Immagini della pagina
PDF
ePub

collocavi, voluntatem meam laudabit, imbecillitatem excusabit. Quod quum cogitarem, simul pietas, TIBI ut hunc qualemcunque librum offerrem, iterum atque iterum flagitavit. Quippe me, iuvenem, quem Hermanni disciplina foverat atque aluerat, quum ab huius carissimi praeceptoris atque amici consuetudine temporum tristitia et mearum ipsius rerum angustia abegisset, idque ego graviter dolerem, TUA comitas benevole excepit, erexit, et ut huius Gymnasii moderamen mihi committeretur, paulo post effecit. Cui muneri recte administrando quum et per iuvenilem aetatem atque exiguam rei scholasticae peritiam et per ludi ipsius, cui praeesse iussus eram, iniquam, quae diu fuerat et tunc adhuc erat, conditionem vererer ne impar essem, ne ibi quidem animum me abiicere passus es; sed non aegre ferens querimonias, quibus saepe molestus TIBI eram, verum earum

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

causis removendis intentus et auctoritate TUA gravissima adiuvans omnia, quae huic ludo laetiorem sor-tem promittere videbantur, rem eo perduxisti, ut nunc multum mutata sit huius scholae conditio. Iam enim, ut taceam alia, me plurium, quam qui prius fuerant, eorumque doctissimorum, gnavissimorum et amicitiae vinculo mecum coniunctorum collegarum adiuvant studia. Quae quidem, quum etiam plurimorum discipulorum magna assiduitas atque erga nos amor accederet, effecerunt, ut non tantum iis, quae munus postularet, plerumque ego satisfacere possem, verum etiam aliquantum mihi superesset otii. Hoc autem quod in Thucydide consumendum existimavi, TIBI quidem, VIR ILLUSTRIS, non mirum videbitur. Nam et scriptorem eum iudicabis, qui facile legentis animum retineat, commoveat, delectet, et meministi fortasse, iam ante aliquot annos, quum Observationes criti

cas in Thucydidem emitterem, agitasse me consilium novae editionis huius scriptoris parandae, si primum studiorum, quae in eum contuleram, specimen non displiceret viris doctis. Cuius voti quum damnatus essem, simulatque vacabam, ad Thucydidem reverti, eumque lectitavi et perscrutatus sum, quotiescunque poteram. In quo multum me adiuverunt nonnulli egregii. viri, qui me vel admonebant eorum, quae male disserueram, vel etiam novis instruebant praesidiis, quibus ad genuina praestantissimi rerum scriptoris verba restituenda uterer. Illud ab Hermanno potissimum factum, hoc partim a Creuzero et Frommelio; quorum opera et humanitate, quum hic illius precibus motus molestum codicis Palatini e Gallia in patriam relati conferendi negotium in se recepisset, diligentissimam huius optimi libri collationem accepi; partim a Göllero, qui codicum Monacensium, quos ipse

Sic

cum Lipsiensi exemplari comparaverat, scripturae discrepantiam benevole mecum communicavit. igitur vel ea, quae iam in Observationibus scripseram, retractanda et aliquoties mutanda erant, atque tum hanc ob causam tum ne nimis multis in locis dispersa legerentur,. quae de Thucydide exposuissem, omnia, quae in Observationibus disputata adhuc probabam, in hanc novam scriptoris editionem, plerumque tamen novis argumentis stabilita, recipienda putavi, ita ut iam in hoc primo volumine nonnulla ex his reperiantur.

Verum haec, quae modo dixi, non ad TE solum, VIR ILLUSTRIS, sed ad quemvis libri lectorem pertinere video. Nolo igitur TE diutius morari, sed potius quod tam multus fui, eius rei venia a TE petenda est. Quam dum imploro, simul et hunc librum ea, qua soles, lenitate atque

humanitate accipias, ac si multum ibi desideres, au

ctoris animi sensus et consilia potius quam literas scriptas intuearis, oro atque obsecro, oro atque obsecro, et res tam meas quam huius Gymnasii TUAE fidei et tutelae permitto et mando.

Scrib. in ipso Gymnasio Fridericiano quod est Francofurti ad Viadrum, mense Iunio a. cɔɔɔɔɔxx.

ERN. FRID. POPPO,

PH. DR.

« IndietroContinua »