Immagini della pagina
PDF
ePub

librum interspersis ostendi, quid homines docti, qui nuper Livium in Germania ediderunt et quummaxime edunt (Alschefskium vix numero), præter illos locos, quorum menda nondum sanata a quoquam essent, efficiendum ac refingendum reliquissent. In his, qui nunc a nobis emittuntur, quinque libris proximisque totidem totius recensionis fundamentum constituendum esse convenit in codice Mediceo (M), cuius simillimus fuit Vormatiensis Beati Rhenani, et in Parisiensi (P), quique huius sectæ adiunguntur, in partibus tantum noti (Klockianus, Helmstadiensis, Einsiedlensis, Bambergensis, Upsaliensis), ita ut neutri certus principatus concedatur, paulo plus tribuatur Mediceo ob servata quædam pæne oppressæ veritatis indicia, non neglecto tamen Harleiani prioris (H) et Leidensis prioris (L) testimonio, quo pauca quædam continentur in superioribus illis oblitterata. (Ad ea, quæ Emendatt. Livv. p. 31 posui, huius rei documenta adiungi ante omnia debent servata lib. II, 15 init. in his duobus codicibus et præterea in Vossiano altero et Florentino S. Marci vestigia nominum alterius consulum paris, tum V, 52, 13, retentum in his et deterioribus codicibus pronomen eas, quamquam ita corruptum, ut fas aut eos scribatur.) Hos igitur codices, quos illi quoque, quos significavi, editores, laudabili consilio, sed iudicio interdum non satis libero nec cauto sequendos sibi sumpserunt, sic secuti sumus, ut in dissensu eorum, maxime quidem Medicei et Parisiensis, præter auctoritatem sententiarum orationisque et usus loquendi momenta ponderaremus et librariorum errandi consuetudinem opportunitatesque consideraremus, in iis autem, quæ nullam aut prope nullam huiusmodi haberent probandi aut improbandi notam, Mediceo potissimum pareremus (velut in verborum ordine I, 1, 8 et 5, 4 et 7 et 9, 3, tum in huiusmodi scripturis, qualis est I, 6, 1 scelus pro scelera). Deinde autem, ubi aut ipsa codicum discrepantia cum manifesta interdum litterarum verborumque confusione suspicionem movebat, aut ea, quæ in melioribus codicibus constanter aut cum levi nec suspiciosa varietate legebantur, tamen aut sententia prava et a re et Livii consilio propositoque aliena aut oratio a sermonis Latini usu Livianoque dicendi genere institutave aperte forma et artificio abhorrens et sine causa aberrans aut denique coniuncta sententiæ orationisque vitia ita coarguebant, ut negligentiæ excusationem non reciperent nec a Livio scripta credi possent, (- nam quædam, quæ aliquam habent offensionem aut etiam manifestum errorem, Livius tamen scripsit -) ibi, quum teneremus, qualis fuisset codex nostrorum omnium (in his decem libris) parens et quos iam errores suscepisset (de quo dixi

emendd. Livv. p. 5-25), seposita superstitione et defensionis pertinacia remotaque non minus omni fingendi et incredibilia de librariis narrandi licentia, emendationem circumspeximus, eamque si aut a superiorum aliquo aut nuper ab aliis aut denique a nobis talem repertam iudicabamus, ut certas veritatis aut summæ probabilitatis notas ex ipsa correctionis lenitate et demonstratione causæ erroris et ex sententiæ orationisque convenientia contineret, in Livii oratione posuimus; is enim artis fructus est, quo Livium, quique eum legunt, fraudari non oportet. Et quoniam apparatu critico onerari huiusmodi editio non potuit, ut tamen, qui hoc exemplo utentur, secure et cum fiducia id facere possint, quum sciant, quæ nova in eo insint et unde ducta, subiiciemus huic præfationi indicem omnium locorum, in quibus nostra recensio, exceptis rebus orthographicis, discrepat a Weissenbornii (tertia, cuius primum volumen apud Teubnerum a. 1860 evulgatum est),1) indicato brevissime (præterquam in hi, ii, his, iis) nostræ scripturæ fonte, si ea aut ex alteroutro e codicibus principibus aliove meliorum aut coniectura aliorum nata aut a nobis primis ex aliis codicibus sumpta est; de ceteris, quæ e codicibus etiamsi minus bonis iam apud superiores locum in contextu tenuerunt, Drakenborchius quærentibus satisfaciet. Deinde in eundem indicem (inter parenthesis signa) omnes illos locos includemus, ubi et nos et Weissenbornius, neglecta utriusque codicis principis auctoritate, aliam scripturam secuti sumus, quæ non iam olim quasi consensu comprobata et apud Drakenborchium in contextu posita sit. Ubi igitur nihil annotaturn est, scriptura aut cum Weissenborniana consentiens fere ex codice principe utroque aut ex alteroutro ducta est) aut cum Weissenborniana et Drakenborchiana consentit. Hoc sufficere videtur. Qui perscrutari ipsi singula volent, scripturas codicum

nostra

1) In tertia hac editione Weissenbornius quædam rectius constituit quam antea, nonnulla, de quibus ante recte iudicaverat et quæ vix dubitationem habere potuisse videntur, in peius mutavit; ut IV, 56, 11 expulit necessariam Gronovii emendationem, ib. 55, 5 rectam codicis P scripturam; sed hanc tamen in annotatione iterum probavit.

2) Fere dico; sunt enim non ita pauci minuti et manifesti codicum M P et sine dubio ceterorum bonorum errores, quibus neglectis tenetur scriptura vera pridem recepta et plerumque sine varietatis mentione tradita, ut I, 3, 7 aliquodeducta M, aliquoteducta Ppro aliquot deductæ, 7, 5 quasi pro quia, si, 7, 12 ibidum pro ibi tum, 9, 14 humano genere pro h. generi, 10, 3 nec Crustumini pro ne Crustumini, 14, 5 qua dextra pro quia dextra etc.

illorum duorum apud Alschefskium expositas cum Drakenborchii copiis coniungent. (Quæ sparsim nostra ætate a viris doctis de Livii locis annotata et coniectata sunt, magna diligentia Hertzius et Weissenbornius collegerunt.) Ac mearum quidem emendationum, quæ multæ receptæ in ordinem sunt, rationes fere expositæ sunt in emendationum Livianarum volumine, cuius paginas in illo indice adscribemus singulis locis; sed tamen novas aliquot, interque eas nonnullas satis memorabiles, suggessit repetita et curiosa totius huius partis pertractatio, quæ breviter illic commemorabuntur cum illis, quas Ussingius aliique subministrarunt; simul de uno et altero præterea loco iudicii nostri causam significabimus. Perpaucæ ex iis coniecturis, quas cum aliqua fiducia proposueram, deserendæ fuerunt; sed quasdam iam ante incertas esse significaveram, aliæ nunc incertiores visæ sunt, quam ut in ipsam Livii orationem reciperentur; ex iis nonnullas, si magna vulgatæ scripturæ offensio levanda aliquo modo videbatur, in margine annotavimus. In verbis, quæ aliena manu Livii orationi adiecta iudicavimus, aut prorsus tollendis aut tantum usitata in ea re nota insigniendis aliqua fortasse fuit inconstantia eiusmodi, ut in prioribus libris liberius eiicerentur, in posterioribus cautius damnarentur. Quæ aliorum nostrave coniectura addita sunt verba, quum a librariis omissa viderentur, ea in quarto demum et quinto libro alio typorum genere notavimus, quod ab initio factum oportuerat. Præter notabiles emendationes et a certis auctoribus proditas, quas aut post alios aut primi in oratione Livii posuimus, minores non ita paucas aut in recentioribus codicibus aut ab antiquis editoribus factas restituimus, quum nuper ex melioribus codicibus revocati essent pusilli et vulgares errores, quorum similes infinitis locis necessario spernuntur, iisque Livii oratio vitiata1); interdum quidem etiam

1) Quanta fuisset et eius librarii, qui codicem nostrorum archetypum scripsit, et eorum, qui antiquissimos nostrorum, licentia in littera m in fine vocum post vocales addenda detrahendave, dixi in emendd. Livv, p. 9. Weissenbornius, quum a. 1853 in I, 33, 6 recte edidisset: ponte-in Tiberi facto, a. 1860 contra apertam rationem usumque constantissimum (contra P etiam) scripsit in Tiberim, et I, 39, 1, quum ante recte scripsisset: prodigium visu eventuque memorabile fuit, nunc posuit incredibiliter: Eo tempore in regia prodigium visum, eventuque memorabile fuit (quasi eo tempore eventu memorabile fuerit prodigium et quasi sic conungi possint visum pro visum est et fuit); adeo non aut ad illa, quæ illic indicavi, exempla attenderat aut ad hæc, quæ præterea in duobus primis libris viderat: I, 34, exsulem advena (M P), 39, 6 familiaritate aucta (M H, familiaritatem acta P), II, 10, 7 et 10 exi

ex altero e duobus principibus codicibus quædam huius generis nescio que novitatis studio recepta erant.2)

Unum est genus, in quo prævidemus nonnullorum reprehensionem, quod aliquot locis verborum formas grammaticas rariores e codicibus non susceperimus. Ac fides quidem genitivo casu semel et cum summa ambiguitate Livium non scripsisse (I, 16, 8: quantum illi viro nuntianti hæc fides fuerit), certissimum est, nec tamen minus certum, eum non dixisse, tantum fidem fuisse homini pro eo, quod est tantum fidei, quod enarrandi artificium Weissenbornius utrum excogitaverit an ab alio acceperit, nescio; nihil enim subest nisi frequentissimi generis error librarii, ad hæc, quod pro nominativo accepit, fides pro fidei accommodantis. Sed stirpis, fieri posse, ut Livius nominativo casu scripserit (I, 1, 11 et XXVI, 13, 16), non magis negare audemus, quam hæc pro hæ aliquando posuisse (I, 43, 5); res tamen incerta est; in pronomine quidem unum exemplum (II, 44, 12) eripiunt MH Rhenanique codex a P (ipso a secunda manu correcto) discrepantes; in aliis sequitur fere c aut q littera (ut III, 55, 13: hæc consulares leges), ut proclivis fuerit geminandi error; itaque hæc, donec certum erit, Livium sic scribere solitum esse, multo rectius in varietate scripturæ diligenter annotantur et a grammaticis in adversaria referuntur, quam in exempla

guam parte et ponte obtineret (P m. 1), 11, 7 Gabinam viam (M),
20, 1 in primam exsulum aciem (M), 32, 5 residem in urbem (Mm.1
P), 34, 6 ubi eam remisisset (MP), ibd. 12 facile dictum est (M
P). Perpetua confusio est in codicibus formarum redit et rediit
et similium, nec ubique definiri potest, præsensne in narrando an
perfectum Livius posuerit; sed tamen quis ferat edi I, 37, 2: ea
res attulit eadem impedit multique periere? aut quis non mi-
retur, qui V, 8, 3 pro perit contra bonos codices recte tenuerit
perit, quia præsenti historico locus non esset, eum c. 10, 10 spre-
visse nequit, quod non minus necessarium est? Nihilo melius li-
brarii codicis archetypi auctoritas defendet in IV, 33, 4 temporis
in interrogationibus eiusdem generis diligenter compositis hanc
varietatem cedetis? non exstinguitis? non inferetis? aut hanc numeri
perturbationem in IV, 35, 6: obiurgantium multitudinem, quod
admiratione eorum, quos odissent, stupens
Nam
se ipsa teneret.
a multitudinis nomine sic demum recte transiretur ad odissent, si
non sequeretur nullo interiecto stupens teneret; nunc apparet,
librarii animo obiectam esse pluralis numeri speciem ex obiur-
gantium aut eorum.

1) Velut I, 3, 11 ex uno P hæc temporum confusio inducta

interemit

est in Livii orationem: addit
adimit; 5, 5 ex
eodem receptum contra M H L aperire noluerat, de quo mendi
genere dixi emendd. Livv. p. 38 n. 2; nec pauca similia sunt.

communi usui destinata cum magna, discipulorum præsertim, molestia recipiuntur. Nos quidem etiam cædis, cladis, ædis nominativo casu paucis locis scribere (etiam plebis II, 24, 2 e P L), quum multis partibus sæpius altera forma legeretur, veriti sumus; etsi bis, opinor, adis subrepsit (1, 33, 9 et IV, 25, 3). Et tamen in hac nominativi forma codicum auctoritas aliqua est; in illo prorsus ludimur vana specie, quod in magistratuum sæpius ab iisdem hominibus captorum annotatione longe plurimis locis consulem aliquem aut tribunum militum legimus tertium, quartum, quintum, perpaucis, codicum auctoritate scilicet cogente, tertio, quarto, quinto; nam certissimum est, his omnibus locis olim aut numeri notam fuisse (cos. III) aut adverbium non plene scriptum (cos. tert.); itaque omnibus locis eodem modo exprimi oportet. Eademque ratione (quod ipsi åb initio non attendimus nec tenuimus) ubique aut tribunos plebis aut tribunos plebi aut potius tribunos pl. scriptum oportuit. Quid est enim reapse inanius quam V, 29, 6, quum in M P sit tr. pl. (M tbr. pl.), ex arripere plebi, eodem capite § 1 et 3, ubi in optimis eadem est nota, plebis scribere et in hac inconstantia diligentiæ ac fidei laudem quærere nec intelligere, in codice archetypo omnibus tribus locis idem fuisse?

uno H

Coniuncta hæc, quæ proxime attigi, aliquo modo sunt cum vocum scribendarum ratione. Eam in hac editione communem et vulgarem esse voluimus sine ulla antiquitatis et doctrinæ affectatione, de qua re difficile est breviter ita dicere, ut non multorum reprehensionem ac pæne convicium moveamus. Latini scriptores quum aliis ætatibus alia vocum scribendarum ratione usi essent nec eodem tempore omnes prorsus eadem, nec nihil librarii in describendo novassent et vitiassent etiam, communem aliquam constantioremque formam grammatici quarti quintique sæculi constituerunt, partim ad pronuntiationem recentiorem, partim ad analogiam quandam grammaticam accommodatam; in antiquiorum scriptorum codicibus vetustior forma ita mansit, ut paulatim describendo plurima ex communi intermiscerentur ac postremo hæc vinceret, servatis pluribus paucioribusve vetustioris reliquiis, ex altera parte multis ex mediæ ætatis novicio ac corrupto usu susceptis. Perutile igitur et quum ad grammaticam tum, quoniam multiplex errandi occasio ex scribendi ratione ipsa et ex eius mutatione et ignoratione nascebatur, ad veræ scripturæ inventionem et iudicium necessarium est, quicquid veteris illius formæ in antiquissimis codicibus supersit, annotari et colligi speciemque aliquam universam effici eamque philologis notam esse; in exempla veterum scriptorum, quæ communi hominum usui maximeque quæ scholis destinentur, eius

« IndietroContinua »