Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

Io. NIC. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

L5 M18

PRÆÆFATIO

Io. NICOLAI MADVIGII

AD PHILOLOGOS ET SCHOLARUM MAGISTROS.

Quum in emendationum Livianarum volumine, quod annum fere abhinc prodiit, initio libri (p. 2.) dixissem, universi operis Liviani ad eam formam, quam non solum animo conceptam, sed magnam partem litteris consignatam haberem, edendi laborem, quem mihi quidam imponere cuperent, me suscipere nolle, mutato deinde, dum liber typis describitur, consilio, extremo loco (p. 629 in addendis et corrigendis) breviter significavi, Livium coniuncta mea collegæque amicissimi et suavissimi, Io. Ludovici Ussingii, opera editum iri. Eius promissi exsequendi hoc initium est. Edimus enim nunc primos quinque Livii libros, quos ceteri brevibus intervallis subsequentur, sic emendatos, quemadmodum codicum bonorum ope, adhibito recto iudicio artisque lege, sine temeritate ac superstitione emendari posse visi sunt, eo exemplo, quod quum communi quotidianæque philologorum rerumque Romanarum studiosorum, quique ob alias causas Livium legunt, tractationi tum magistrorum discipulorumque in scholis usui aptum putamus. (Postremo volumini præter scripturas codicis Vindobonensis quinque postremorum librorum periochæ, quæ appellantur, adiungentur.) Et quoniam Ussingius ita et laboris partem molestiorem suscepit et consilla sententiasque mecum contulit, ut totius recensionis arbitrium meum esse vellet, par est etiam, me præfandi breviter et instituti nostri explicandi munere fungi. Ac de tota Livii librorum recensendorum ratione, qualeque esset in singulis operis partibus instrumentum criticum, ita expositum est a me in emendationibus Livianis, ut iterum de ea re dicendi nunc quidem causam habeam nullam; ibidemque et dixi aperte et exemplis quum in unum locum congestis (p. 36 sqq.), tum per totum fere

« IndietroContinua »