Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLI CICERONIS

PRO L. MURENA ORATIO.

1 I. Quod precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die, quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi, fidei magistratuique meo, populo ple5 bique Romanae bene atque feliciter eveniret, idem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant eaque res vobis po10 puloque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. Quodsi illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem, quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus, ut eis quoque homi15 nibus, quibus hic consulatus me rogante datus esset, 2 ea res fauste, feciliter prospereque eveniret. Quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem vestrae fidei 20 commendat, qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur.

Et quoniam in hoc officio studium meae defen sionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio 25 causae reprehensa est, antequam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem in tempore sit officii mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore, famɛ 30 fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.

II. Et primum M. Catoni vitam ad certam rationis 3 normam derigenti et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam 5 L. Murenae attingere. Cuius reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem 10 defendi quam a consule? Quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is, cui res publica a me in manum traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? Quodsi in iis rebus repetendis, quae mancipi sunt, is periculum iudicii 15 praestare debet, qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul, qui consulem declaravit, auctor beneficii populi Romani defensorque periculi esse debebit. Ac si, ut 4 non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic 20 causae publice constitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor daretur, qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. Quodsi e portu solventibus ii, qui

25 iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura fert, ut eis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet prope 30 iam ex magna iactatione terram videntem in hunc, cui video maximas rei publicae tempestates esse subeundas? Quare, si est boni consulis non solum. videre, quid agatur, verum etiam providere, quid futurum sit, ostendam alio loco, quantum salutis 35 communis intersit duos consules in re publica Kalendis 5 Ianuariis esse. Quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare. III. Nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli, ut eam, quam mihimet ipsi iam pridem tuleram de civium periculis defendendis, non abrogarem. Etenim, si largitionem factam esse confiterer idque recte factum esse 5 defenderem, facerem improbe, etiamsi alius legem tulisset; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est, quod meam defensionem latio legis 6 impediat? At negat esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem verbis 10 et paene imperio ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. Ego autem has partis lenitatis et misericordiae, quas me natura ipsa docuit, semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sus15 tinui, sicut huius imperii dignitas in summo periculo civium postulabat. Quodsi tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui, quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad humani

tatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae 20 meae consuetudinique servire? Ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit.

Sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi 7 atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Ca- 25 tonis accusatio commovebat, qui gravissime et acerbissime ferre se dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari in 30 amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum petenti a me defuit, quod 35 esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. Abiit illud tempus; mutata ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem L. Murenae, quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere. 40 Neque enim, si tibi tum, cum peteres consulatum, 8 adfui, nunc cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo laudari, sed ne concedi quidem potest, ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus. 45 IV. Mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur, quod ab eodem in honoris contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris 5 eius, quem adeptus est, amplitudo summae mihi, superbiae crudelitatisque famam inussisset, si homi

nis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim 10 iam mihi licet neque est integrum, ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. Nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data, quanta antea nemini, eos, cum adeptus sis, deponere, 9 esset hominis et astuti et ingrati. Quodsi licet desinere, 15 si te auctore possum, si nulla inertiae, nulla superbiae, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est eius modi, quam nec 20 industrius quisquam nec misericors nec officiosus deserere possit. Atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. Nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te 25 advocato illum ipsum, quem contra veneris, causa cadere, noli tam esse iniustus, ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos 10 esse oportere. Etenim, si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q. Hortensio, M. Crasso, 30 clarissimis viris, si item ceteris, a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari, accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet, in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. Ego vero, iudices, ipse me existimarem 35 nefarium, si amico, crudelem, si misero, superbum, si consuli defuissem. Quare, quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, 40 id ita moderabor, ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere.

« IndietroContinua »