Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

1. Codices, quibus Catilina et Iugurtha Sallustii tradita sunt, in duo genera discedunt.

[ocr errors]

a) Mutili (maiusculis litteris signati 1) lacuna in extrema parte Iug.: 103,2 quinque delegit 112,3 et ratam laborant; quae lacuna in multis codicibus recentiore manu suppleta est. P cod. Parisinus 16024, olim Sorbonnensis 500, saec. X scriptus. verba lug. 113,3 conloquio decretum et quae sequuntur perierunt (= P priorum editorum).

A cod. Parisinus 16025, olim Sorb. 1576, eiusdem aetatis (=P1 prior. edit.).

C cod. Parisinus 6085, exeuntis saec. X vel ineuntis saec. XI. post finem Iug. oratio Bocchi (c. 110) prima manu adscripta est, tum recentiore manu tota lacuna suppleta (=P prior. edit.).

B cod. Basileensis A. N. IV 11, saec. XI scriptus. ut in C, ita in hoc codice lug. 110 in fine libri prima manu adscripta (=B prior. edit.).

N cod. Palatinus 889, olim Nazarianus, ineuntis saec. XI (= N meae editionis Upsaliensis).

K cod. Palatinus 887, olim Kemnati humanistae, saec. X vel XI exaratus. Iug. 102, 11 bene ficiis desinit, reliqua posterior manus supplevit (=K edit. Upsal.).

H cod. Berolinensis 205, olim Philipps. 1902, saec. XI scriptus. lacunam alia manus paulo post supplevit (= H edit. Upsal., h Maurenbrecheri: Sallustiana I. Heft: Die Überlieferung der Iugurthaluecke [a. 1903]).

M cod. Monacensis 4559, saec. XI vel XII scriptus. praeter lacunam lug. 28,1 pecunia folia 31, 12 sunt ii qui

23 et 24 codicis) recentior manus scripsit (= M2 prior. edit.).

T cod. Turicensis bibl. reip. C 143 a, saec. XI exeuntis. lacuna post suppleta (= ↑ prior. edit.).

1) Mutilis, qui apud Dietschium et in mea editione Upsaliensi (a. 1911-1915) siglis P1, P2, M2 notati sunt, nova sigla indidi A, C, M, ut id quod nunc fieri solet numeri litteris adfixi primam et correctricem manus significarent.

[ocr errors]

D cod. Parisinus 10195, olim Echternacensis, eiusdem fere aetatis, glossis germanicis praeditus. lacuna recentiore manu suppleta (= D edit. Upsal., E Mausenbrecheri). F cod. Hauniensis 25, olim Fabricianus, eiusdem temporis. extrema Iug.pars inde ab 103,2 usque ad finem recentiore manu scripta (= F prior. edit.).

2

Omnes hi codices manum correctricem passi sunt. inprimis correcturarum P2, A vis est maxima, cum eae a prima manu exiguo temporis intervallo disiunctae sint. I littera codices MTDF consentientes sum complexus. X consensum codicum PACB vel omnium vel trium significat.

Y consensum ceterorum codicum (NKHT) vel omnium vel plurimorum significat.

Cognatio mutilorum, quam in Prolegomenis ad Sallustium (Gotoburgi 1911) p. 6-67 explicavi, hoc fere stemmate illustretur:

C B

HMTD F

Accedunt in lacuna lug. recensenda hi mutili, in quibus lacuna paulo post aetatem prioris manus suppleta est: Q cod. Parisinus 5748, saec. XI scriptus = P1 prior. edit.) R cod. Vaticanus 3325, saec XII exeuntis V1 edit. Upsal., v Maurenbrecheri).

b) Integri (minusculis litteris signati) totum Iugurtham exhibent.

1 cod. Leidensis Voss. lat. 73, saec. XI scriptus in fine valde mutilatus Iug. 109, 4 praeterea desinit (= edit. Upsal., L I Maurenbrecheri).

s cod. Lipsiensis bibl. sen. rep. I fol. 4, eiusdem saeculi (=s prior. edit.).

ncod. Parisinus 6086, eiusdem aetatis. Iug. 108, 2 consulto esse exit (= n edit. Upsal.).

m cod. Monacensis 14477, eiusdem aetatis. Iug. 106,1 Volux adveniens desinit (= m prior. edit.).

Praeter hos in lacuna Iug. adhibitus est:

cod. Palatinus 883, saec. XII scriptus (= edit. Upsal. et Maurenbrecheri).

Integri codices cognatione a mutilis diversa non coniunguntur, sed alii ad alios mutilos propius se adplicant. ut Is a X, mn ab Y saepius stant. Cf. Prolegomena p. 68-86.

c) Orationes et epistulas non tantum Catilinae Iugur-. thaeque sed etiam Historiarum servatas tradit

V cod. Vaticanus 3864, saec. X exaratus. de indole huius codicis in Prolegomenis p. 104–117 egi.

2. Testimonia veterum scriptorum permulta sunt: inde ab primo p. Chr. n. saeculo usque ad tempora medii aevi scriptores verba, locutiones, enuntiata Sallustii adferunt, quibus vel sententias exornent vel rebus fidem tribuant vel res grammaticas illustrent.

Ea testimonia, quae ad certum locum referri possunt, sive auctor Sallustium nominat sive non, in apparatum criticum recepi, asterisco * addito, ubicumque nomen Sallustii deest.

Imitationes, quae sermonem Sallustianum tantummodo redolent, aspernatus sum, nisi quod paucis locis eas ad lectiones stabiliendas adhibui.

Hic scriptores enumerantur scriptaque, in quibus verba leguntur e Sallustio sumpta. notas, quibus in app. crit. usus sum, uncis () inclusi.

Adnotationes super Lucanum, ed. I Endt (adnot.sup.Lucan.). Agræcii de orthographia, ex recensione H. Keilii (Agroec. gramm. VII).

Albini Magistri orthographia, ex recens. H. Keilii (Albinus gramm. VII).

Arusiani exempla elocutionum, ex recens. H. Keilii (Arus. gramm. VII).

Aurel. Augustini confessiones, ex recognitione P. Knæll (Aug. conf.).

- de civitate dei, tertium recogn. B. Dombart (Aug. civ.). -de natura et gratia, rec. C. F. Vrba et J. Zycha [Corp. Vind. 60] (Aug. nat. et grat.).

- epistulae, rec. A. Goldbacher [Corp. Vind. 34 ut 44] (Aug. epist.).

- principia dialecticae, recogn. et adn. Crecelius (Aug. dialect.).

quae feruntur regulae, ex recens. H. Keilii (Aug.gramm. V). Ausonii ad Gratianum gratiarum actio: opuscula rec. R. Peiper (Auson. grat. act.).

Bedae liber de arte metrica, ex recens. H. Keilii (Beda gramm. VII).

« IndietroContinua »