Immagini della pagina
PDF
ePub

10

auxilia, et post Hernicos subactos universa prope gens sine 6 dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; et postquam, icto Romæ cum Samnitibus fœdere, fetiales venerant res repetitum, tentationem aiebant esse, ut, terrore incusso 7 belli, Romanos se fieri paterentur, quod quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, quum, quibus licuerit, suas leges Romanæ civitati præoptaverint; quibus legendi, quid mallent, 8 copia non fuerit, pro pœna necessariam civitatem fore. Ob hæc vulgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Equis iussit; consulesque ambo ad novum profecti bellum 9 quattuor millia a castris hostium consederunt. Æquorum 1 exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio trepidare. Alii exeundum in aciem, alii castra tuenda cen- 11 sent; movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus præsidiis urbium relictarum excidia. Itaque post- 12 quam inter multas sententias una, quæ, omissa cura communium, ad respectum suarum quemque rerum verteret, est audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia 13 tuendasque moenibus urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti assensu accepere. Palatis hostibus per agros, prima 14 luce Romani signis prolatis in acie consistunt, et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt; ceterum 15 postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. Transgressi 16 deinde vallum, quum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi; sed vestigia in omnes æque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant. Post per 17 exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Equorum prope ad internecionem deletum. De Equis triumphatum; exemploque eorum 18 clades fuit, ut Marrucini, Marsi, Peligni, Frentani mitterent

46

Romam oratores pacis petendæ amicitiæque.

fœdus petentibus datum.

His populis

Eodem anno Cn. Flavius Cn. filius scriba, patre libertino, humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, 2 ædilis curulis fuit. Invenio in quibusdam annalibus, quum appareret ædilibus, fierique se pro tribu ædilem videret neque accipi nomen, quia scriptum faceret, tabulam posuisse et 3 iurasse, se scriptum non facturum; quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniæ deducendæ. 4 Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus con5 temnentes humilitatem suam nobiles certavit; civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur; 6 ædem Concordiæ in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba præire, quum more maiorum negaret 7 nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis 8 maioris dedicaret. Haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiæ libertatis, 9 referam. Ad collegam ægrum visendi causa Flavius quum venisset, consensuque nobilium adolescentium, qui ibi assidebant, assurrectum ei non esset, curulem afferri sellam eo iussit ac sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit. 10 Ceterum Flavium dixerat ædilem forensis factio, App. Claudii censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis 11 lectis inquinaverat, et, posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit, nec in curia adeptus erat, quas petierat, opes, urbanis humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit; 12 tantumque Flavii comitia indignitatis habuerunt, ut plerique 13 nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. Ex eo tem

pore in duas partes discessit civitas; aliud integer populus, 14 fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tendebat, donec

Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiæ causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit, urbanasque eas appellavit. Adeoque eam rem acceptam 15 gratis animis ferunt, ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. Ab eodem institutum dicitur, ut equites idibus Quintilibus transveherentur.

A. Ch. 303.

LIBER X.

A. u. c. 451. L. Genucio, Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniæ deductæ. Albam in 2 Æquos sex millia colonorum scripta; Sora agri Volsci fuerat, sed possederant Samnites; eo quattuor millia hominum missa. 3 Eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius, quæstione ab consulibus ex senatus consulto habita, virgis cæsi ac securi 4 percussi. Tamen ne prorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Umbriam facta est, quod nuntiabatur, ex spe5 lunca quadam excursiones armatorum in agros fieri. In eam speluncam penetratum cum signis est, et ex [eo] loco obscuro multa vulnera accepta, maximeque lapidum ictu, donec, altero specus eius ore (nam pervius erat) invento, utræque 6 fauces congestis lignis accensæ. Ita intus fumo ac vapore ad duo millia armatorum, ruéntia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.

7 M. Livio Dentre, M. Æmilio consulibus redintegratum A. u. c. 452. Equicum bellum. Coloniam ægre patientes velut arcem suis A. Ch. 302. finibus impositam, summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis 8 pelluntur. Ceterum tantum Romæ terrorem fecere, quia vix credibile erat, tam affectis rebus solos per se Æquos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C.

Iunius Bubulcus. Is cum M. Titinio magistro equitum pro- 9 fectus primo congressu Æquos subegit, ac die octavo triumphans in urbem quum redisset, ædem Salutis, quam consul voverat, censor locaverat, dictator dedicavit.

Eodem anno classis Græcorum Cleonymo duce Lacedæmonio ad Italiæ litora appulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit. Adversus hunc hostem consul Æmilius missus prælio 2 uno fugatum compulit in naves; Thuriæ redditæ veteri cultori, Sallentinoque agro pax parta. Iunium Bubulcum dictatorem 3 missum in Sallentinos in quibusdam annalibus invenio, et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse. Circumvectus inde Brundisii promuntorium medio- 4 que sinu Hadriatico ventis latus, quum læva importuosa Italiæ litora, dextra Illyrii Liburnique et Istri, gentes feræ et magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervenit. Expositis paucis, qui 5 loca explorarent, quum audisset, tenue prætentum litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint, irrigua æstibus maritimis; agros haud procul proximos campestres cerni, ulteriora colles videri esse; ostium fluminis præalti, quo circumagi 6 naves in stationem tutam possent, vidisse (Meduacus amnis erat), eo invectam classem subire flumine adverso iussit. Gravissimas navium non pertulit alveus fluminis; in leviora 7 navigia transgressa multitudo armatorum ad frequentes agros, tribus maritimis Patavinorum vicis colentibus eam oram, pervenit. Ibi egressi, præsidio levi navibus relicto, vicos expug- 8 nant, inflammant tecta, hominum pecudumque prædas agunt, et dulcedine prædandi longius usque a navibus procedunt. Hæc ubi Patavium sunt nuntiata (semper autem eos in armis 9 accola Galli habebant), in duas partes iuventutem dividunt. Altera in regionem, qua effusa populatio nuntiabatur, altera, ne cui prædonum obvia fieret, avio itinere ad stationem navium (millia autem quattuordecim ab oppido aberat) ducta. In naves parvas, custodibus interemptis, impetus factus, territi- 10 que nautæ coguntur naves in alteram ripam amnis traiicere.

2

« IndietroContinua »