DE BELLO PELOPONNESIACO LIBRI OCTO. DE ARTE HUIUS SCRIPTORIS HISTORICA EXPOSUIT; EIUS SUBIECIT ERNESTUS FRIDERICUS POPPO GUBENENSIS, PARS I. PROLEGOMENA COMPLECTEN S. VOLUMEN I. DE THUCYDIDIS HISTORIA IUDICIUM. LIPSIAE, APUD GERHARDUM FLEISCHERUM. MDCCCXXI. 18 21 PA 4452 A2 1821 328771 vil, ptl Соруд Thucydidem velim legat studiosa iuventus assidue. 1 Credite mihi, adolescentes qiloμadsis, sive eloquentiam quaeritis, sive scientiam civilem, sive historiae cognitionem, non potestis in alio auctore operam melius collocare. Miraberis haud dubie, VIR ILLUSTRIS, auda ciam meam, quod TIBI, literarum studiis in tota patria nostra prospicienti et ob tot tantaque gravissima negotia fere nunquam fruenti otio, librum minutis quaestionibus refertum, quae mihi ipsi inter scribendum saepe taedium parabant, atque iis solum, qui vel Grammaticam Graecam vel sermonem Thucydidis accurate cognoscere cupiant, aliquantum profuturae sint, haud veritus sum consecrare. Speravi tamen, fore, ut, quod libro ipsi deesset, et TUA insignis humanitas suppleret et praestantia scriptoris, quem defendere et illustrare sum conatus. Nam ut haec, quoniam ipsa maxima est, etiam res leves, sed ei, qui Thucydidis ingenium et dicendi genus plane perspicere studet, cognitu necessarias non sinet prorsus contemni; ita illa, etiamsi alias in hoc libro virtutes nullas invenerit, tamen operosi studii causa, quod in eo |