenit: Wie Romulus u. Faustulus, daher sofort: ita undique regi dolus nectitur.

C. 5. Huic ludicro: die Lupercalien, ein uraltes Hirtenfest am 15. Februar, zu Ehren des Lupercus= Faunus, dem befruchtenden Gotte der Triften u. Heerden. Vgl. die Ambarvalia Tibull. II, 1 bei C. 6. Cum pubem Albanam Seyff. Lesest. p. 168. Ueber die avocasset: Es galt, die Albaner Lupercalia Ovid. Fast. II, 381-422 von der Vertheidigung der regia Seyff. p. 66. - cum sollemne notum abzuhalten. Die künstliche Periode esset: da wegen der jährlich wie- ist auf folgende Formel zurückzuderkehrenden Feier der Tag des führen: A (a/b) A. agmine: Abl. Festes bekannt war. in Numitoris adverbialis = in agmine facto agros: er hatte sein τέμενος. Reih' u. Glied. spes ratum efficit fuerat Ahnung. inmaturam: prädicativ. prior bald, cf.

[ocr errors]

=

=

erkennt als zu Recht bestehend an, vgl. ratificiren. ubi

[ocr errors]
[ocr errors]

ubique:

[ocr errors]

nec

que accesserant, qui omnes facile spem facerent parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore. intervenit deinde 4 his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio. quoniam gemini essent, aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur sex vultures, iamque 1 nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo sese ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat. tempore illi praecepto, at hi numero avium regnum trahebant. inde cum altercatione congressi 2 certamine irarum ad caedem vertuntur. ibi in turba ictus Remus cecidit. vulgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset,,sic deinde quicumque alius transiliet moenia mea!" interfectum. ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine 3 appellata.

2. Raub der Sabinerinnen. (Liv. I, 9-13).

IX. Iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum 1 civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. tum ex consilio patrum Romulus lega- 2 tos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent: urbes quoque ut cetera ex infimo nasci; dein, quas 3 sua virtus ac dii iuvent, magnas sibi opes magnumque nomen facere. satis scire origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtu- 4 tem. proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. nusquam benigne legatio audita est: adeo simul sper- 5 nebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant; a plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quo

WO wo zugleich. auguriis, sc. ex avibus: Wie jede wichtige Handlung, so musste auch die Gründung einer Stadt auspicato eingeleitet werden; die religiöse Sitte sucht in der Sage einen rationellen Ursprung. templum dicitur locus manu auguris (mit dem Augurstabe) designatus in aëre, der Augur schaut von Norden nach Süden, zur Linken hat er den östlichen, zur Rechten den westlichen Himmel,

also hinter sich (postica) Norden, vor sich (antica) Süden.

C. 7. consalutaverat, ehe sie noch zusammenkamen. — praecepto: Wie augurium capere (Liv. X, 7), so hier tempus augurium) praecipere.

C. 9. finitimarum civitatum: den einzelnen Staatsgemeinden (nóleis), nicht aber den Föderationen, wie der etruskischen u. latinischen. conubium; beruhte immer auf einem Rechtsverhältniss; jedenfalls muss

« IndietroContinua »