Immagini della pagina
PDF
ePub

respondebant, nec inveniebantur quorum nomina delata erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quaerere et iudicia exercere. qui tantum initiati erant, et ex carmine sacro praeeunte verba sacerdote precationes fecerant, in quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant: qui stupris aut caedibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant. plures necati quam in vincula coniecti sunt. magna vis in utraque causa virorum mulierumque fuit. mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in privato animadverterent in eas: si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animadvertebatur. datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romae primum, deinde per totam Italiam diruerent, extraquam si qua ibi vetusta ara aut signum consecratum esset. in reliquum deinde senatus consulto cautum est, ne qua Bacchanalia Romae neve in Italia essent. si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret. si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos esset. XIX. aliud deinde huic coniunctum referente Q. Marcio consule senatus consultum factum est, ut de eis, quos pro indicibus consules habuissent, integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius quaestionibus perfectis Romam redisset. Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum, ut intentiore eum custodia adservarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet. Sp. Postumius aliquanto post Romam venit: eo referente de P. Aebutii et Hispalae Feceniae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia aeris quaestores urbani ex aerario darent; utique consul cum tribunis plebis

richt. - damnatas] d. h. es wird dem Familienrath nicht die Verurtheilung, sondern nur die Execution überlassen. - extra quam] d. h. mit Ausnahme einzelner Local culte. Das Senatsconsult wurde von den Consuln in Abschrift den einzelnen verbündeten Staaten zugeschickt, wovon sich ein Exemplar erhalten hat. Der Auszug bei Livius berührt alle wichtigen Punkte. sine religione et piaculo] ohne Gewissensbeschwerung. Die einmal vorhandene Tendenz zur Unsittlichkeit und zur politischen Verschwörung Histor. Quellen buch II, 3.

lernte indessen sich mit der Zeit auch der einheimischen Sacra zu ihren Zwecken bedienen, z. B. des nächtlichen Opfers der Bona Dea und der städtischen Compitalienfeier (cf. Preller p. 354 und 495). Anch von der mystischen Bacchus feier zeigen sich in den folgenden Jahren immer noch einige Spuren, besonders in der Gegend von Tarent, cf. Liv. 39, 41, 6 und 40, 19, 9.

C. 19. Minium Cerrinium] Ueber die Art der Haft vgl. Sall. Cat. 51, 43. Man wollte das Haupt der Verschwörung wahrscheinlich nicht so

2

ageret, uti ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei equum publicum adsignaret; utique Feceniae Hispalae datio deminutio gentis enuptio tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id fraudi ignominiaeve esset; utique consules praetoresque, qui nunc essent quive postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset; id senatum velle et aequom censere, ut ita fieret. ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto; et de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permis

sum est.

Epistola Consulum ad Teuranos de Bacchanalibus a. u. c. DLXVIII.

(Senatus consultum de Bacchanalibus).

Q. Marcius L. f., S(p.) Postumius L. f. cos. senatum consoluerunt N. Octob. apud aedem Duelonai.

fort hinrichten, weil man noch weitere Aussagen erwartete. — emerita stipendia] d. h. er soll vom Kriegsdienste frei sein, wenn er nicht freiwillig (invitus) dienen will. - equum publicum] da schon der Vater denselben hatte, so musste man erwarten, dass auch der Sohn diesen Kriegsdienst übernehmen werde. Merkwürdig für römische Verhältnisse ist es, dass überhaupt der Kriegsdienst als eine Last bezeichnet wird. datio] das Recht ihr Vermögen zu verschenken, deminutio zu veräussern. - gentis enuptio] die Erlaubniss aus der gens zu heirathen. Nun aber gehörte Fecenia überhaupt keiner gens an. Es muss also mit der enuptio das Recht verbunden sein, in eine gens zu heirathen, d. h. sie erhält das Recht, ein iustum matrimonium einzugehen.

tutoris optio] Eine Wittwe, welche in der Gewalt (manus) ihres Mannes gewesen war, konnte durch das Testament des Mannes das Recht erhalten, sich selbst einen Vormund zu wählen, der dann von dem Magistratus bestätigt werden musste. Dieses Recht erhält Fecenia als eine

Begünstigung; denn wenn sie auch über ihr Vermögen frei verfügen konnte (datio deminutio), so bedurfte sie doch eines Tutor zur Vertretung vor Gericht bei Rechtsgeschäften. Die Heirath von Libertinen mit Freigebornen war zwar gesetzlich nicht untersagt, konnte aber von Gentilen und Agnaten des ingenuus leicht erschwert oder verhindert werden.

Die eherne Tafel, welche den Beschluss des Senats uns erhalten hat, dessen Livius und Cicero (de Leg. II, § 37) gedenken, wurde 1640 bei Bari in Unteritalien gefunden und befindet sich jetzt in dem kaiserlichen Museum zu Wien. Die Urkunde ist ein Erlass der Consula an die Provinzialgemeinde Tiriolo (ager Teuranus) in Bruttien, welcher einfach den Beschluss des Senats enthält.

N. Octob.] die Nonae waren der gesetzliche Tag zur Senatsversammlung. Im Tempel der Bellona ausserhalb des Pomoerium pflegte der Senat gewöhnlich fremde Gesandte zu empfangen, welche man nicht in die

Sc(ribendo) arf(uerunt) M. Claudi(us) M. f., L. Valeri(us) P. f., Q. Minuci(us) C. f. S.

De Bacanalibus quei foideratei esent ita exdeicendum censuere. Neiquis eorum Bacanal habuise velet. Sei ques esent, quei sibei deicerent necesus ese Bacanal habere, eeis utei ad pr(aetorem) urbanum Romam venirent deque eeis rebus, ubei eorum verba audita esent, utei senatus noster decerneret, dum ne minus senatorbus C adesent, quom ea res cosoleretur. Bacas vir nequis adiese velet ceivis Romanus neve nominus Latini neve socium quisquam, nisei pr(aetorem) urbanum adiesent isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousiset. Censuere.

Sacerdos nequis vir eset. Magister neque vir neque mulier quisquam eset. S Neve pecuniam quisquam eorum comoinem habuise velet neve magistratum, neve pro magistratud neque virum neque mulierem quiquam fecise velet. S Neve post hac inter sed coniourase neve comvovise neve conspondise. neve conpromesise velet neve quisquam fidem inter sed dedise velet. Sacra in oquoltod ne quisquam

[ocr errors]

Stadt lassen wollte. Scribendo arfuerunt] SC. ARF. Vgl. Cic. ad Fam. XII, 29, 2. Bei der schriftlichen Abfassung eines Senatsbeschlusses war immer eine Deputation von Senatoren zugegen, welche als Zeugen demselben vorangeschrieben wurden. Ueber die Form vgl. meridies von medius dies, ferner arvorsum, arvorsarius, arvocatus, arfinis, arvolare etc. quei foideratei] - : eis qui foederati. Vgl. pecuniae quei volet petitio esto. habuise velet] Zur Sache Liv. c. 18, 8. Die Verdoppelung der Consonanten war im 6. Jahrhundert der Stadt noch nicht üblich; es geschah dies erst in Folge der Bekanntschaft mit griechischen Schriftwerken. Es war Ennius, der mit dem griech. Hexameter in die römische Dichtkunst die griechische Schreibweise geschärfte Consonanten doppelt zu schreiben in den lat. Schriftgebrauch einführte. Daher ist velet vellet, nicht etwa velit, wie in der Folge immer Imperfecta und Plusquamperfecta sich finden, z. B. adiesent: = adiissent. Ueber den Inf. Perf. nach volo bemerkt Madvig: Antiqui Latini verbo quod est volo saepissime_in vetando, in publica legum voce fere constanter, perfectum infinitivi subiciebant. Itaque Livius in exponendo argumento senatus consulti de Bac

-

chanalibus paulo ante id quod nunc exstat facti priscum orationis colorem servavit, cf. c. 14. 17. Vgl. XXXVIII, 11. necesus] = necessum oder richtiger (als Adverb) = necesse. eeis utei] = eis edicendum esse uti etc. - Censuere] sc. patres, deren Beschluss die Consuln vermitteln. Von censuere muss man sich alle Sätze von Si qui essent an, zunächst Bacchas vir ne quis adiisse Savellet etc. abhängig denken. cerdos ne quis vir eset] cf. Liv. c. 13 mit 14 und 17. Zwischen dem Sacerdos und Magister Bacchanalium ist derselbe Unterschied wie zw. dem flamen Arvalium und dem magister dieses Collegiums: scilicet sacrorum curatio ad illum pertinebat, hic pecuniam et universam rem publicam collegii videtur tractasse (Mommsen). in oquoltod] = in occulto.,,Das charakteristische Element des Abl. war der Laut t, so wie bei der Genetiv - Bildung das s-Zeichen. t ward im Italischen, welches sich durch Bewahrung der ältesten Ablativform vor dem Griechischen auszeichnet, zu d erweicht: praidad, pucnandod, coventionid. Im Latein verliert sich der schwach auslautende Consonant seit dem 6. Jahrh., den Anfängen der Litteratur." Doch finden sich einzelne Spuren auch noch in Handschriften

fecise velet, S neve in poplicod neve in preivatod neve extrad urbem sacra quisquam fecise velet, S nisei praetorem) urbanum adieset isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousiset. Censuere. Homines plous V oinvorsei virei atque mulieres sacra ne quisquam fecise velet, neve inter ibei virei plous duobus mulieribus plous tribus arfuise velent, nisei de pr(aetoris) urbani senatuosque sententiad, utei suprad scriptum est. S

Haice utei in coventionid exdeicatis ne minus trinum noundinum; senatuosque sententiam utei scientes esetis S- eorum sententia ita fuit: sei ques esent, quei arvorsum ead fecisent, quam suprad scriptum est, eeis rem caputalem faciendam censuere S atque utei hoce in tabolam ahenam inceideretis, ita senatus aiquom censuit; uteique eam figier ioubeatis ubei facilumed gnoscier potisit; S atque utei ea Bacanalia, sei qua sunt, extrad quam sei quid ibei sacri est, ita utei suprad scriptum est, in diebus X, quibus vobeis tabelai datai erunt, faciatis utei dismota sient S in agro Teurano.

b) Die apokryphischen Bücher des Numa (Liv. XL, 29).

XXIX. Eodem anno in agro L. Petillii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos

des VIII. Jahrh. nach Christus. trinum noundinum] Macrob. Saturn. I, 16, 34: Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita (= per trinas nundinas? oder per trinundinum etc. tempus?) a singulis atque universis facile noscebantur. Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur. Ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis venire et in colle (i. e. loco superiore) consistere, unde coram possent ab universis videri. Sed haec omnia neglegentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino (i. e. tempore quod interest inter binas nundinas) etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt.

C. 29. Eodem anno] 181 v. Chr., also 5 Jahre nach der Unterdrückung der

Bacchanalien, erfolgt der Betrug, dessen Absicht war die alte Religion durch die allegorische Philosophie der Pythagoreer zu stürzen. In derselben Zeit verbreitete diese Philosophie der Dichter Ennius; zwanzig Jahre darauf (161) wurden die Philosophen zum erstenmal aus Rom ausgewiesen und im J. 155 erfolgte die berühmte Gesandtschaft des Karneades aus Kyrene (Akademiker oder Platoniker), Kritolaos aus Phaselis (Peripatetiker oder Aristoteliker), Diogenes d. Babylonier aus Seleukia am Tigris (Stoiker), neben denen sich nun auch die Epikureer bald in Rom geltend machen. Vgl. Kühner Prolegg. zu Cic. Tusc. L. Petillii scribae] das Amt eines scriba (Notar) war das vornehmste. im römischen Subalterndienst; und zwar gab es Decurien von scribae quaestorii, praetorii, aedilicii, tribunicii, pontificii. Cic. Verr. III §183 ordo scribarum honestus est; quis negat? est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publi

ferme pedes longae quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis. litteris Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse. eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine ullo vestigio corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie. septem Latini de iure pontificio erant, septem Graeci de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit. adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, vulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili adcommodata fide. primo ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum vulgarentur, Q. Petillius praetor urbanus studiosus legendi eos libros a L. Petillio sumpsit: et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petillius in decuriam legerat. lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petillio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: id integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat libros eos legi servarique non oportere. senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petillio praetori maiorique parti tribunorum plebis videretur, domino solvendum esse. id scriba non accepit. libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.

cae et pericula magistratuum committuntur. Vgl. Dillenburger de vita Horatii p. 5. operculis.. devinctis] deren Deckel mit Blei verschlossen waren. ex amicorum sententia] die zugleich als Zeugen fungiren. - per tabem.. absumptis] dies ist nur die Ansicht des Livius.

candelis] Harz; cf. Cassius Hemina bei Plin. h. n. XIII, 13, 84: et libros citratos fuisse, propterea arbitrarier tineas non tetigisse. Hemina gibt die wichtige Notiz: hos fuisse e charta, denn das Papier kam als Schreibmaterial erst von Alexandrien aus in Gebrauch. centissima specie] Naiv gibt Livius diese wichtige Notiz aus seiner Quelle wieder, obwohl er selbst kurz vorher von der ersten arca bemerkt hatte: per tabem tot annorum

re

omnibus absumptis.

[ocr errors]

illius aetatis]

Es ist fraglich, ob die Quelle des Livius darunter die Zeit des Numa, oder was wahrscheinlicher ist, die Zeit der Entdeckung der Schriften verstand. volgatae opinioni] cf. Liv. I, 18. volgarentur] in weiteren Kreisen besprochen wurden. rerum summis] Vielleicht sind darunter Inhaltsanzeigen zu verstehen. -- dissolvendarum rel. esse] sei geeignet die Staatsreligion zu untergraben. ius] Rechtsmittel. auxilium] bei den Tribunen. iusiurandum dare] Von den pontifices wird kein Gutachten gefordert, weil der Prätor sich wahrscheinlich bereits mit diesem Collegium verständigt hatte. - a victimariis] das collegium victimariorum hatte den Subalterndienst bei der Ausübung

« IndietroContinua »