Immagini della pagina
PDF
ePub

mur erroris humani, a scelere certe liberati sumus. Nam quum M. Marcellum, deprecantibus vobis, reipublicæ conservavit ; memet mihi et item reipublicæ, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsis et patriæ reddidit; quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis. Non ille hostes induxit in Curiam, sed judicavit, a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu, quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum. Quo quidem in bello' semper de pace audiendum putavi ; semperque dolui, non modo pacem, sed orationem etiam civium, pacem flagitantium, repudiari. Neque enim ego illa, nec ulla umquam sequutus sum arma civilia ; semperque mea consilia pacis et togæ socia, don belli

· Quo quidem in bello-voluntarium) Leve est, ingratum tamen auribus, quod sine ulla figura ter repetitur semper in verbis, Semper putavi, semper dolui, semperque mea consilia. Incertum vero, simpliciterne Auctor scripserit audiendum; an, quod alii codd. habent, agendum: an, utraque voce conjuncta, agendum audiendumque ; quod postremum sic interpretatur Heumannus : “ Non solum proceres semper agere debuisse de pace, sed audiendas fuisse etiam preces civium pacem desiderantium, itemque consilia eorum qui pacem suadebant.” Sed ne ita quidem offensio cessat ex roauroylą, non modo pacem sed orationem etiam civium pacem flagitantium, uti

in plurimis et optiinis MSS. legitur pro vulg. efflagitantium, de quo conf. ad Or. 'post R. ad Quir. p. 103. Paullo post Faërnus et Patricius expungi suadebant socia, in quo aliquid vidisse eos opinor. Certe adjectio vocis non habet Ciceronianam copiam; neque alius proborum scriptorum consilia dixit socia toga vel armorum. Nam quod eloquentia a Cicerone alicubi appellatur paces comes otiique socia, non ad quidvis aliud ea formula transferri potest; neque illo loco socia dixit toge. Sed, ut aliquando attingamus prudentiam civilem, quæ pluribus locis Orationis hujus admodum tenuis est: qua fronte Cicero palam dicere sustinuisset, se Pompeii partes sequutum esse privato, non publico officio ? Haud quærimus de Latinitate : alioqui culparemus hanc ipsam juncturam publici officii, tum et nudum hominem, de quo v. ad Or. post R. in Sen. p. 47. Sed hæc minuta sunt præ istius professionis turpitudine. Nam quod Manutius monuit, eam pertinere ad colligendam Cæsaris benevolentiam: annon vir eloquentissimus eam rem facere poterat inoffensius ? Varie ille pro temporibus et locis de suo studio partis Pompeianæ loquitur ; nusquam, ne in epistolis quidem, sic abjecte et deposita dignitate, sicut b. l. 'in consessu gravissimorum virorum. Scilicet non reipubl. causa, sed privata necessitudo fortunam ejus conjunxit cum Pompeii fortuna: una beneficiorum a Pompeio acceptorum memoria impulit eum, ut ad interitum rueret voluntarium. Hæccine ut in Curia et ad Cæsarem garrire ausus sit Consularis ! Credat, qui cupiet: nos ex Ligariana et Dejot. c. 4. extr. cognoscere nobis videmur, quomodo de causa et de Pompeio publice sentiendum duxerit Cicero. Nam aliter judicanda sunt ea, quæ ad amicos scripsit, unde aliquid compilare parum astute animum induxerat Declamator. 'Ut Famil. VI. 6. “Veritus sum deesse Pompeii saluti, quum ille aliquando non defuisset meæ. Itaque vel officio, vel fama bonorum, vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego prudens et sciens ad pestem ante oculos positam sum profectus.". Quamquam et hic et libi non ita abjecte sentit, etiam inter anricus. Ad Att. viii. 3. “Quum merita Pompeii summa erga salutem meam, tum etiam reipubl. causa me adduxit etc.” Indidem sumtum est, quod additur, nulla cupiditate et ne spe quidem. Ad Famil. iv. 14. atque armorum fuerunt. Hominem sum sequutus privato officio, non publico; tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit, ut, nulla non modo cupiditate, sed ne spe quidem, prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium. Quod quidem meum consilium minime obscurum fuit. Nam et in hoc ordine, integra re, multa de pace dixi,' et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei

1

Si vicissent ii, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram; tamen intelligebam, iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis futura esset victoria.” Diverso tamen sensu bæc dici, facile apparebit. Ad Att. vii. 2. “Facio pluris omnium hominum neminem, (quam Pompeium,) sed non sitam in eo judico spem de salute reipubl.. Ad Fam. vii., 3. “ Desperans victoriam, primum cæpi suadere pacem, cujus fueram semper auctor." Et 1x. 5. “ Sequuti sumus non spem, sed officium ;' reliquimus autem non officium, sed desperationem.” Ad Att. x. 2. “ Sine spe conamur ulla; melius si quid acciderit, mirabimur.” Pro Ligar. §. 28. " Pacis equidem semper auctor fui; sed 'tum sero: erat enim amentis, quum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, inquam, vincere volebamus ; tu certe præcipue etc." Atque istas ineptias ut proferret personatus Consularis, valuit grati animi fidelis memoria. Barbara sæcula dixerunt gratitudinem, non magis Ciceroniano usu, quam est ista periphrasis, quæ et ipsa in longe diversam significationem trahi se patitur.

Multa de pace dixi) Jejunius hoc scripsit Sophista, quam pro solito ornatu formularum, quem amat ex Ciceronis, non arte, certe consuetudine. Epp. Fam. v. 21. “Quavis tuta conditione pacem accipere malui, quam viribus cum valentiore pugnare.” Et vi. 6. “Quid ego prætermisi aut monitorum aut querelarum, quum vel iniquissimam pacem justissimo bello anteferrem ?” etc. Reliqua de sui capitis (non partis mea, ut ex aliquot codd. notatur) periculo partim universe ad Pompeianorum pugnandi cupidorum insanias (Fam. iv. 1.) pertinent, partim imprimis ad illud discrimen, quum post Pharsalicam pugnam Poinpeius filius et alii in Ciceronem strictis gladiis irruerent, teste Plutarcho Cic. p. 880 D., cujus facti nusquam in scriptis suis mentionem facit Cicero, neque hoc loco sine quodani rubore facere potuisset.

Ex quo-fuerit iratior etc.) Ex quo ? Num ex eo, quod Cicero semper pacem et concordiam bello prætulit? an ex eadem misera arte, quæ Ciceronianam dictionem æmulari studet talibus transeundi formulis, ut Ex quo -Quod ei quidemQuo quidem in bello_Et ceteros quidem-Quæ quidem ego -Atque hoc-Neque enim etc. In seqq. caudam habemus similem capiti; nihil admodum præter verba et clausulam. Nam hæc languida laus est: Cæsar alios, ut Ciceronem, conservandos statim censuit; aliis, bellandi cupidis, fuit offensior. Ex eaque re jubemur existimare, quæ Cæsaris de omni bello voluntas fueril. Sententia tamen non tam mala est, quam putide et ambigue expressa.

Nisi enim Marcellus deinde quodummodo inter auctores pacis referretur, periculum foret, ne quis eum ceteris illis annumeraret, quibus Cæsar fuit iratior, ut sane fuit in Marcellum. Simul hoc íneptum est, quod ad verba, id minus mirum, ex duobus membris prægressis unum prius referri oportet, Cæsarem auctores pacis conservasse, vel, ut posthac variandi causa dicitur, dilerisse. Ceterum diligere Ciceronem cæpit Cæsar demum post victoriam Pharsalicam: cf. pro Ligar. c. 3: ad hoc igitur tempus pertinet istud statin, quod an sit statim, dubium faciunt verba, quum esset incertus exitus etc.

?

periculo sensi. Ex quo jam nemo erit tam injustus rerum existimator, qui dubitet, quæ Cæsaris voluntas de bello fuerit, quum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. Atque id minus mirum fortasse tum, quum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat, se maluisse non dimicare, quam vincere.

Atque hujus quidem rei' M. Marcello sum testis : nostri enim sensus, ut in pace semper, sic tum etiam in bello 'congruebant. Quoties ego eum, et quanto cum dolore vidi, quum insolentiam certorum hominum, tum etiam ipsius vietoriæ ferocitatem extimescentem! Quo gratior tua liberalitas, C. Cæsar, nobis, qui illa vidimus, debet esse: non enim jam causæ sunt inter se, sed victoriæ comparandæ. Vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam; gladium vagina vacuum? in Urbe non vidimus. Quos amisimus cives, eos Martis vis

Atque hujus quidem rei-comparandæ) Hujus rei aut nulla grammatica relatio est, aut nimium remota : sola conjectura reperias, id eo spectare, quod Marcellus quoque consilia pacis agitaverit. Atqui commentum hoc est, quo nec Cæsar, nec quisquam Senatorum falli potuit: sed Auctori ungues rodenti opus fuit quibusdam verbis, quæ novas sententiolas agglutinarent. Ac 'sufficiebat, credo, verba esse Ciceroniana, ut et formulam certi homines, de iis, quos invidiosum est nominare.

Cont. Epp. ad Fam. XVI. 11. pro Flacco, c. 38. pro Dejot. c. 4. etc. Quamquam nunc vel id ipsum dicere, coram nonnullis haud dubie talibus certis hominibus, non carebat invidia. Vide quæ adscripsi ad Or. pro Domo, p. 167. In patheticu loco, Quoties ego etc. accurate legentem offendunt particulæ, quum, tum etiam, quibus res fere eædem copulantur præter consuetudinem bonorum scriptorum. Quippe non solum eorundem hominum est victoriu, (in spe, aiunt,) quorum est insolentia; sed etiam ferocitas victoriæ eadem est, quæ insolentia, nisi quod gravius sonat vox. Deinde illa balbe refertur all' insolentiam Pompeianorum et victoria speratæ ferocitatem. Epp. ad Fam. IV. 9. “Oninia sunt misera in bellis civilibus, sed miserius nihil quam ipsa victoria ; quæ etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit: ut, etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur. Multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito, facienda sunt. An tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria ?". Ad Att. IX. 10. “Quæ mina municipiis! Quæ nominatim viris bonis !" Et xi. 6. “Me discessisse ab armis numquam penituit: tanta erat in illis crudelitas" etc. Attuli hæc loca, ut mentem Rhetoris nos recte cepisse appareat; etsi venia dignus sit error, si quis cum quodam familiari nostru illa ad Sullanam victoriam trahat, cujus tacita comparatione mox laudatur victoria Cæsaris. Denique ea, quæ annectuntur, Non enim jam causæ etc. sensum habent parum prudenter ambiguum. Vix aliter posset quis dixisse, in hac præsertim junctura, si hoc significare vellet : Pompeiana causa melior et superior fuit, sed victoria illorum gravior futura erat et insolentior. Magis perspicue et ingenua libertate Cic. pro Ligar. c. 6. “ Erat aliquid in utraque parte, quod probari pusset : nunc melior certe ea judicanda est, quam etiam dii adjuverunt.”

2 Gladium vagina vacuum-quos potest) Comparant Ovid. Met. Iv. 148. Ense ebur vacuum, i.e. vagina ense vacua, videlicet ut credamus, magis poetice, quam ipsum poetam, loquutum esse Oratorem nostrum, insolenti hypallage. Notavit hic Manutius: “Vagina gladius includitur, non gladio perculit, non ira victoriæ: ut dubitare debeat nemo, quin multos, si fieri posset, C. Cæsar ab inferis excitaret; quoniam ex eadem acie conservat, quos potest. Alterius vero partis,' nibil amplius dicam, quam, id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. Quidam enim non modo armatis, sed interdum etiam otiosis minabantur; vec, quid quisque sensisset, sed ubi fuisset, cogitandum esse dicebant : ut nibi quidem videantur dii immortales, etiamsi pænas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati jam vel satiati aliquando, omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.

Quare gaude tuo a isto tam excellenti bono; et fruere quum fortuna et gloria, tum etiam natura et moribus tuis : ex quo quidem

2

[ocr errors]

vagina : sed maluit gladium vagina vacuum, quam vaginam gladio vacuam, quod erat frigidius.” Immo id fuisset h.d. longe absurdissimum; alterum contra remotum est ab omni usu ; quum, si simplex vocabulum sordebat, in promptu esset gladius nudatus, dereptus vagina. Nec minus inepta videri debent ista, quæ statim sequuntur de Cæsare, multos civium, quos Marlis vis perculit, libenter ab inferis revocaturo; neque apparet, quid præter amorem sonantium vocabulorum facetum hominein in tantam tiduciam adduxerit. Proxima, ut dubitare debeut nemo, nihil sunt profecto, nisi loquutio apta periodo concludendæ, cujusmodi et paullo post, ut mihi quidem videantur dii immortales, ubi haud melius cohærent sententiæ. Etiam deinde hæremus in EADEM acie: non enim antea de acie quadam vel pugna dictum est; et sive pugnam ad Thapsum, sive Pharsalicam intelligas, scribendum adeo putes conservavit, quos potuit. Nulla talium uffersionum est in simili loco Cic. pro Dejot. c. 12. “Quæ semper in civili victoria sensimus, te victore non vidimus. Solus, inquam, es, C. Cæsar, cujus in victoria ceciderit nemo, nisi armatus; et quem nos non modo non tyrannum, sed etiam clementissimum in victoria ducimus" etc.

· Alterius vero partis etc.) In his perplexum genus constructionis castigare non ausim ; etsi sinile non exstare memini apud Ciceronem. Durum est certe, quod ea verba, quæ plane speciem mapevohuns habent, nihil amplius -verebamur, mox reliquorum verborum structuræ implicata sunt. Item notabilis est verecundia, qua nimis iracundam dicit victoriam, qui paullo ante audacter extimuit ferocitatem victoria. Mox languide adjectum est interdum, omninoque melius fuerat, Ciceronis verba sine ullis ambagibus reddere ex Epp. ad Fam. IX. 6. Crudeliter otiosis minabantur. Nam tali sententiæ sæpe frigus affunditur uno verbo inutiliter addito, nedum pluribus, ut hic non modo armutis (quis id non speret ?) sed etiam otiosis. Conf. notata in Orr. post Red. p. 29. 200. etc. Ad reliqua, nequaquam video, quid argutetur 'Ernestius de Latinitate modorum, expetiverunt et ercitaverunt : si acutus esse volebat, ipsam čvvolay rhetore aut poeta digniorem, quam ad Senatum dicente Cicerone, ostendere debuisset.

? Quare gaude tuo-sola dicere) Pleraque horum æquo animo legeremus, si Ciceronein bic legi nobis priora persuasissent: bunc omnia ad finem usque capitis volubilem loquentiam umbratici hominis redolent. Nempe similis est ratio critici judicii veterum monumentorum atque illius, quo vulgo in usu et consuetudine hominum utimur: ubi semel alicujus mcres et ingenium certis indiciis perspeximus, etiam in iis, quæ per se ambigua maximus est fructus jucunditasque sapienti. Cetera quum tua recordabere, etsi persæpe virtuti, tamen plerumque felicitati tuæ gratulabere: de nobis, quos in republica tecum simul salvos esse voluisti, quoties cogitabis, toties de maximis tuis beneficiis, toties de incredibili liberalitate, toties de singulari sapientia tua cogitabis ; quæ non modo summa bona, sed nimirum audebo vel sola dicere. Tantus est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consilii dignitas, ut hæc a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur. Noli igitur in conservandis bonis viris defatigari, non cupiditate præsertim aut pravitate aliqua lapsis, sed opinione officii, (stulta fortasse, certe non improba,) et specie quadam reipublicæ. Non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt; contraque summa laus, quod plerique minime timendum fuisse senserunt.

Nunc vero venio? ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam ; quæ non tibi ipsi magis, quam quum omnibus civibus,

1

ignotum fallunt, acutius cernimus aliis. Nec vero desunt b. l., quæ

Cicero dicere aut scribere vix ac ne vix quidem potuisset. Primum inhumane, ne dicam maligne, pleraque Cæsaris gesta referuntur ad felicitatem, i. e. fortunam. Tum inusitata in vetustiore Latinitate est structura hæc, virtuti vel felicitati suæ gratulari. Mox saldos vocabulum est male supervacuum; quasi ipsum quoque se in repub!. saloum esse Cæsar voluisset : quamobrem fortasse hanc vocem prætermiserunt librarii nonnulli. In ceteris, quæ Scriptor de bonorum animi excellentia ingerere audet, ante oculos habuit Ciceronem suum, Or. pro Dejot. §. 37. “Quid de virtute ejus dicam ? Quid de magnitudine animi, gravitate, constantia ? Quæ omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam sola bona esse dixerunt; hisque non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum, contentam virtutem esse." Quamquam hæc etiam ex Tusculanis scholis et aliunde huc transferri potuerunt.

' Noli igitur-fuisse senserunt). Tale igitur omnibus locis quadrare cogunt mali scriptores. Sine causa autem nunc affertur exhortatio ad plures conservandos, quoniam Omnes, quicumque vellent, jam conservatos esse superiora demonstrabant, Deinde Auctor magis extenuat illud, quod supra posuit, privatum officium, quum dicit opinionem officii fortusse stultam : adjicit tamen hic demum speciem reipubl. i.e. publicæ salutis vel utilitatis, aliquanto hunestius loquens de bonis viris, quam antea de se ipso. Mox hoc

quidem assequor, quid sibi velit enim, et cujus sententiæ aut verbi rationem afferat. Assequerer, si ante scriptum esset de timore, quo homines nunc a Cæsare liberatus dixit Cic. pro Dejot. §. 39. Reliqua pusillis antithetis nitent, ex quibus ununi, plerique, omitti jubebat Gulielmus, quæ vox mendose exsulat in quibusdam MSS.

? Nunc vero venio-extenuabo) “ Oratio, qua Cæsar restituit Marcellum, in partes fuit distributa duas. Altera fuit accusatio Marcelli et veniæ concessio; quum, accusata ejus acerbitate, præter spem dixit, se Senatui roganti ne hominis quidem causa negaturuni. Altera fuit querela, quum aiens se toto decursu bellorum civilium eam unam vincendi rationem habuisse, ut se misericordia et liberalitate muni sibi tamen in pace insidias comparari.

Orator jam priori parti satisfecit, laudans Cæsaris clementiam : nunc ad posteriorem delabitur.” Hactenus Abramus, id pro facto sumens, quod etiam fingere potuit Declamator, quando deesse sibi

ne

« IndietroContinua »