Immagini della pagina
PDF
ePub

2681

TITI LIVII

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

Io. NIC. MADVIGII.

EDIDERUNT

Io. NIC. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][graphic][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small]

PRÆFATIO
ATIO

Io. NICOLAI MADVIGII.

Antequam ad nostræ recensionis in his quinque libris formam, ut in superiore parte, comparatione exempli Weissenborniani monstrandam venio, de duabus rebus breviter dicendum est.

Primum in annis in paginarum margine notandis quoniam aliqua erat difficultas propter fastorum et ætatis urbis computandæ discrepantiam, quum ipsum Livium appareret non secutum esse perpetuam seriem fastorum ad certam de urbis ætate opinionem accommodatam, quæ exprimi posset, hac usi sumus ratione. Primum omisimus eum annum, qui vulgo Camillo dictatori post receptam a Gallis urbem assignatur (365 ab u. c., 389 a. Chr.), sed a Livio non significatur, quo factum est, ut ab initio libri VI ad c. 34 uno anno minus ab urbe, uno plus ante Christum numeraremus, quam vulgo numeratur; deinde autem eum annum notavimus, qui VI, 34 et 35 a Livio sine tribunorum militum nominibus significatur tamen, quo C. Licinius et L. Sextius primum tribuni pl. fuerunt, quoniam narratio non patitur, horum tribunatum plebis in eundem annum includi, quorum tribuni militum c. 32 nominantur. Itaque hinc nostri numeri cum vulgari ratione consentiunt, eorum scilicet, qui primos consules a. 245 ab u. c. ponunt. Hunc consensum ne turbaremus, tres annos, qui post hoc tempus vulgo dictaturis sine consulibus notantur, a Livio autem recte sine dubio omittuntur, non illos quidem in margine separatim notavimus, sed tamen universo numero comprehendimus (ab u. c. 430, 445, 453, a. Chr. 324, 309, 301); idemque servavimus in anno et consulum pari incuria, ut videtur, a Livio omisso libr. VIII, 17 (a. u. 421, a. Chr. 333).

[ocr errors]

Alterum hoc est. Nescio quo errore, sive negligentiam aliquis appellare mavult, fugerat notitiam nostram libellus iam a. 1859 ab A. W. Zumptio Berolini editus de Livianorum librorum inscriptione et codice antiquissimo Veronensi (39 pagg. formæ quaternaria), in quo quum maiores quasdam particulas (unam duorum foliorum, libr. III, 7, 3 ad 8, 8, tres singulorum foliorum, III, 12, 7-13, 5, III, 18, 10-19, 5, III, 23, 5-24, 5) a se e codice palimpsesto descriptas exposuit, tum sparsim quædam aliunde annotavit. (III, 7, 3 7, 7 et III, 12, 7 13, 5 a se exscripta ediderat iam Detlefsen in Philologi vol. XIV. p. 160.) Eum libellum si habuissem, quum emendationes Livianas edebam, certius, quam p. 4 feci, Veronensem codicem, cuius triginta folia geminata supersunt, ad lib. III, IV, V, VI pertinentia, ab ceteris, quibus subscriptio Nicomachorum et Victoriani unius familiæ notam imprimit, segregassem, addidissemque, eum præter sua menda erroresque minime paucos habere etiam vel in his particulis manifesta aliquot menda cum ceteris communia, antiquioris iam labis et depravationis indicia (ut III, 7, 6 T. Verginius Rutilius, III, 29, 7 Fabius Quinctius, VI, 11, 9 res damnosissima, quod frustra Zumptius defendere conatur, quasi commemorandum Livio fuerit, æs alienum esse damnosum, quanquam reapse non darnnosum est, sed ex rebus damnosis oritur, et etiam divitibus damnosum, quibus æs alienum molestum esse non solet). In ipsa etiam oratione, superiorum librorum pauca quædam nec magna mutassem, hæc fere: III, 7, 5 Veronensi cum ceteris parens (et Ussingio in eam partem disputanti) restituissem ab Tusculana, etsi, Tusculana vallis quæ dicatur, paulo minus depressa quam Albana, coniectatur tantum; III, 8, 7 Veronensis auctoritate omisissem in ante re subita; III, 24, 5 scripsissem eodem auctore frequentem ad signa (om. que), postremo V, 44, 7 capite arma frequentesque me sequimini. Nam alia incerta sunt. Sed caruissem non exiguo fructu et recti iudicii confirmatione. Tum enim codicis Veronensis auctoritate in IV, 21, 6 sustulissem non ante exiret et § 7 oppido aut. Nunc hæc verba ab Ussingio et me sola rationis vi et argumentorum pondere damnata quum codex Veronensis prorsus omittat, simul magnopere admonet, in aliis quoque locis ut veræ et caute exquisitæ rationi parere audeamus; nec deterreor, quod eodem loco codex Veronensis metum a T. Fabro et me damnatum tenens (tantum metum vetustatis) antiquius id interpretamentum esse ostendit. Atque etiam in V, 55, 1 cod. Veron. pronomen eos a me (præfat. p. I p. XXIX) addubitatum omittit. Videndum, possitne movere de oratore absolute dici (Eindruck machen). Sed de his satis. Restat, ut exponantur

« IndietroContinua »