Immagini della pagina
PDF
ePub

num, misericordia digna multa. Neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo 25 nota nefariae turpitudinis inuratur. Nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae, quibus laetari et perfrui possit? Domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum 30 recuperabit. Omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudicii calamitate occiderunt. Sed ne extinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris in familia relinquat, id laborat, 35 id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero, qui est ei vita sua multo carior, metuit, cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat. Hic vos orat, iudices, parvus, ut 89 se aliquando si non integra fortuna, at ut adflicta 41 patri suo gratulari sinatis. Huic misero notiora sunt itinera iudiciorum et fori quam campi et disciplinarum. Non iam de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc, ne 45 corpus eiciatur, laboramus. Quid enim est huic reliqui, quod eum in hac vita teneat, aut quid est, quam ob rem haec cuiquam vita videatur? XXXII. Nuper is. homo fuit in civitate P. Sulla, ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate, quae erepta sunt, non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum 5 liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis, vos, iudices, obtestatur. Te ipsum iam, Torquate, expletum huius 90

miseriis esse par erat, et, si nihil aliud Sullae nisi 10 consulatum abstulissetis, tamen eo contentos vos esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima ac luctuosissima destitutus sit, quid est, quod expetas 15 amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac dolore retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. An vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, 91 videndo fructum caperes maiorem quam audiendo. Q 21 miserum et infelicem illum diem, quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem ! Quam cito illa omnia ex 25 laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas reciderunt, ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum vestigium retineret pristinae dignitatis! Quid enim erat mali, quod huic spoliato fama, honore, fortunis deesse videretur? aut cui novae calamitati locus 30 ullus relictus esse? Urget eadem fortuna, quae coepit, repperit novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo adflictum uno in luctu perire.

92

XXXIII. Sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi, ne de huius miseria plura dicam. Vestrae sunt iam partes, iudices, in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. Vos reiectione inter5 posita nihil suspicantibus nobis repentini in nos iudices. consedistis ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Ut ego, quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et, quae

prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic 10 vos severitatem iudiciorum, quae per hos menses in homines audacissimos facta sunt, lenitate ac misericordia mitigate. Hoc cum a vobis impetrare causa 93 ipsa debet, tum est vestri animi atque virtutis declarare non esse eos vos, ad quos potissimum interposita 15 reiectione devenire convenerit. In quo ego vos, iudices, quantum meus in vos amor postulat, tantum hortor, ut communi studio, quoniam in re publica coniuncti sumus, mansuetudine et misericordia nostra falsam a nobis crudelitatis famam repellamus.

20

EPISTOLAE SELECTAE.

1

I.

(AD FAM. v. 7.)

M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F.

MAGNO IMPERATORI.

S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem otii ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar; 5 sed hoc scito, tuos veteres hostes, novos amicos vehementer litteris perculsos atque ex magna spe 2 deturbatos iacere. Ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas 10 fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia, quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus officii residere facillime patior: illud non dubito, quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerunt, res 15 publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque 3 sit. Ac, ne ignores, quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat: res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei

publicae causa gratulationem exspectavi, quam ego 20 abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne cuius animum offenderes; sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari, quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta 25 esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare.

II.

(AD FAM. V. 5.)

M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.

Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi 1 commendaticias non quo eas intelligerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem,tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te 5 studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satisfacere non possem. Ego si abs te summa officia 2 desiderem, mirum nemini videri debeat; omnia enim a 10 me in te profecta sunt, quae ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent: pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam "comperisse "me non audeo 15

« IndietroContinua »