Immagini della pagina
PDF
ePub

ubi Italiae voces, ubi denique tua illa, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio? Mihine ea 40 soli, qui pro te totiens morti me obtuli, nihil potest opitulari?'

XXXV. Nec vero haec, iudices, ut ego nunc flens, 95 sed hoc eodem loquitur vultu, quo videtis. Negat enim se, negat ingratis civibus fecisse, quae fecerit, timidis et omnia circumspicientibus pericula non negat. Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce 5 fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deliniret, nec timet, ne, cum plebem muneribus placarit, vos non con- 9 ciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus 96 erga se benivolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna dederit, se secum ablaturum esse dicit. Meminit etiam sibi vocem praeconis modo defuisse, quam minime 15 desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si haec contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit haec, quae certe vera 97 sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi 20 solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, siquidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare. Beatos esse, quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros, qui beneficio cives suos vice- 25 rint. Sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc unam, quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret, ut absentes

30 adessemus, mortui viveremus. Hanc denique esse, cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere. 98 De me,' inquit, semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis 35 inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur. Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies. Centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera. Qua fines 40 imperii populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo, sed etiam laetitia peragravit. Quam ob rem, ubi corpus hoc sit, non,' inquit, laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper habitabit nominis mei gloria.'

99

[ocr errors]

XXXVI. Haec tu mecum saepe his absentibus; sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: 'Te quidem, cum isto animo es, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. Nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum querella, ut iis irasci possim, a quibus tantum vulnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime.' Nullum umquam, 10 iudices, mihi tantum dolorem inuretis (etsi quis potest esse tantus?), sed ne hunc quidem ipsum, ut obliviscar, quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit oblivio, aut si in me aliquid offendistis, cur non id meo capite potius luitur quam Milonis? Praeclare enim vixero, 15 si quid mihi acciderit, priusquam hoc tantum mali 100 videro. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi,

T. Anni, nullum a me amoris, nullum studii, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro

te appetivi, ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum, ego me plurimis pro te 20 supplicem abieci, bona, fortunas meas ac liberorum. meorum in communionem tuorum temporum contuli; hoc denique ipso die si quae vis est parata, si quae dimicatio capitis futura, deposco. Quid iam restat? quid habeo, quod faciam pro tuis in me meritis, nisi 25 ut eam fortunam, quaecumque erit tua, ducam meam? Non recuso, non abnuo vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia, quae in me contulistis, aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.

30

XXXVII. His lacrimis non movetur Milo; est quo- 101 dam incredibili robore animi; exilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam. Sed hic ea mente, qua natus est; quid? vos, iudices, quo tandem animo eritis? Memoriam 5 Milonis retinebitis, ipsum eicietis? Et erit dignior locus in terris ullus, qui hanc virtutem excipiat, quam hic, qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis; vos in viri et in civis invicti periculo appello, centuriones, 10 vosque, milites; vobis non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? O me miserum, o me infelicem! Revocare tu me in 102 patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per 15 eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per quos nostram ille servasset? 20 At in qua causa non potuisse? Quodnam ego con- 103

[ocr errors]

cepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exitii indagavi, patefeci, protuli, extinxi? Omnes in me meosque 25 redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur hi, per quos essem restitutus? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum 30 esse, si distrahar ab his, per quos restitutus sum?

XXXVIII. Utinam di immortales fecissent (pace tua, patria, dixerim; metuo enim, ne scelerate dicam in te, quod pro Milone dicam pie), utinam P. Clodius non modo 4 viveret, sed etiam praetor, consul, dictator esset potius, 104 quam hoc spectaculum viderem! O, di immortales, fortem et a vobis, iudices, conservandum virum!

6

Minime, minime,' inquit. 'Immo vero poenas ille

debitas luerit; nos subeamus, si ita necesse est, non debitas.' Hicine vir patriae natus usquam nisi in 10 patria morietur aut, si forte, pro patria? huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a 105 vobis ad se vocabunt? O terram illam beatam, quae 15 hunc virum exceperit, hanc ingratam, si eicerit, miseram, si amiserit! Sed finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possum, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, - quod sentietis, id audeatis. Vestram virtutem, ius20 titiam, fidem, mihi credite, is maxime probabit, qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque elegit.

M. TULLI CICERONIS

DE IMPERIO CN. POMPEI AD
QUIRITES ORATIO.

I. Quamquam mihi semper frequens conspectus vester 1 multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas adhuc, sed 5 vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea per aetatem nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria afferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus 10 transmittendum putavi. Ita neque hic locus vacuus 2 umquam fuit ab iis, qui vestram causam defenderent, et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum 15 ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis et quid aliis praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quan- 20 tum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit afferre, certe et, si quid auc

« IndietroContinua »