Immagini della pagina
PDF
ePub

nescio, nisi ad eos, qui ad me scribunt, aut de quibus ad me vos aliquid scribitis. Longius, quoniam ita vobis placet, non discedam; sed discedam; sed velim quam saepissime 40 litteras mittatis, praesertim si quid est firmius, quod speremus. Valete, mea desideria, valete. D. a. d. III. Non. Oct. Thessalonica.

XXI.

(AD FAM. XIV. 1.)

TULLIUS TERENTIAE SUAE, TULLIOLAE SUAE,
CICERONI SUO SALUTEM DICIT.

1 Et litteris multorum et sermone omnium Fil fertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserum! te ista virtute, fide, pro5 bitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus ! Nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miserias10 que percepit. Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paullo facilius, sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam, qui 2 invidebant, eos non sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tan15 tum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus: nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam, ne mea valetudo tuo labori desit. Res quanta sit, intelligo,

quantoque fuerit facilius manere domi quam redire; sed tamen, si omnes tribunos pl. habemus, si 20 Lentulum tam studiosum, quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum. De familia, quomodo placuisse scribis amicis, facie- 3 mus. De loco, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quamdiu fuit, me non attigit. Plancius, homo 25 officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. Ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet sperat posse fieri, ut mecum in Italiam decedat; quem ego diem si videro et si in vestrum complexum 30 venero ac si et vos et me ipsum recuperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis

et meae.

[ocr errors]

Pisonis humanitas, virtus, amor in omnes nos 4 tantus est, ut nihil supra possit: utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore. De Q. fratre 35 nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos. Quibus me 5 voluisti agere gratias, egi et me a te certiorem factum esse scripsi. Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te me miserum!—, 40 quid futurum est? et, si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? Non queo reliqua scribere tanta vis lacrimarum est , neque te in eundem fletum adducam; tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non 45 poteris. Per fortunas miseras nostras, vide, ne puerum perditum perdamus; cui si aliquid erit, ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna, ut cetera consequatur. Fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut 6 sciam, quid agatur et vos quid agatis. Mihi omnino 50 iam brevis exspectatio est. Tulliolae et Ciceroni salu

tem dic. Valete. D. a. d. vI. K. Decembr. Dyrrhachii. 7 Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed, si offendet me loci 55 celebritas, alio me conferam; ad te scribam.

1

XXII.

(AD FAM. XIV. 3.)

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE ET TULLIAE ET

CICERONI.

Accepi ab Aristocrito tres epistolas, quas ego lacrimis prope delevi; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque, ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es 5 miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. Meum fuit officium vel legatione vitare periculum vel diligentia et copiis resistere vel cadere fortiter: hoc miserius, tur2 pius, indignius nobis nihil fuit. Quare cum dolore 10 conficior, tum etiam pudore: pudet enim me uxori meae

optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse; nam mihi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. Inimici 15 sunt multi, invidi paene omnes: eiicere nos magnum fuit, excludere facile est; sed tamen, quamdiu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse 3 videantur. Ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, quem etiam inimici volunt vivere in his 20 tantis miseriis; ego tamen faciam, quae praecipis.

Amicis, quibus voluisti, egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego perspicio et omnes praedicant: di faxint, ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum 25 liberis nostris frui liceat! Nunc spes reliqua est in novis tribunis pl. et in primis quidem diebus; nam, si in veterarit, actum est. Ea re ad te statim Aristocritum 4 misi, ut ad me continuo initia rerum et rationem totius negotii posses scribere, etsi Dexippo quoque ita impe- 30 ravi, statim ut recurreret, et ad fratrem misi, ut crebro tabellarios mitteret; nam ego eo nomine sum Dyrrhachii hoc tempore, ut quam celerrime, quid agatur, audiam, et sum tuto; civitas enim haec semper a me defensa est. Cum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum 35 ibo. Quod scribis te, si velim, ad me venturam, ego 5 vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse volo. Si perficitis, quod agitis, me ad vos venire oportet; sin autem sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis aut summum secundis 40 litteris tuis constituere poterimus, quid nobis faciendum sit: tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas, etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare. Cura, ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse. Vale, mea Terentia; 45 quam ego videre videor: itaque debilitor lacrimis. Vale. Pr. Kal. Dec.

1

XXIII.

(AD ATT. IV. 1.)

CICERO ATTICO SAL.

Cum primum Romam veni fuitque, cui recte ad te litteras darem, nihil prius faciendum mihi putavi, quam ut tibi absenti de reditu nostro gratularer; cognoram enim ut vere scribam - te in consiliis mihi dandis 5 nec fortiorem nec prudentiorem quam me ipsum, nec etiam pro praeterita mea in te observantia nimium in custodia salutis meae diligentem, eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri aut potius furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissime discidium 10 nostrum tulisse plurimumque operae, studii, diligentiae, laboris ad conficiendum reditum meum contulisse: 2 itaque hoc tibi vere affirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse; 15 quem semel nactus numquam dimisero ac, nisi etiam praetermissos fructus tuae suavitatis praeteriti temporis omnes exegero, profecto hac restitutione fortunae me 3 ipse non satis dignum iudicabo. Nos adhuc, in nostro statu quod difficillime recuperari posse arbitrati sumus, 20 splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam magis, quam optaramus, consecuti sumus; in re autem familiari, quae quemadmodum fracta, dissipata, direpta sit, non ignoras, valde laboramus tuarumque non tam facultatum, quas 25 ego nostras esse iudico, quam consiliorum ad colligendas 4 et constituendas reliquias nostras indigemus. Nunc,

etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam

« IndietroContinua »