Immagini della pagina
PDF
ePub

Verum haec Cato nimium nos nostris verbis magna 31 facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. Quod 25 ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. Nam si omnia bella, quae cum Graecis gessimus, contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini, de Aetolis M. Fulvi, de 30 rege Perse L. Pauli, de Pseudophilippo Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. Sin haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum clarissimae fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur? Atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum 35 bellum populum Romanum cum Antiocho gessisse video; cuius belli victor L. Scipio aequa parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae 39 nomine adsumpsit. Quo quidem in bello virtus enituit 32 egregia M. Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi statuo, talis, qualem te esse video, numquam esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. Neque vero cum P. Africano senatus egisset, ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante 45 Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens putaretur. xv. Atqui si diligenter, quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit, consideraris, omnibus regibus, quibuscum populus Romanus bellum gessit, hunc regem nimirum antipones; quem L. Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et non rudis im- 5 perator, ut aliud nihil dicam, cum bello invectum totam in Asiam cum pace dimisit; quem L. Murena, pater

huiusce, vehementissime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit ; 10 qui rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe conatuque valuit, ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis 33 coniuncturum putaret. Ad quod bellum duobus consulibus ita missis, ut alter Mithridatem persequeretur, 15 alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli vero res tantae extiterunt, ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. Nam, cum totius impetus belli 20 ad Cyzicenorum moenia constitisset eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset, qua effracta et revulsa tota pateret provincia, perempta ita a Lucullo haec sunt omnia, ut et urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et omnes copiae regis diuturnitate obses25 sionis consumerentur. Quid? illam pugnam navalem ad Tenedum, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes op30 pidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit, ut sibi rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque bellum renovarit. XVI. Ac, si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed non id agi34 mus. Hoc dico: Si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex 5 contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque tanta gloria L. Lucullus, neque vero eius belli conficiendi negotium tanto studio populus

Romanus ad Cn. Pompeium detulisset.

Cuius ex om

nibus pugnis, quae sunt innumerabiles, vel accerrima 10 mihi videtur illa, quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. Qua ex pugna cum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset, quo exercitus adire non posset, etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. Itaque ipse Pompeius 15 regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in unius anima posuit, ut, cum omnia, quae ille tenuerat, adierat, sperarat, victoria possideret, tamen non ante, quam illum vita expulit, bellum confectum iudicarit. Hunc tu hostem, Cato, 20 contemnis, quocum per tot annos tot proeliis tot imperatores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti aestimata est, ut morte eius nuntiata denique bellum confectum arbitraretur? Hoc igitur in bello L. Murenam legatum fortissimi animi, summi consilii, 25 maximi laboris cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consulatum adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse.

XVII. At enim in praeturae petitione prior renuntia- 35 tus est Servius. Pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum populo, ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem reliquis honoribus debeat? Quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, 5 tam varias habere putatis agitationes commutationesque fluctuum, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus aut nox interposita saepe perturbat omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris. Saepe 10 etiam sine ulla aperta causa fit aliud, atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi vero non ipse fecerit. non ipse fecerit. Nihil 36

est incertius vulgo, nihil obscurius voluntate hominum, 15 nihil fallacius ratione tota comitiorum. Quis L. Philippum summo ingenio, opera, gratia, nobilitatę a M. Herennio superari posse arbitratus est? quis Q. Catulum humanitate, sapientia, integritate antecellentem a Cn. Mallio? quis M. Scaurum, hominem gravissimum, 20 civem egregium, fortissimum senatorem, a Q. Maximo? Non modo horum nihil ita fore putatum est, sed ne cum esset factum quidem, quare ita factum esset, intellegi potuit. Nam, ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improviso nulla 25 ex certa ratione obscura aliqua ex causa excitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas, quo signo commota sit, saepe ita obscura 37 est, ut casu excitata esse videatur. XVIII. Sed tamen si est reddenda ratio, duae res vehementer in praetura desideratae sunt, quae ambae in consulatu multum Murenae profuerunt, una expectatio muneris, quae et 5 rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creverat, altera, quod ii, quos in provincia ac legatione omnis et liberalitatis et virtutis suae testis habuerat, nondum decesserant. Horum utrumque ei fortuna ad consulatus petitionem reservavit. Nam et 10 L. Luculli exercitus, qui ad triumphum convenerat, idem comitiis L. Murenae praesto fuit, et munus amplissimum, quod petitio praeturae desiderarat, prae38 tura restituit. Num tibi haec parva videntur adiu

menta et subsidia consulatus, voluntas militum? quae 15 cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet suffragatio militaris; imperatores enim comitiis consularibus, non verborum interpretes deliguntur. Quare

gravis est illa oratio: 'Me saucium recreavit, me 20 praeda donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam iste plus militi laboris imposuit, quam sibi sumpsit ipse, cum fortis, tum etiam felix.' Hoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem? Etenim, si tanta illis comitiis religio est, 25 ut adhuc semper omen valuerit praerogativum, quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque valuisse?

XIX. Sed si haec leviora ducis, quae sunt gravissima, et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam valde contemnere; quae huic admodum profuerunt. Nam quid ego dicam populum ac vulgus imperitorum 5 ludis magno opere delectari? Minus est mirandum. Quamquam huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis comitia. Quare, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L. 9 Murenae apud populum profuisse. Sed si nosmet ipsi, 39 qui et ab delectatione communi negotiis impedimur et in ipsa occupatione delectationes alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur et ducimur, quid tu admirere de multitudine indocta? L. Otho, vir fortis, 40 meus necessarius, equestri ordini restituit non solum 15 dignitatem, sed etiam voluptatem. Itaque lex haec, quae ad ludos pertinet, est omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est restitutus. Quare delectant homines, mihi crede, ludi, etiam illos, qui dissimulant, non solum 20 eos, qui fatentur; quod ego in mea petitione sensi. Nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. Quodsi ego, qui trinos ludos aedilis feceram, tamen Antoni ludis commovebar, tibi, qui casu nullos feceras,

« IndietroContinua »