Immagini della pagina
PDF
ePub

XVII.

(AD ATT. III. 10.)

CICERO ATTICO SAL.

Acta quae essent usque ad VIII. Kal. Iunias cognovi 1 ex tuis litteris: reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae; quibus allatis facilius statuere potero, ubi sim: nam, si erit causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin, 5 ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. Omnino adhuc nihil mihi significatis nisi discordiam istorum, quae tamen inter eos de omnibus potius rebus est quam de me; itaque, quid ea mihi prosit, nescio, sed tamen, quoad me vos sperare vultis, vobis obtemperabo. 10 Nam, quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas 2 et animo infirmo esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est, quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingenii, consilii, gratiae, tantis praesidiis 15 bonorum omnium concidit? possum oblivisci, qui fuerim? non sentire, qui sim? quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre? quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, cum pluris facerem quam me ipsum semperque fecissem, 20 vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem aut me, quem ille florentissimum reliquerat, perditum illi afflictumque offerrem. Mitto,cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. Hic utrum tandem sum accusandus, quod doleo, an, quod commisi, ut haec 25 non aut retinerem quod facile fuisset, nisi intra parie

tes meos de mea pernicie consilia inirentur

[ocr errors]

aut certe 3 vivus non amitterem? Haec eo scripsi, ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut obiurga30 tione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo, quod et maerore impedior et, quod exspectem istinc, magis habeo, quam quod ipse scribam: quae si erunt allata, faciam te consilii nostri certiorem; tu, ut adhuc fecisti, quam plurimis de rebus ad me velim scribas, 35 ut prorsus ne quid ignorem. Data XIIII. Kal. Quinctiles Thessalonica.

1

XVIII.

(AD. ATT. III. 13.)

CICERO ATTICO SAL.

Quod ad te scripseram me in Epiro futurum, posteaquam extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium, nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram, quoad aliquid ad me de eo scriberes, 5 quod proximis litteris scripseras: fore, uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse. Qua de re, quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses nihil esse, neque me temporis non longinqui 10 spe ductum esse moleste feram; quem autem motum te videre scripseras, qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant, qui veniunt, nullum fore. In tribunis pl. designatis reliqua spes est; quam si exspectaro, non erit, quod putes me causae meae aut voluntati meorum 2 defuisse. Quod me saepe accusas, cur hunc meum

casum tam graviter feram, debes ignoscere, cum ita me 16 afflictum videas, ut neminem umquam nec videris nec audieris magis. Nam, quod scribis te audire me etiam mentis errore ex dolore affici, mihi vero mens integra est; atque utinam tam in periculo fuisset! cum ego iis, 20 quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar, inimicissimis crudelissimisque usus sum, qui, ut me paullum inclinari timore viderunt, sic impulerunt, ut omni suo scelere et perfidia abuterentur ad exitium meum. Nunc, quoniam est Cyzicum nobis eundum, quo rarius ad me 25 litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia, quae putaris me scire opus esse, perscribas. Q. fratrem meum fac diligas, quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor. Data Nonis Sextilibus.

XIX.

(AD ATT. III. 19.)

CICERO ATTICO SAL.

Quoad eiusmodi mihi litterae a vobis afferebantur ut 1 aliquid ex iis esset exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; posteaquam omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a 5 novis magistratibus, abesse longe nolebam: itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea interesset loci natura, qui lucem omnino fugerem, sed et ad salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius hanc miserrimam vitam 10 vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero;

2 ero cum paucis, multitudinem dimittam.

Me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt, quantam aliorum; ac tamen mea spes etiam tenuior semper fuit 15 quam tuae litterae. Sed tamen, quoniam coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sestii ceterorumque promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserri20 mae Tulliolae obsecrationem et fideles litteras tuas :

mihi Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi 3 supra. Te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum 25 et proiectum vides, si intelligis me coactum, ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Q. fratrem, qui potest esse salvus, sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro 30 tuo tantum assignes, quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas. Data XVI. Kal. Octobres.

XX.

(FAM. XIV. 2.)

TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIOLAE ET

CICERONI SUIS.

1 Noli putare me ad quemquam longiores epistolas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere; nec enim habeo, quod scribam, nec.

hoc tempore quidquam difficilius facio.

Ad te vero et ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacri- 5 mis scribere; vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse volui idque praestare debui et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. Pisonem 2 nostrum merito eius amo plurimum: eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. 10 In novis tribunis pl. intelligo spem te habere: id erit firmum, si Pompeii voluntas erit; sed Crassum tamen metuo. A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video, nec miror, sed maereo casum eiusmodi, ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur: nam 15 ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quemadmodum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses. Hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere solebant! te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere 20 in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros servavi, ut nos periremus! Quod de domo 3 scribis, hoc est de area, ego vero tum denique mihi videbor restitutus, si illa nobis erit restituta; verum haec non sunt in nostra manu: illud doleo, quae 25 impensa facienda est, in eius partem te miseram et despoliatam venire. Quod si conficitur negotium, omnia consequemur; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias tuas misera proiicies? Obsecro te, mea vita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui 30 possunt, si modo volunt, sustinere, et valetudinem istam infirmam, si me amas, noli vexare; nam mihi ante oculos dies noctesque versaris: omnes labores te excipere video; timeo, ut sustineas. Sed video in te esse omnia; quare, ut id, quod speras et quod agis, con- 35 sequamur, servi valetudini. Ego, ad quos scribam, 4

« IndietroContinua »