Immagini della pagina
PDF
ePub

tum maxime nobis, qui a te conservati sumus, providenda est: quam etsi spero esse falsam, numquam tamen verbis extenuabo. Tua enim cautio, nostra cautio est: ut, si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus, quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam demens ? De tuisne ? tametsi, qui magis

, sunt tui, quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti ? an ex eo numero, qui una tecum fuerunt ? Non est credibilis tantus in ullo furor, ut, quo duce oninia summa sit adeptus, hujus vitam non anteponat suæ. An, si tui nihil cogitant sceleris, cavendum est, ne quid inimici? Qui? Omnes enim, qui fuerunt, aut sua pertinacia

videbat materiem justi libelli. Nam ex epistola, quæ hujus Orationis fundus est, nullo pacto verisimile fit, Cæsarem aliquid de ingrato animo et perfidia nonnulloruin, aut suspicionem insidiarum, interjecisse. Verum hac de re pro libidine quisque sua statuat, si tam levi momento pendere causam nostram putarit: illud certius est, Latine provideri non magis posse suspicionem, ullo sensu aut ulla constructionis ratione, quam prospici seu caveri seu curari, quum Auctori hoc significet, cavere ne id eveniat, quod in suspicione erat positum. At si sperabat falsam esse suspicionem, minime uti debebat verbó extenuandi. Nihil tenuius est quam res falsa : tenuis autem res Latine extenuari nequit, aut infirma' infirmari, aut levis elevari. Nimirum hic, si usquam, apparet, misellum Rhetorem, anxie querentem, quibus rebus paginas reliquas impleret, tentasse, an aliquid ex nihilo efficeret. Nam statim eodem spiritu et metum Cæsaris inanem, et magna tamen cautione opus esse ostendet : quod qua stili vacillatione experiatur, Lectores benigni, maligni, adeste, animum advortite. Nos interea aliis armis, quæ non cujusvis obscuro sensu eludantur, destinata peragemus.

Tua enim cautio-parum prudens) Non operæ pretium ducerem duas, ab aliis motas, offensiunculas attingere, nisi recta observatio usus Ciceroniani inesset. Faërnum offendebat bis positum vocabulum cautio ; Patricium copula ut, ad fingendam periodum negligenter subjecta, cujus formæ alia exempla duo g. 17 et 34 videmus. Priscianus tamen V. p. 667 ; ubi vocem alteruter tractat, hoc exemplum profert.“ Ciceronis pro M. Marcello : Quodsi in alterutro peccandum sit, malim timidus quam purum prudens videri.

Sed quisnam-sint amicissimi) Nescio, quid alii senserint, vel nunc tandem sentiant; mihi mirifice displicet hæc subita vehementia, qua cooritur oratio in hominem nescio quem : Iste tam demens! Qui scilicet tibi insidiaretur, quod explicandæ sententiæ olim in nonnullis editt. adscripsit aliquis : nisi forte Auctor ita loquutus est, ut commotum animum de tam atroci re et perturbatum oratione imitaretur. In ceteris facile quidem est videre, qualem periodi formam exprimendam sibi proposuerit: est enim ea maxime frequentata optinis scriptoribus : sed facundia deserit hunc, et lucidus ordo. Voluit dicere : Non est credibile, insidiatorem exstiturum inter eos, qui in bello tuas partes sequuti sunt; neque adeo ex iis, quos antea hostes habuisti, quoniam eos nunc amicissimos habes, utpote clementia tua servatos. Cujus sententiæ veritatem, sive historicam, sive rhetoricam, nolo exagitare; sed ut ea vir tam reruin humanarum gnaro fucum faceret, majore artificio tractanda erat: tractata autem sic est, ut Cæsar confuse loquentem adulatorem omnium hominum primum metuere jure debuisset. Ipsa etiam grammatica ratio, ut malitiosis sæpe accidit,

[ocr errors]

vitam amiserunt, aut tua misericordia retinuerunt: ut aut nulli supersint de inimicis, ant, qui superfuerunt, sint amicissimi. Sed tamen, quum in animis hominum tantæ latebræ sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam :' simul enim augebimus diligentiam. Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in republica, tam nihil umquam nec de sua, nec de communi salute cogitans, qui non intelligat, tua salute contineri suam, et ex unius tua vitam pendere omnium ?

perplexa est, durissimeque facta oppositio, De tuisne, an ex eo numero etc. i. e. ex tuis, ubi an non priori ne, sed proxime positis verbis respondet. Nec Ciceronianum videtur, ex eo numero qui fuerunt, etsi hoc defendi fortasse potest simili constructione in Or. pro Arch. §. 31, ubi v. Lambinus. Quid multa? Peritus scriptoruin censor, puto, hæc dudum omnia, tametsi --fuerunt, transverso calamo induxisset, nisi manum cohiberet veterum librorum et nobilis umbræ reverentia. Nunc non desinunt docti admirari stribligines et difficiles ineptias. Egregius interpres, Manutius, totam obscuritatem somniat arte factam esse, ut Orator gratiam Cæsaris aucupetur, quum et se et alios, ab illo conservatos, non minus esse suos demonstret, quam qui eum civili bello sequuti sint. Item mux, ubi nimium et Poptikúratov quiddam video in incredibili furore vitam hujus non anteponentium sua, quum ad sententiam satis fuisset insidius parure ; idem ille animadvertit elegantiam, qua odiosa verba vitata sint, sermoque versus ad mitiorem sententiam. Atque Manutio etiam sagacior Abramus novam, sub his verbis latentem, virtutem miratur. “ Advertite,” inquit, " singularem prudentiam. Ne Pompeianos in invidiam vocet ipse Pompeianus, et Cæsaris suspicionem magis confirmet, ita se gerit, ut non tam de ipsis, quam de Cæsarianis laborare videatur: quasi tam alienum ducat a Pompeianis insidias fieri, ut id in mentem Cæsari venire vix ipse suspicetur. Quo artificio duo maxime consequitur. Nam et ulcus Cæsaris leniter tractat, suspicionem ejus leviter refellens; eique tantillum obsecundans et infixum aculeum latenter evellit, dum' ne advertere quidem videtur, quid insidiarum Cæsar a Pompeianis extimescat." .Ceterum offendit non. nullos verbum superfuerunt pro supersunt, vel potius pro fuerunt, quod C. H. Ps. et alii quidam MSS. habent: sed Scriptori sine dubio placuerunt voces quinque syllabarum, superfuerunt et amicissimi, ubi vix positivo credulas aures præbuisset Cæsar.

Augeamus sane suspicionem tuam) “Quærat aliquis, quomodo augeat suspicionem istam. Respondeo : auget, quia satis periculi ei esse ostendit in ista communis naturæ fragilitate. Multo itaque magis esset metuendum, si quid præterea ab inimicis ipsis esset metuendum. Auget item, quatenus ostendit, in unius ejus vita vitam omnium atque adeo salutem populi Rom. consistere, ut videlicet, sublato eo, respubl. omnis sublata esse videatur.” Patricio hæc vincula debent dissolutæ scopæ. Nihil enim celandum est, quo quis afflictum juvare aut ornare voluit.

Casus dumtarut humanos etc.) “Ego, inquit, ab istis dumtaxat communibus periculis satis metuendum esse sentio : quid, si præterea accedat scelus inimicorum? Ergo dumtaxat hic valet toůrd Xlotov, ut pro Dejot. c. 1: in tuo dumtaxat periculo. Latini id alias exprimunt fere per saltem. Dixi autem fere : vix enim hoc ipso recte exprimitur, quod volo. Volo antem, isto loquutionis genere non illud significari, nihil esse amplius, præter casus ipsos communes humanos, quod extimescendum sit, sed potius illud :

1

Equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans, casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturæ communis fragilifatem extimesco; doleoque, quum respublica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere. Si vero ad humanos casus, incertosque eventus valetudinis, sceleris etiam accedat insidiarumque consensio : quem deum, si cupiat, opitulari posse reipublicæ credamus ?

Omnia sunt' excitanda tibi, C. Cæsar, uni, quæ jacere sentis, belli ipsius impetu, quod vecesse fuit, perculsa atque prostrata : constituenda judicia, revocanda fides, comprimendæ libidines, propaganda suboles; omnia, quæ dilapsa fluxerunt, severis legibus vincienda sunt. Nov fuit recusandum in tanto civili bello, tantoque animorum ardore et armorum, quin quassata respublica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis, et præsidia stabilitatis suæ; multaque literque dux faceret armatus, quæ idem togatus fieri prohibuisset. Quæ quidem tibi nunc omnia belli vulnera sananda supt, quibus præter te mederi nemo potest:

in casibus ipsis humanis satis inesse causæ ad timorem, etiamsi nullus terror accedat ab inimicis." Hæc ejusdem Patricii sunt, non probata Grævio, qui ipse frustra laborat in particula explicanda. Ex reliquis Intpp. unus Heumannus, offensus absurda repetitione eorundem verborum, casus hum. et inc. ev. valetudinis, nostro loco postrema tria expungebat, velut glossam librarii.

Doleoque reipubl. credamus) Dies noctesque, pro eo ac debuit, de Cæsare sollicitus fuit, non insidiarum quarundam metu, quem falsum esse sperabat, sed hominem natum dolens. Jam imprimis dolet, ab unius hujus mortalis anima pendere rempublicam. Omnia hæc sunt assentatoris, tyranno palpantis suo, non Consularis viri, principem Senatus vel Dictatorem laudantis. Qualia si qua vis Ciceronem coëgisset proferre, hoc præsertim tempore, eum dicta Oratione statim oportebat domum aufugere capite operto, non edenda ea amicorum notas et inimicorum cachinnos mereri. Ad extremum Cæsari etiam plus quam divinam potestatem tribuens, non dubitat impie loqui, quo splendidius rhetoricet. Ne deus quidem sine Cæsare opem ferre poterit reipubl., etiamsi cupiut. Post hæc perlevis est dubitatio, quid Latinis auribus fuerit consensio sceleris et insidiurum, cui dictioni vereor ut probabili auctoritate succurri possit.

i Omnite suntvincienda sunt) Manutius : “ Callide hic locum aptum esse vidit ad commendandam rempubl. Quæ si ejus in anima consistit, utendum vitæ beneficio, operaque darda, ut, dum vivit, eam constituat: quod nisi ipse faciat, præstare rem nemo possit. Ideoque dixit Uni." Nihil h. l. esset vituperandum, nisi Cæsarem (omnium mulierum viruin) excitavisset ad propagundam subolem. Nam ad hoc quoque, vel reluctante Scriptore, pronomina tibi uni supplenda sunt. In mentem hic fortasse cuipiam veniet lex, quam Cæsar, se absente, ferri jussit, si vera est fabula, uti usores liberorum quærendorum causa, quas et quot vellet, ducere liceret, qua de re vide ad Sueton. c. 52.

126

J. MARKLANDI NOTÆ

ALIQUOT IN HORATIUM, A Margine descripta Exemplaris, quod olim penes eum

fuit, Horatii Bentleiani ; et nunc primum in lucem prolata.

و

CARMM. I. 1. 5. Palmaque nobilis T. d. e. a. D.) “Palmaque, nobilis,

&c.” (Sic pungit M.) 7. 20. Castra tenent,] Forte, manent.

27. auspice Teucro:] Lege, Phæbo. 12. 27. alba nautis Stella refulsit,] An, alma? refulsit alma, sc. 35. Catonis nobile 1.] (Vox Catonis pennå subnotatur. Vide

Bentleii notam.) 57. reget æquus orbem :] Lege, regat ; et mox quatias, et

mittas. (In Bentleianâ quaties et mittes.) 13. 16. Quintá parte] Lege, Quanta. 15. 35. Post certas hyemes] Lege, denas. 28. 14. Judice te,] Legendum opinor Judice me, i, e. meo judicio.

Quomodo enim Nauta ésset judex de his rebus ? Ita
A. Poët. v. 244. “Sylvis educti caveant, me judice,

Fauni:" i. e. meo judicio, cavere debent, &c. 31. 5. Non æstuosæ grata Calabria Armenta ;] An Graia, ut

intelligat Græcum pecus, seu oves Tarentinas, de quibus

Columella, lib. vii. et alii? 10. ut aureis] Lege, et. 33. 16. Curvantis Calabros sinus.] An Pulsantis ? 35. 22. nec comitem abnegat,] Forsan, se, et abnegans.

24. Veste domos] Forsan, Mente. 36. 13. Neu multi Damalis meri Bassum] Lege, Damalin, ut

sensus postulat, et Bassus. CARMM. II.

2. 14. Nec sitini pellit,] Lege, pellis. 4. 13. Nescias an te] Lege, Qui scias, &c. 8. 19. Impie tectum) Melius, Improbæ. 14. Sic temere] Ita voce oőtws uti videtur Joannes Evangel.

iv, 6.

!

XX.

11. 15. Canos odorati capillos,] Forsan, coronati : sic supra,

Od. vii. “coronatus nitentes Malobathro Syrio capillos.13. 32. Densum humeris] Forsan,' memori. Ovid. Heroid.

98. “ Et vocem memori condidit aure tuam.” 15. 15. орасат

Arctou:) Forsan, apricam. CARMM. III. 1. 20. citharæque cantus] Lege, citharæve, et mox in v. 30. fun

dusve pro vulgatà fundusque. 33. æquora sentiunt,] Forsan, sentiant. Sic Od. xxiv. 3.' 35. . Cæmenta demittit] Forsan, demittat. 48. Divitias operosiores.] Forsan, onerosiores, ut Serm. i. 6.

v. 99. 2. 14. consequitur virum:] (Calamo subnotata est vox virum.) 3. 12. Purpureo bibit] Lege, bibet.

54. visere gestiens] Forsan, vincere. 4. 39. Finire quærentem labores,] (Forsan legendum lenire

olim censebat Marklandus. Sententiam postmodo

commutavit.) 63. natalemque sylvam, Delius et Patareus Apollo.] Sic inter

punge; " natalemque sylvam Delius, et P. A.” 76. Impositam celer] Ovid. Pontic. ii. 10. v. 24. 8. 26. Parce privatus] Forsan, privatis. Cic. Off. i. 7. Art.

Poët. vers. 397. 9. 6. Neque erat Lydia] Lege, eram : ita Ovid. Trist. i. 6. ad

fin. Her. v. 22. Sabinus Epist. Parid. Euonæ, v. 32. 23. Iracundior Hadria :-) Hapà #poodoxiav. Inhibenda est

Oratio post vocem Hadria. 10. 16. Curvat ;] Suspicor Horatium scripsisse Flectit. 11. 18." seraque fata,] Forsan, certa. ij. 18. v. 29. Virg. Æn. v.

349. 17. 7. innantem Maricæ] (De voce innantem, si qua fides notæ

[q] in margine adscriptæ, dubitare videtur Marklandus. Idem dictum puta de voce sylva in 18. 14. de vicina, in 19. 24. de tenaci ; in Epodd. 2. 24. de domo in 9. 3. de crematos in 17. 79. de conlibuisset in Sermm. 1. 3. 6. de iligna in ii. 4. 40. de modica in Epistt. i. 5. 2. de promissi et meliusque denique in A. Poët. 46. et 321.)

[ocr errors]

* The learned reader will perceive that this is only meant as a partial emendation. ED.

« IndietroContinua »