Immagini della pagina
PDF
ePub

moenia, nullam recusandam fortunam, quae iam imposita a vobis fuerit. gloriam captae nobilissimae pulcherrimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle. quidquid umquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit. famaene credi velis, quanta urbs a te capta sit, quam posteris quoque eam spectaculo esse, quo ut quisque terra ut quisque mari venerit, nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de nobis ostendat? incolumes quaeso Syracusas familiae vestrae sub clientela nominis. Marcellorum tutelaque habendas tradas. ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat : diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit." Omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos: inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae, tradi se Romanis rati, mercennariorum quoque militum auxilia in eundem compulere metum; arreptisque armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt, quosque fors obtulit, irati interfecere, atque omnia quae in promptu erant diripuerunt. tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Nasso praeessent. sedato tandem tumultu exsequentibus sciscitando, quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse. XXX. in tempore legati a Marcello redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes, nec causam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse. erat e tribus Achradinae praefectis Hispanus Moericus nomine. ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris Moericum nanctus primum quo in statu reliquisset Hispaniam et nuper inde venerat — exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis. posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reverti libeat. contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso? motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, cum fidem accepisset composuissetque.agendam ordine rem, Achradinam redit. tum

[blocks in formation]

[blocks in formation]

Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque, neque recipiendum quemquam neque mittendum, et quo intentius custodiae serventur, opportuna omnia dividenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae reus sit. omnes adsensi sunt. partibus dividendis ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus. id ut scirent Romani fecit. itaque Marcellus nocte navem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ab Achradina iussit, exponique milites regione portae, quae prope fontem Arethusam est. hoc cum quarta vigilia factum esset expositosque milites porta, ut convenerat, recepisset Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinae adgreditur ita, ut non eos solum, qui Achradinam tenebant, in se converteret, sed ab Nasso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad vim et impetum Romanorum arcendum. in hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante circumvectaeque ad Nassum armatos exponunt, qui improviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nassum cepere desertam trepidatione et fuga custodum. neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes ex medio certamine effugerunt. Marcellus, ut captam esse Nassum conperit, et Achradinae regionem unam teneri, Moericumque cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.

XXXI. Suppresso impetu militum ut iis, qui in Achradina erant, transfugis spatium locusque fugae datus est, Syracusani tandem liberi metu portis Achradinae apertis oratores ad Marcellum mittunt, nihil petentes aliud quam incolumitatem sibi liberisque suis. Marcellus consilio advocato et adhibitis etiam Syracusanis, qui per seditiones pulsi ab domo intra praesidia Romana fuerant, respondit, non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia eorum qui Syracusas tenuerint erga populum Romanum esse. sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse, foederumque ruptorum ipsos ab se graviores multo quam populus Romanus voluerit poenas exegisse. se quidem tertium annum circumsedere Syracusas, non ut populus Romanus servam iam civitatem haberet, sed ne alienigenarum transfugarumque duces captam et oppressam tenerent. quid

[blocks in formation]

potuerint Syracusani facere, exemplo vel eos esse Syracusanorum, qui intra praesidia Romana fuerint, vel Hispanum ducem Moericum, qui praesidium tradiderit, vel ipsorum Syracusanorum postremo serum quidem sed forte consilium. sibi omnium laborum periculorumque circa moenia Syracusana terra marique tam diu exhaustorum nequaquam tantum fructum esse quod capere Syracusas potuerit, quantum, si servare potuisset. inde quaestor cum praesidio Nassum ad accipiendam pecuniam regiam custodiendamque missus. urbs diripienda militi data est custodibus divisis per domos eorum, qui intra praesidia Romana fuerunt. cum multa irae, multa avaritiae foeda exempla ederentur, Archimeden memoriae proditum est in tanto tumultu, quantum capta urbs in discursu diripientium militum ciere poterat, intentum formis, quas in pulvere descripserat, ab ignaro milite quis esset interfectum; aegre id Marcellum tulisse, sepulturaeque curam habitam, et propinquis etiam inquisitis honori praesidioque nomen ac memoriam eius fuisse. hoc maxime modo Syracusae captae, in quibus praedae tantum fuit, quantum vix capta Carthagine tum fuisset, cum qua viribus aequis certabatur.

C) Das Schicksal Capua's (Liv. XXVI, 14—16).

XIV. Hanc orationem Virrii plures cum adsensu audierunt, quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt: maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque. Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt epulatique cum eo, et quantum

Freiheit zu berauben. sed forte consilium] cf. c. 28 perpulere ut secum praefectos Epicydis adgrederentur. quantum si servare potuisset] damit wird die Plünderung der Stadt angedeutet; er hätte die Stadt gerne gerettet, jetzt aber sei es zu spät. — sepulturaeque] cf. Cic. Tusc. V, 23. tum fuisset] Später kämpfte man mit Karthago nicht mehr aequis viribus; der Reichthum der Stadt, deutet Liv. an, war während des II. punischen Krieges wahrscheinlich noch grösser als bei der schliesslichen Eroberung.

C. 14. Hanc orationem] Vibius Virrius (qui defectionis auctor ab Romanis fuerat) sprach sich gegen Unterwerfung aus und schloss seine

sa

Rede also: itaque quibus vestrum
ante fato cedere, quam haec tot
tam acerba videant, in animo
est, eis apud me hodie epulae in-
structae parataeque sunt.
tiatis vino ciboque poculum idem,
quod mihi datum fuerit, circum-
feretur: ea potio corpus ab cru-
ciatu, animum a contumeliis,
oculos auris a videndis audien-
disque omnibus acerbis indignis-
que, quae manent victos, vindicabit.
parati erunt, qui magno rogo in
propatulo aedium accenso corpora
exanima iniciant. haec una via
et honesta et libera ad mortem:
et ipsi virtutem mirabuntur hostes
et Hannibal fortis socios sciet ab se
desertos ac proditos esse.

facere potuerant, alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mali venenum omnes sumpserunt; inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque conplexu conlacrimantes suum patriaeque casum, alii ut eodem rogo cremarentur manserunt, alii domos digressi sunt. inpletae cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt: itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt.

Postero die porta Iovis, quae adversus castra Romana erat, iussu proconsulis aperta est. ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fulvio legato. is cum omnium primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit. quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta. senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat. XV. de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat: facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvio durior sententia erat. itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: percunctandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis, et num ope eorum in bello forent adiuti. id vero minime committendum esse Fulvius dicere, ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus, quis, neque quid dicerent, neque quid facerent, quicquam umquam pensi fuisset: itaque se eam quaestionem oppressurum exstincturumque. ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit, uti duo

[blocks in formation]

bus milibus equitum delectis denuntiarent, ut ad tertiam bucinam praesto essent. cum hoc equitatu nocte Teanum profectus prima luce portam intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit, imperavitque, ut produceret Campanos quos in custodia haberet. producti omnes, virgisque caesi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit: ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit, litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit. murmur ab tribunali totam contionem pervasit: differri rem integram ad patres de Campanis. et Fulvius id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit, ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. tum litterae lectae senatusque consultum serum ad impediendam rem actam, quae summa ope approperata erat, ne impediri posset. consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclamavit, et cum mirabundus, quidnam sese vellet, resedisset Flaccus,,, me quoque" inquit,, iube occidi, ut. gloriari possis multo fortiorem quam ipse es, virum abs te occisum esse." cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, tum Vibellius,, quando quidem" inquit,,,capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est, quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta." atque ita gladio, quem veste texerat, per adversum pectus transfixus ante pedes imperatoris moribundus procubuit. XVI. (Quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt. hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed cum inter ceteros ad palum deligatus quiritaret, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae vociferabatur, silentium fieri Flaccum iussisse; tum Tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi: sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse,, lictor, viro forti adde virgas, et in eum primum lege age." lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »