Immagini della pagina
PDF
ePub

haec fugienda, quo te voco, tamen fac, ut amorem nostrum tanti aestimes, ut eo vel cum his molestiis perfrui velis; nam, ne absens censeare, curabo edicendum 85 et proponendum locis omnibus, sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est. Quare cura, ut te quam primum videamus. Vale. XI. Kal. Febr. Q. Metello L. Afranio coss.

1

V.

(AD ATT. II. 23.)

CICERO ATTICO SAL.

Numquam ante arbitror te epistolam meam legisse, nisi mea manu scriptam: ex eo colligere poteris, quanta occupatione distinear; nam, cum vacui temporis nihil haberem et cum recreandae voculae causa necesse esset 2 mihi ambulare, haec dictavi ambulans. Primum igitur 6 illud te scire volo, Sampsiceramum, nostrum amicum, vehementer sui status poenitere restituique in eum locum cupere, ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, 10 quam ego posse inveniri nullam puto; deinde omnes illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem universorum nec voluntatis 3 nec sermonis maiorem umquam fuisse. Nos autem nam id te scire cupere certo scio-publicis consiliis 15 nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus, ex quo, quod facile intelligi possit, in multa commemoratione earum rerum, quas gessimus, desiderioque versamur. Sed βοώπιδος nostrae

consanguineus non mediocres terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et 20 ostentat; quamobrem, si me amas tantum, quantum profecto amas, si dormis, expergiscere, si stas, ingredere, si ingrederis, curre, si curris, advola: credibile non est, quantum ego in consiliis et prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. Mag- 25 nitudo rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est: permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. Cura, ut valeas.

VI.

(AD Q. FRATREM 1. 2 [§ 15 FOLL.].)

MARCUS QUINTO FRATRI SAL.

Nunc ea cognosce, quae maxime exoptas: rem publi- 15 cam funditus amisimus, adeo ut C. Cato, adolescens nullius consilii, sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit, quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent 5 vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium privatum dictatorem appellavit: propius nihil est factum, quam ut occideretur. Ex hoc, qui sit status totius rei publicae, videre potes. Nostrae tamen 16 causae non videntur homines defuturi: mirandum in 10 modum profitentur, offerunt se, pollicentur. Equidem cum spe sum maxima, tum maiore etiam animo, spe, superiores fore nos, animo, ut in hac re publica ne

casum quidem ullum pertimescam. Sed tamen se res 15 sic habet: si diem nobis Clodius dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum, sed etiam alienorum ut vi resistamus. Omnes et se et suos amicos clientes, libertos servos, pecunias 20 denique suas pollicentur. Nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore; si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar, quibus ego ita credo, ut nihil de mea 25 comparatione deminuam. Tribuni pl. designati sunt nobis amici; consules se optimos ostendunt; praetores habemus amicissimos et acerrimos cives Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; bonos etiam alios, sed hos singulares: quare magnum fac animum habeas 30 et spem bonam; de singulis tamen rebus, quae quotidie gerantur, faciam te crebro certiorem.

VII.

(AD ATT. III. 1.)

CICERO ATTICO SAL.

Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id, quod constitui, nihil mihi optatius cadere posse, quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum éx 5 Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faci

endum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud

quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus; quamobrem te oro, des operam, ut me statim consequare, quod eo facilius potes, quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. Pluribus 10. verbis tecum agerem, nisi pro me apud te res ipsa loqueretur.

VIII.

(AD ATT. III. 3.)

CICERO ATTICO SAL.

Utinam illum diem videam, cum tibi agam gratias, quod me vivere coëgisti! adhuc quidem valde me poenitet. Sed te oro, ut ad me Vibonem statim venias, quo ego multis de causis converti iter meum: scilicet, eo si veneris, de toto itinere ac fuga mea consilium 5 capere potero; si id non feceris, mirabor, sed confido te esse facturum.

IX.

(AD ATT. III. 4.)

CICERO ATTICO SAL.

Miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas, quod a Vibone, quo te arcessebamus, subito discessimus; allata est enim nobis rogatio de pernicie mea, in qua quod correctum esse audieramus, erat

5 eiusmodi, ut mihi ultra quadringenta milia liceret esse. Illo cum pervenire non liceret, statim iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca, apud quem eram, periret et quod Melitae esse non licebat. Nunc tu propera, ut nos consequare, si modo recipiemur: 10 adhuc invitamur benigne, sed, quod superest, timemus. Me, mi Pomponi, valde poenitet vivere, qua in re apud me tu plurimum valuisti; sed hoc coram: fac modo, ut venias.

X.

(AD ATT. III. v.)

CICERO ATTICO SAL.

Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias: id est mihi gratissimum. Ego vivo miserrimus et maximo dolore conficior. Ad te quid scribam, nescio; si enim es Romae, iam me assequi non potes, sin 5 es in via, cum eris me assecutus, coram agemus, quae erunt agenda: tantum te oro, ut, quoniam me ipsum semper amasti, ut eodem amore sis; ego ego enim idem sum: inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. Cura, ut valeas. Data VIII. Idus April.

10 Thuriis.

« IndietroContinua »